Коллоквиум взят hīc (https://www.youtube.com/playlist?list=PLU1WuLg45SiyrXahjvFahDuA060P487pV)
OLD VERSIONNEW VERSIONАудио Colloquium 02 - L. Amadeus Ranierius (https://drive.google.com/file/d/1hsWRWWzzdCyjUBEKvoHGki8OuB8uhs7F/view?usp=sharing)
Аудио NEW VERSION Colloquium 02 - L. Amadeus Ranierius (https://drive.google.com/file/d/1da5n9WizJSzL10VqoYLafQVNFR55w26J/view?usp=sharing)
decem - X
vīgintī – XX
neque, nec – ни; и не; и притом не
(https://i.ibb.co/7QmGsqd/Col2-1.png)
COLLOQUIUM SECUNDUMPersōnae: Dēlia, LibanusDēlia ancilla est. Libanus est servus.Libanus: "Quae est domina tua, Dēlia?"
Dēlia: "Domina mea est Aemilia. Iūlius dominus meus est. Quis est dominus tuus?"
Libanus: "Dominus meus est Cornēlius, et Fabia est domina mea. Estne magna familia Iūliī?"
Dēlia: "Est magna."
Libanus: "Mea quoque familia magna est."
Dēlia: "Tua familia? Nōn tua, sed Cornēlī familia est. Num cēterī servī Corneliī tuī servī sunt?"
Libanus: "Familia dominī meī est familia mea! Quot servī sunt in familiā tuā?"
Dēlia: "Centum servī ancillaeque."
Libanus: "Līberī quot sunt?"
Dēlia: "Trēs: duo fīliī et ūna fīlia. In familiā Iūliī sunt multī servī et paucī līberī. Quot sunt līberī in familiā Cornēliī?"
Libanus: "In familiā Cornēliī nōn trēs, sed duo līberī sunt: ūna fīlia, Cornēlia, et ūnus fīlius, Sextus. Numerus līberōrum parvus est, sed numerus servōrum nōn est parvus."
Dēlia: "Quot servī et quot ancillae sunt in familiā dominī tuī?"
Libanus: "Decem servī decemque ancillae."
Dēlia: "Decem parvus numerus est."
Libanus: "Sed decem et decem sunt vīgintī. Vīgintī nōn est parvus numerus. Familia mea est magna!"
Dēlia: "Nōn magna, sed parva est – neque tua est familia!"