Colloquium 5

Автор _Swetlana, 04 июня 2022, 22:53

« назад - далее »

_Swetlana

Коллоквиум взят hīc


Аудио colloquium 05 - L. Amadeus Ranierius

forum, forī n - общественная площадь
templum, ī n - храм, святилище
tantum - только, лишь
nōnāgintā - 90
quaerō, quaerit, quaerunt, quaere - искать, разыскивать



COLLOQUIUM QUĪNTUM
Persōnae: Iūlius, Dāvus, Mēdus

In oppidō Tūsculō magnum forum est. In forō est templum antīquum. Iūlius in forō est cum quattuor servīs, neque Mēdus in iīs est.
Ubi est Mēdus? Mēdus quoque in oppidō Tūsculō est, neque is in forō est cum dominō, sed sine dominō in templō. Mēdus solūs est in magnō templō vacuō. Quid agit servus Iūliī in templō? Nummōs numerat.

Mēdus: "Quot nummī sunt in sacculō meō? Ūnus, duo, trēs, quattuor, quīnque, sex, septem, octō, novem, decem... nōnāgintā.
Ecce nōnāgintā nummī: magna pecūnia mea est!"
"...mea est!" respondet templum vacuum.
Mēdus: "Quid? Num dominus adest?"
"...adest" respondet templum vacuum.
Sed sōlus est servus in templō. Nūllus dominus verba eius audit.
Nōn in templō, sed in forō est Iūlius. Quid agit Iūlius in forō Tusculanō? Dominus servum suum quaerit.
Iūlius imperat: "Quaere Mēdum, Dāve!"
Dāvus: "Ubi?"
Iūlius: "Quaere eum in templō!"



Dāvus ab Iūliō discēdit.
Iam Dāvus in templō est et Mēdum quaerit.
Dāvus Mēdum in templō videt.
Dāvus: "Ō Mēde...!"
Mēdus: "St, tacē, Dāve! Tacē et discēde!"
Dāvus: "Dominus in oppidō est et tē quaerit. Īrātus est dominus."
Mēdus: "Mēne quaerit dominus? Cūr mē quaerit?"
Dāvus: "Quia nummī eius in sacculō tuō sunt! Dominus nummōs suōs quaerit."
Mēdus: "Iūlius meus dominus iam nōn est. Neque nummī eius in sacculō meō sunt."
Dāvus: "Ō improbe serve!"
Mēdus: "Age, discēde, Dāve – et tacē! Improbus est servus quī servum accūsat."
Dāvus tacet, neque ab eō discēdit.
Mēdus ex saeculō suō sumit duōs nummōs.
Mēdus: "Ecce nummī tuī, probe serve!"
Dāvus: "Nōn meī sunt nummī, neque tuī, sed Iūliī sunt."
Dāvus nummōs nōn sūmit, et sōlus discēdit ex templō.
In forō Iūlius Dāvum interrogat: "Estne Mēdus in templō?"
Dāvus tacet.
Iūlius: "Responde, Dāve! In templōne est servus meus?"
Dāvus respondet: "In templō est... servus tuus nūllus. (Mēdus servus tuus iam nōn est!)"
Iūlius, quī prīma tantum verba Dāvī audit, ex oppidō discēdit sine Mēdō.
Mēdus sine dominō ex oppidō discēdit.

_Swetlana

COLLOQUIUM QUĪNTUM – ДИАЛОГ ПЯТЫЙ
Persōnae: Iūlius, Dāvus, Mēdus – Действующие лица: Юлий, Дав, Медей

In oppidō Tūsculō magnum forum est. In forō est templum antīquum. Iūlius in forō est cum quattuor servīs, neque Mēdus in iīs est. – В городе Тускуле есть большая площадь. На площади находится древний храм. Юлий на площади с четырьмя слугами, Медея среди них нет.
Ubi est Mēdus? Mēdus quoque in oppidō Tūsculō est, neque is in forō est cum dominō, sed sine dominō in templō. Mēdus solūs est in magnō templō vacuō. Quid agit servus Iūliī in templō? Nummōs numerat. – Где Медей? Медей тоже в городе Тускуле, и не на площади вмиесте с хозяином, но без хозяина в храме. Медей один в большом пустом храме.  
Mēdus: "Quot nummī sunt in sacculō meō? Ūnus, duo, trēs, quattuor, quīnque, sex, septem, octō, novem, decem... nōnāgintā. Ecce nōnāgintā nummī: magna pecūnia mea est!" –  М: «Сколько сестерциев в моём кошельке? Один, два, три, четыре, пять, шесть, семь, восемь, девять, десять... девяносто. Вот девяносто сестерциев: Большие деньги мои!»
"...mea est!" respondet templum vacuum. – «... мои» – отвечает пустой храм.
Mēdus: "Quid? Num dominus adest?" – М: «Что? Неужели хозяин здесь?»
"...adest" respondet templum vacuum. – «...здесь», – отвечает пустой храм.
Sed sōlus est servus in templō. Nūllus dominus verba eius audit. – Но раб один в храме. Никакой господин не слышит его слова.
Nōn in templō, sed in forō est Iūlius. Quid agit Iūlius in forō Tusculanō? Dominus servum suum quaerit. – Не в храме Юлий, а на площади. что делает Юлий на тускуланской площади? Хозяин ищет своего раба.
Iūlius imperat: "Quaere Mēdum, Dāve!" – Юлий приказывает: «Ищи Медея, Дав!»
Dāvus: "Ubi?" – Д: «Где?»
Iūlius: "Quaere eum in templō!" – Ю: «Ищи его в храме!»
Dāvus ab Iūliō discēdit. – Дав уходит от Юлия.
Iam Dāvus in templō est et Mēdum quaerit. – Теперь Дав в храме и ищет Медея.
Dāvus Mēdum in templō videt. – Дав видит Медея в храме.
Dāvus: "Ō Mēde...!" – Д: «О Мед!»
Mēdus: "St, tacē, Dāve! Tacē et discēde!" – М: «Тс, молчи, Дав! Молчи и уходи!»
Dāvus: "Dominus in oppidō est et tē quaerit. Īrātus est dominus." – Д: «Хозяин в городе и ищет тебя. Разгневан хозяин».
Mēdus: "Mēne quaerit dominus? Cūr mē quaerit?" – М: «Меня ищет хозяин? Почему меня ищет?»
Dāvus: "Quia nummī eius in sacculō tuō sunt! Dominus nummōs suōs quaerit." – Д: «Потому что его деньги в твоём кошельке! Хозяин ищет свои деньги».
Mēdus: "Iūlius meus dominus iam nōn est. Neque nummī eius in sacculō meō sunt." – М: «Юлий больше мне не хозяин. И не его деньги в моём кошельке».
Dāvus: "Ō improbe serve!" – Д: «О негодный раб!»
Mēdus: "Age, discēde, Dāve – et tacē! Improbus est servus quī servum accūsat." – М: «Давай, уходи, Дав – и молчи! Плох тот раб, который обвиняет раба».
Dāvus tacet, neque ab eō discēdit. – Дав молчит и от него не уходит.
Mēdus ex saeculō suō sumit duōs nummōs. – Медей достаёт из своего кошелька два сестерция.
Mēdus: "Ecce nummī tuī, probe serve!" – М: «Вот твои сестерции, хороший раб!»
Dāvus: "Nōn meī sunt nummī, neque tuī, sed Iūliī sunt." – Д: «Не мои сестерции и не твои, а Юлия».
Dāvus nummōs nōn sūmit, et sōlus discēdit ex templō. – Дав не берёт сестерции и один уходит из храма.
In forō Iūlius Dāvum interrogat: "Estne Mēdus in templō?" – На площади Юлий спрашивает Дава: «Есть ли Медей в храме?»
Dāvus tacet. – Дав молчит.
Iūlius: "Responde, Dāve! In templōne est servus meus?" – Ю: «Отвечай, Дав! Есть в храме мой раб?»
Dāvus respondet: "In templō est... servus tuus nūllus. (Mēdus servus tuus iam nōn est!)" – Дав отвечает: «В храме... ни одного твоего раба. (Медей теперь не твой раб!)»
Iūlius, quī prīma tantum verba Dāvī audit, ex oppidō discēdit sine Mēdō. – Юлий, который слышит только первые слова Дава, уходит из города без Медея.
Mēdus sine dominō ex oppidō discēdit. – Медей уходит из города без хозяина.