CAPITULUM 13. ANNUS ET MĒNSĒS

Автор _Swetlana, 17 июня 2022, 20:18

« назад - далее »

_Swetlana

Взято hīc


LINGUA LATĪNA PER SĒ ILLŪSTRĀTA
Familia Rōmāna by Hans H. Ørberg
Audio by Luke Amadeus Ranieri, i.e. ScorpioMartianus (youtube.com/c/ScorpioMartianus)
Аудио 13 Annus et Menses - L. Amadeus Ranierius

annus -ī m - год; время года; век, возраст
mēnsis, mēnsis m - месяц
nōmen, nōminis n - имя, название, наименование
diēs, diēī m/f - день
māne n (indeclinable) - утро
ā prīmō māne - с самого утра
ad ipsum māne - до самого утра
vesper -ī m - вечер
nox, noctis f - ночь; ночной покой, ночной сон; тьма, мрак; неясность, непонятность, туманность; смерть
fīnis, fīnis m - предел, граница, рубеж; заключение, окончание; конец, цель, назначение
initium -ī n - вступление, начало; почин, пример
tempus, temporis n -  время; промежуток времени; пора;  период
hōra ae f. -  время; время года; час (1/12 дня, т. е. промежутка от восхода до заката; длительность его поэтому сильно колебалась в зависимости от времени года)
merīdiēs, merīdiēī m. -  полдень
post merīdiem - после полудня, пополудни
kalendae, kalendārum f pl. – календы, в древнеримском календаре название первого дня каждого месяца
stēlla -ae f – звезда; планета; светлячок; зрачок
Īdūs, Īduum f pl. – Иды, середина месяца: 15-й день марта, мая, июля и октября и 13-й день остальных месяцев
Īdūs, Īduum, Īdibus, Īdūs, Īdibus, Īdū
Nōnae, ārum pl. f
[nonus, т. е. девятый день до Ид] Ноны, 5-й или (в марте, мае, июле, октябре) 7-й день месяца

21 апреля (др Рима) = 11-й день перед майскими календами (с 21 апреля по 1 мая, включая оба дня) = ante diem ūndecimum kalendās Māiās. 

aequinoctium -ī n – равноденствие, равнонощие
aestās, aestātis f – тёплое время года (весна и лето); поход, кампания; лето (с 22/VI по 22/IX)
hiems, hiemis f – бурная погода, ливень, гроза, ненастье; холодное полугодие; зима (гражд. от 22/XII до 22/III, а в сельском хозяйстве от 10—11/XI до 8—9/II)
vēr, vēris n – весна
autumnus -ī m – осень; (по определению древних, от вступления солнца в созвездие Весов до захода Плеяд, от 22 сентября до 22 декабря, а по с.-х. календарю от 8—13 августа до 9—14 ноября)
lacus, lacūs m – пруд, озеро; водохранилище, водоём, бассейн
siccus -a -um – сухой, пересохший; без вина
lacūs siccus – бесполезная вещь
glaciēs, glaciēī f – лёд
imber, imbris m – проливной дождь, ливень
nix, nivis f – снег
nivis cāsus – снегопад
folium -ī n – лист
urbs, urbis f – город; столица
orbis, orbis m – мир
Urbī et orbī – городу и миру

quandō – когда?

saeculum -ī n - род, поколение, средний человеческий век; эпоха, период, время; 100 лет; век
ducentī - 200; неопределённо большое число
trecentī ae, a  - 300
sexāgintā - 60
trīgintā - 30
ūnum et trīgintā - 31
duo-dē-trīgintā - 28
ūn-dē-trīgintā - 29
dīmidium -ī n - половина

dīmidia pars = 1/2
tertia pars = 1/3
quārta pars = 1/4
qīunta pars = 1/5

dum (conj.) - между тем как, в то время как, пока; до тех пор пока, покуда, пока (не)
ac (conj.) (перед согласными, кроме h), atque - и, а также, и потом
vel (conj.) - или

Разница между vel и aut
Союз 'vel' первоначально был императивом от 'velle' (хотеть, желать). Этот сюз подразумевает свободный выбор между двумя выражениями или возможностями:
XII mences vel CCCLXV diēs (12 месяцев или 365 дней)   
centum annī vel saeculum (100 лет или век).
Союз 'aut' - выбор одной альтернативы из многих:
XXVIII aut XXIX diēs.


tunc - тогда, в то время
nunc - теперь, в настоящее время, ныне
igitur - тогда, в таком случае; итак, следовательно; же (в вопросах и приказаниях)
item - так же, а равно, таким же (равным) образом
nōn item - нет
id erat quondam necesse, nunc nōn est item - когда-то это было необходимо, теперь же нет
ergō
I (praep.) с предшеств. gen. для, ради, из-за
              nōminis ergō - ради славы;
              formīdinis e. - для устрашения (врагов)
II (adv.) вследствие этого, следовательно, итак
             quid ergō? - как же (так)?

Iānus, Iānī m - староиталийский бог солнечного круговращения, входов и проходов, дверей и ворот, начинаний и завершений, года и времени, двумя своими лицами, старым и молодым, обращённый одновременно в прошедшее и в настоящее: ему были посвящены месяц январь и храм в Риме, двое противолежащих ворот которого были закрыты во время мира и открыты настежь во время войны

Mārs, Mārtis m - сын Юпитера и Юноны, вначале бог-покровитель полей и стад, которому был посвящен весенний месяц март, впоследствии — бог войны (отождествлен с греч. Аресом), отец Ромула и родоначальник римлян; ему были посвящены волк, дятел и дуб

clārus a, um - ясный, светлый, блестящий
obscūrus a, um – тёмный; мрачный
postrēmus a, um - (самый) последний; худший, тягчайший; наименее важный; самый задний, тыловой
aequus a, um - ровный, равнинный, плоский;  выгодный, благоприятный; благосклонный, милостивый; спокойный, невозмутимый; равный
exiguus a, um - незначительный, небольшой, недостаточный, маленький; слабый
calidus a, um – тёплый; жаркий; горячий
frīgidus a, um – холодный; равнодушный
tōtus a, um – весь, целый, совокупный
aeger a, um – больной

настоящее время   est sunt
прошедшее время erat erant
eram, erās, erat, erāmus, erātis, erant

illūstrō, illūstrat, illūstrant, illūstrāre – освещать; проливать свет, обнаруживать; придавать блеск, украшать
incipiō, incipit, incipiunt, incipere - начинать, приступать, предпринимать; начинаться
operiō, operit, operiunt, operīre -  покрывать;  окутывать
operior, operīris (operīre), operītur, operīmur, operīminī, operiuntur



ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#1


ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#2
    CAPITULUM TERTIUM DECIMUM. ANNUS ET MĒNSĒS

    Annus in duodecim mēnsēs dīviditur, quibus haec sunt nōmina: Iānuārius, mēnsis prīmus; Februārius, secundus; Mārtius, tertius; Aprīlis, quārtus; Māius, quīntus; Iūnius, sextus; Iūlius, septimus; Augustus, octāvus; September, nōnus; Octōber, decimus; November, ūndecimus; December, mēnsis duodecimus ac postrēmus.
    Ūnus annus duodecim mēnsēs vel trecentōs sexāgintā quīnque diēs habet. Saeculum est centum annī. Centum annī vel saeculum est longum tempus. Duo saecula sunt ducentī annī. Homō sānus nōnāgintā vel etiam centum annōs vīvere potest; ducentōs annōs vīvere nēmō potest.
    Mēnsī prīmō et mēnsī tertiō ā deīs nōmina sunt: Iānuāriō ā deō Iānō, Mārtiō ā deō Mārte. Iānus et Mārs sunt deī Rōmānī. Iānus est deus cui duae faciēs sunt. Mārs deus bellī est.
    Mēnsis September nōminātur ā numerō septem, Octōber, November, December ab octō, novem, decem. Nam tempore antīquō Mārtius mēnsis prīmus erat. Tunc September mēnsis septimus erat, Octōber, November, December mēnsēs octāvus, nōnus, decimus erant. Nunc autem mēnsis prīmus est Iānuārius, September igitur mēnsis nōnus est, Octōber decimus, November ūndecimus, December duodecimus. 
Quam longus est mēnsis November? November trīgintā diēs longus est. December ūnum et trīgintā diēs habet. Iānuārius tam longus est quam December, sed Februārius brevior est: duodētrīgintā aut ūndētrīgintā diēs tantum habet. Februārius brevior est quam cēterī ūndecim mēnsēs: is mēnsis annī brevissimus est. Mārtius ūnum et trīgintā diēs longus est (et item Māius, Iūlius, Augustus, Octōber). Aprīlis trīgintā diēs habet (item Iūnius et September). Sex mēnsēs sunt dīmidia pars annī, trēs mēnsēs quārta pars annī.
    Diēs est dum sōl in caelō est. Prīma pars diēī  est māne, pars postrēma vesper. Diēs est tempus ā māne ad vesperum. Nox est tempus ā vesperō ad māne. Vesper est fīnis diēī atque initium noctis. Māne fīnis noctis est atque initium diēī.



    Diēs in duodecim hōrās dīviditur. Ab hōrā prīmā diēs initium facit. Hōra sexta, quae hōra media est inter hōram prīmam et duodecimam, 'merīdiēs' nōminātur. Hōra sexta vel merīdiēs diem dīvidit in duās aequās partēs: 'ante merīdiem' et 'post merīdiem'. Merīdiē sōl altissimus in caelō est. Sex hōrae sunt dīmidia pars diēī.
    Nocte sōl nōn lūcet, sed lūna et stēllae lūcent. Lūna ipsa suam lūcem nōn habet, lūx lūnae ā sōle venit; itaque lūna nōn tam clāra est quam sōl. Sōl est stēlla clārissima, quae lūce suā et terram et lūnam illūstrat. Neque tōta lūna sōle illūstrātur, sed tantum ea pars quae vertitur ad sōlem; cētera pars obscūra est. Cum exigua pars lūnae tantum vidētur, lūna 'nova' esse dīcitur. Diē septimō vel octāvō post lūnam novam lūna dīmidia vidētur, quae fōrmam habet litterae D. Diē quīntō decimō post lūnam novam lūna plēna est et fōrmam habet litterae O. Cum lūna nōn lūcet, nox obscūra est.



    Diēs mēnsis prīmus 'kalendae' nōminātur. Diēs prīmus mēnsis Iānuāriī dīcitur 'kalendae Iānuāriae'; is diēs annī prīmus est atque initium annī novī. Diēī prīmō mēnsis Iūliī 'kalendae Iūliae' nōmen est; is est diēs annī medius.
    Diēs tertius decimus post kalendās 'īdūs' nōminātur. 'īdūs Iānuāriae' diēs tertius decimus est post kalendās Iānuāriās. Item 'īdūs Februāriae' dīcitur diēs tertius decimus mēnsis Februāriī. Sed 'īdūs Mārtiae' diēs est quīntus decimus mēnsis Mārtiī, nam mēnse Mārtiō (item Māiō, Iūliō, Octōbrī) īdūs nōn diēs tertius decimus, sed quīntus decimus post kalendās est. Diēs nōnus ante īdūs dīcitur 'nōnae' (nōnae Iānuāriae: diēs quīntus Iānuāriī; nōnae Februāriae: diēs quīntus Februāriī; nōnae Mārtiae: diēs septimus Mārtiī; cēt.).
    Diēs octāvus ante kalendās Iānuāriās, quī dīcitur 'ante diem octāvum kalendās Iānuāriās', est diēs annī brevissimus. Ante diem octāvum kalendās Iūliās diēs annī longissimus est. Ante diem octāvum kalendās Aprīlēs (id est diē octāvō ante kalendās Aprīlēs) nox atque diēs aequī sunt; is diēs 'aequinoctium' dīcitur. Item ante diem octāvum kalendās Octōbrēs aequinoctium dīcitur, nam eō quoque diē nox aequa est atque diēs.
    Tempora annī sunt quattuor: aestās et hiems, vēr et autumnus. Aestās est tempus ā mēnse Iūniō ad Augustum, hiems ā mēnse Decembrī ad Februārium. Mēnsis Iūnius initium aestātis, December initium hiemis est. Tempus ā Mārtiō ad Māium vēr dīcitur, ā mēnse Septembrī ad Novembrem autumnus. Vēr ā mēnse Mārtiō initium facit. Autumnus ā Septembrī incipit.



    Aestāte diēs longī sunt, sōl lūcet, āēr calidus est. Aestās est tempus calidum. Hiems tempus frīgidum est. Hieme nōn sōlum imber, sed etiam nix dē caelō cadit. Imber est aqua quae dē nūbibus cadit. Nix frīgidior est quam imber. Hieme montēs et campī nive operiuntur. Vēre campī novā herbā operiuntur, arborēs novīs foliīs ōrnantur, avēs, quae hieme tacent, rūrsus canere incipiunt. Autumnō folia dē arboribus cadunt et terram operiunt. In Germāniā hiemēs frīgidiōrēs sunt quam in Italiā: altā nive operītur tōta terra et lacūs glaciē operiuntur; hieme Germānī puerī super glaciem lacuum lūdere possunt. Iānuārius mēnsis annī frīgidissimus est. Mēnsēs calidissimī sunt Iūlius et Augustus. Eō tempore multī Rōmānī urbem relinquunt et vīllās suās petunt, neque enim tōtam aestātem in urbe vīvere volunt. –


   
    Hōra nōna est. Aemilia apud fīlium aegrum sedet. Cubiculum lūce sōlis illūstrātur. Aemilia ad fenestram it caelumque spectat.
    Aemilia: "Hōra nōna est. Sōl altus in caelō est nec nūbibus operītur."
    Quīntus: "Quandō sōl altissimus est?"
    Aemilia: "Hōra sextā vel merīdiē. Sed post merīdiem āēr calidior est quam ante merīdiem."
    Aemilia fenestram claudit. Iam satis obscūrum est cubiculum.
    Quīntus: "Ō, quam longae sunt hōrae, cum necesse est tōtum diem in lectō iacēre!"
    Aemilia: "Vēr est. Diēs atque hōrae longiōrēs sunt vēre quam hieme."
    Quīntus: "Quandō longissimī sunt diēs?"
    Aemilia: "Mēnse Iūniō."
    Quīntus: "Iamne mēnsis Iūnius est?"
    Aemilia: "Māius est: hic diēs est mēnsis Māiī postrēmus. Hōc annī tempore diēs nōn tam calidī sunt quam aestāte et noctēs frīgidiōrēs sunt."
    Quīntus: "Quī mēnsis annī calidissimus est?"
    Aemilia: "Iūlius."
    Quīntus: "Cūr ille mēnsis patris nōmen habet?"
    Aemilia rīdet et respondet: "Mēnsis Iūlius nōn ā patre tuō nōmen habet — nōn tantus vir est ille! — sed ā Iūliō Caesare. Ante tempora Caesaris eī mēnsī erat nōmen 'Quīntīlis' ā 'quīnto' numerō — nōn ā nōmine tuō."
    Quīntus: "Estne Iūlius mēnsis quīntus?" Puer digitīs numerāre incipit: "Mēnsis prīmus Iānuārius, secundus Februārius, tertius Mārtius, quārtus..."
    Aemilia: "Antīquīs temporibus Mārtius nōn tertius, sed prīmus mēnsis erat; tunc igitur Quīntīlis, quī nunc Iūlius nōminātur, mēnsis quīntus erat, nōn septimus, ut nunc est. Item mēnsī Augustō nōmen erat 'Sextīlis', quia sextus erat, nunc Augustus nōminātur ā Caesare Augustō. — Sed hoc satis est. Iam necesse est tē dormīre." Māter enim faciem fīliī aspicit eumque oculōs claudere videt. Aemilia puerum dormīre velle putat.
    Quīntus: "Sed diēs est. Sōl lūcet. Nocte iubē mē dormīre, cum sōl in caelō nōn est! Ubi sōl est nocte, cum hīc nōn lūcet?"
    Aemilia: "Cum hīc nox est, sōl lūcet in aliīs terrīs procul ab Italiā et ab urbe Rōmā. Cum nox est illīc, hīc in Italiā diēs est."
    Quīntus: "Ergō nunc in aliīs terrīs et urbibus nox est atque hominēs dormiunt. Hīc diēs est, nec tempus est dormīre!"

ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

GRAMMATICA LATĪNA

Dēcīlinātiō quīnta

Diēs brevissimus est ante diēm VIII kalendās Iānuāriās. Māne initium diēī est. Diēī prīmō Iānuāriī nōmen est kalendae Iānuāriae; ab eō diē incipit novus annus. Mēnse Iūniō diēs longī sunt. Iūnius XXX diēs habet: numerus diērum est XXX. Diēbus prīmīs mēnsium nōmina sunt: kalendae Iānuāriae, Februāriae, Mārtiae, Aprīlēs, cēt. Ab iīs diēbus mēnsēs incipiunt.
      
      Sing.    Pl. 
  Nōm.    di|ēs    di|ēs 
  Gen.    di|ēī    di|ērum 
  Dat.    di|ēī    di|ēbus 
  Acc.    di|em    di|ēs 
  Abl.    di|ē    di|ēbus 

Ut 'diēs' m dēclīnātur 'merīdiēs' m, item 'faciēs' f, 'glaciēs' f, et pauca alia vocābula fēminīna.
– 'Māne' est vocābulum neutrum indēclīnābile.

Superlātīvus

Aetna mōns altus est, altiōr quam cēterī montēs Siciliae: is mōns Siciliae altissimus est.
Via Appia longa est, longior quam cēterae viae Italiae: ea via Italiae longissima est.
'Īre' verbum breve est, brevius quam cētera verba Latīna: id verbum Latīnum brevissimum est.
'Altior, longior, brevius' compāratīvus est.
'Altissimus, longissima, brevissimum' superlātīvus est. Superlātīvus est adiectīvum declīnātiōnis I et II: -issim|us -a -um.

kalendārium, kalendāria n - церковный календарь, святцы

Capricornus [caper + cornu] - созвездие Козерога
Aquārius - созвездие Водолея; водяной; водонос
Piscēs - созвездие Рыб
Ariēs - созвездие Овна; баран
Taurus -  созвездие Тельца; вол, бык
Geminī - созвездие Близнецов; двойня, близнецы
Cancer -  созвездие Рака;  рак, краб
antiquus amor cancer est (погов.) - старая любовь возвращается
Leō -  созвездие Льва; лев
Virgō  f sg -  созвездие Девы; дева, девушка
Lībra -  созвездие Весов; римский фунт;  весы;  уровень, ватерпас
Scorpiō - созвездие Скорпиона; скорпион
Sagittārius -  созвездие Стрельца; стрелок, стрелец

tunc = illō tempore
nunc = hōc tempore

igitur = ergō

fīnis = pars postrēma
initium = pars prīma

merī-diēs (<medi): medius diēs - середина дня
aequus, a, um равный
clārus <-> obscūrus
exiguus -a -m <-> parvus

tōta lūna <-> pars lūnae
lūna nova, dīmidia, plēna

kalendae -ārum f pl.
īdūs -uum f pl.

dīcitur = nōminātur
(mēnsis) -ber -bris m, abl. -bri
nōnae -ārum f pl
ante diem octāvum kalendās Iūliās (a. d. VIII kal. Iul.) = diēs octāvus ante kalendās Iūliās

urbs urbis f = oppidum magnum (: Rōma)

quandō? = quō tempore?

dīcitur = nōminātur
luna nova esse dīcitur
homines lūnam novam esse dīcunt

ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#4
CAPITULUM TERTIUM DECIMUM. ANNUS ET MĒNSĒS – ГЛАВА ТРИНАДЦАТАЯ. ГОД И МЕСЯЦЫ

Annus in duodecim mēnsēs dīviditur, quibus haec sunt nōmina: Iānuārius, mēnsis prīmus; Februārius, secundus; Mārtius, tertius; Aprīlis, quārtus; Māius, quīntus; Iūnius, sextus; Iūlius, septimus; Augustus, octāvus; September, nōnus; Octōber, decimus; November, ūndecimus; December, mēnsis duodecimus ac postrēmus. – Год делится на двенадцать месяцев, у которых такие названия: январь, первый месяц; февраль, второй; март, третий; апрель, четвёртый; май, пятый; июнь, шестой; июль, седьмой; август, восьмой; сентябрь, девятый; октябрь, десятый; ноябрь, одиннадцатый; декабрь, месяц двенадцатый и последний.
Ūnus annus duodecim mēnsēs vel trecentōs sexāgintā quīnque diēs habet. Saeculum est centum annī. Centum annī vel saeculum est longum tempus. Duo saecula sunt ducentī annī. Homō sānus nōnāgintā vel etiam centum annōs vīvere potest; ducentōs annōs vīvere nēmō potest. – В одном году двенадцать месяцев или триста шестьдесят пять дней. Век это сто лет. Сто лет или век долгое время. Два века это двести лет. Здоровый человек может жить девяносто или даже сто лет; жить двести лет никто не может.
Mēnsī prīmō et mēnsī tertiō ā deīs nōmina sunt: Iānuāriō ā deō Iānō, Mārtiō ā deō Mārte. Iānus et Mārs sunt deī Rōmānī. Iānus est deus cui duae faciēs sunt. Mārs deus bellī est. – Названия первого и третьего месяца в честь богов: январь от бога Януса, март от бога Марса. Янус и Марс римские боги. Янус – бог, у которого два лица. Марс – бог войны.
Mēnsis September nōminātur ā numerō septem, Octōber, November, December ab octō, novem, decem. Nam tempore antīquō Mārtius mēnsis prīmus erat. Tunc September mēnsis septimus erat, Octōber, November, December mēnsēs octāvus, nōnus, decimus erant. Nunc autem mēnsis prīmus est Iānuārius, September igitur mēnsis nōnus est, Octōber decimus, November ūndecimus, December duodecimus. –  Месяц сентябрь называется по числу семь, октябрь, ноябрь, декабрь по восьми, девяти, десяти. Ибо в древние времена март был третьим месяцем. В то время сентябрь был седьмым, октябрб, ноябрь, декабрь были восьмым, девятым, десятым. Сейчас же первый месяц январь, сентябрь, соответственно, девятый месяц, октябрь, ноябрь, декабрь десятый, одиннадцатый, двенадцатый месяцы.
Quam longus est mēnsis November? November trīgintā diēs longus est. December ūnum et trīgintā diēs habet. Iānuārius tam longus est quam December, sed Februārius brevior est: duodētrīgintā aut ūndētrīgintā diēs tantum habet. Februārius brevior est quam cēterī ūndecim mēnsēs: is mēnsis annī brevissimus est. Mārtius ūnum et trīgintā diēs longus est (et item Māius, Iūlius, Augustus, Octōber). Aprīlis trīgintā diēs habet (item Iūnius et September). Sex mēnsēs sunt dīmidia pars annī, trēs mēnsēs quārta pars annī. – Насколько долог месяц ноябрь? Ноябрь длиной в 30 дней. В декабре 31 день. Январь так же долог, как декабрь, но февраль короче: у него 28 или 29 дней. Февраль короче, чем остальные одиннадцать месяцев: он самый короткий месяц года. Март длиной в 31 день (и так же май, июль, август, октябрь). У апреля 30 дней (и так же у июня и сентября). Шесть месяцев – половина года, три месяца – четверть года.
Diēs est dum sōl in caelō est. Prīma pars diēī  est māne, pars postrēma vesper. Diēs est tempus ā māne ad vesperum. Nox est tempus ā vesperō ad māne. Vesper est fīnis diēī atque initium noctis. Māne fīnis noctis est atque initium diēī. – День продолжается, пока на небе есть солнце. Первая часть дня утро, последняя – вечер. День – время с утра до вечера. Ночь время с вечера до утра. Вечер – конец дня и затем начало ночи. Утро – конец ночи и затем начало дня.
Diēs in duodecim hōrās dīviditur. Ab hōrā prīmā diēs initium facit. Hōra sexta, quae hōra media est inter hōram prīmam et duodecimam, 'merīdiēs' nōminātur. Hōra sexta vel merīdiēs diem dīvidit in duās aequās partēs: 'ante merīdiem' et 'post merīdiem'. Merīdiē sōl altissimus in caelō est. Sex hōrae sunt dīmidia pars diēī. – День делится на двенадцать часов. День начинается от первого часа. Шесть часов, которые середина между первым и двенадцатым часом, называются 'полдень'. Шесть часов или полдень делит день на две равные части: «до полудня» и «после полудня». В полдень солнце на небе наиболее высоко. Шесть часов – половина дня.
Nocte sōl nōn lūcet, sed lūna et stēllae lūcent. Lūna ipsa suam lūcem nōn habet, lūx lūnae ā sōle venit; itaque lūna nōn tam clāra est quam sōl. Sōl est stēlla clārissima, quae lūce suā et terram et lūnam illūstrat. Neque tōta lūna sōle illūstrātur, sed tantum ea pars quae vertitur ad sōlem; cētera pars obscūra est. Cum exigua pars lūnae tantum vidētur, lūna 'nova' esse dīcitur. Diē septimō vel octāvō post lūnam novam lūna dīmidia vidētur, quae fōrmam habet litterae D. Diē quīntō decimō post lūnam novam lūna plēna est et fōrmam habet litterae O. Cum lūna nōn lūcet, nox obscūra est. – Ночью солнце не светит, но светят луна и звёзды. У луны нет собственно света, свет луны идёт от солнца; поэтому луна не такая яркая, как солнце. Солнце – самая яркая звезда, которая освещает своим светом и Землю, и Луну. И вся луна солнцем не освещается, но только её часть, которая поворачивается к солнцу; остальные части тёмные.  Когда видна только малая часть луны, луна называется "новой". Спустя семь или восемь дней после новолуния, виднеется половина луны, которая имеет форму буквы D. В пятнадцатый день после новолуния луна полная и имеет форму буквы O. Когда луна не светит, ночь темна.
Diēs mēnsis prīmus 'kalendae' nōminātur. Diēs prīmus mēnsis Iānuāriī dīcitur 'kalendae Iānuāriae'; is diēs annī prīmus est atque initium annī novī. Diēī prīmō mēnsis Iūliī 'kalendae Iūliae' nōmen est; is est diēs annī medius. – Первый день месяца называется 'календы'. Первый день месяца января называется «январские календы»; это первый день года и ещё начало нового года. У первого дня месяца июля название «июльские календы», это средний день года.
Diēs tertius decimus post kalendās 'īdūs' nōminātur. 'īdūs Iānuāriae' diēs tertius decimus est post kalendās Iānuāriās. Item 'īdūs Februāriae' dīcitur diēs tertius decimus mēnsis Februāriī. Sed 'īdūs Mārtiae' diēs est quīntus decimus mēnsis Mārtiī, nam mēnse Mārtiō (item Māiō, Iūliō, Octōbrī) īdūs nōn diēs tertius decimus, sed quīntus decimus post kalendās est. Diēs nōnus ante īdūs dīcitur 'nōnae' (nōnae Iānuāriae: diēs quīntus Iānuāriī; nōnae Februāriae: diēs quīntus Februāriī; nōnae Mārtiae: diēs septimus Mārtiī; cēt.) – Тринадцатый день после календ называется 'Иды'. «Январские Иды» – это тринадцатый день после январских календ. Также «февральскими Идами» называется тринадцатый день месяца февраля. Но «мартовские Иды» это пятнадцатый день месяца марта, ибо в месяце марте (а также в майе, июле, октябре) иды это не тринадцатый, а пятнадцатый день после календ. Девятый день перед Идами называется «Ноны» (январские Ноны: пятый день января; февральские Ноны: пятый день февраля; мартовские Ноны: седьмой день марта; и пр. )
Diēs octāvus ante kalendās Iānuāriās, quī dīcitur 'ante diem octāvum kalendās Iānuāriās', est diēs annī brevissimus. Ante diem octāvum kalendās Iūliās diēs annī longissimus est. Ante diem octāvum kalendās Aprīlēs (id est diē octāvō ante kalendās Aprīlēs) nox atque diēs aequī sunt; is diēs 'aequinoctium' dīcitur. Item ante diem octāvum kalendās Octōbrēs aequinoctium dīcitur, nam eō quoque diē nox aequa est atque diēs. – Восьмой день перед январскими календами, который называется 'перед восьмым днём январских календ' самый короткий день года. День перед восьмым днём июльских календ самый длинный день.  Перед восьмым днём апрельских календ (то есть в восьмой день перед апрельскими календами) ночь и затем день равны; этот день называется 'равноденствие'. Также день «перед восьмым днём октябрьских календ» называется равноденствие, ибо в этот день тоже ночь равна последующему дню. 
Tempora annī sunt quattuor: aestās et hiems, vēr et autumnus. Aestās est tempus ā mēnse Iūniō ad Augustum, hiems ā mēnse Decembrī ad Februārium. Mēnsis Iūnius initium aestātis, December initium hiemis est. Tempus ā Mārtiō ad Māium vēr dīcitur, ā mēnse Septembrī ad Novembrem autumnus. Vēr ā mēnse Mārtiō initium facit. Autumnus ā Septembrī incipit. – Времён года четыре: лето и зима, весна и осень. Лето – время от месяца июня до августа, зима время от декабря до февраля. Месяц июнь начало лета, декабрь – начало зимы. Время от марта до мая назвается весна, от месяца сентября до ноября – осень. Весна начинается с месяца марта. Осень начинается с сентября.
Aestāte diēs longī sunt, sōl lūcet, āēr calidus est. Aestās est tempus calidum. Hiems tempus frīgidum est. Hieme nōn sōlum imber, sed etiam nix dē caelō cadit. Imber est aqua quae dē nūbibus cadit. Nix frīgidior est quam imber. Hieme montēs et campī nive operiuntur. Vēre campī novā herbā operiuntur, arborēs novīs foliīs ōrnantur, avēs, quae hieme tacent, rūrsus canere incipiunt. Autumnō folia dē arboribus cadunt et terram operiunt. In Germāniā hiemēs frīgidiōrēs sunt quam in Italiā: altā nive operītur tōta terra et lacūs glaciē operiuntur; hieme Germānī puerī super glaciem lacuum lūdere possunt. Iānuārius mēnsis annī frīgidissimus est. Mēnsēs calidissimī sunt Iūlius et Augustus. Eō tempore multī Rōmānī urbem relinquunt et vīllās suās petunt, neque enim tōtam aestātem in urbe vīvere volunt. – Летом дни долгие, светит солнце, воздух жаркий. Лето – жаркая пора. Зима холодная пора. Зимой не только дождь, но ещё и снег падает с неба. Дождь – это вода, которая падает из облаков. Снег холоднее, чем дождь. Зимой горы и поля покрываются снегом. Весной поля покрываются новой травой, деревья украшаются новой листвой, птицы, которые зимой молчат, снова начинают петь. В Германии зимы холоднее, чем в Италии, глубокий снег покрывает всю землю, и озёра покрываются льдом; зимой германские мальчики могут играть на льду озёр. Январь самый холодный месяц года. Самые жаркие месяцы июль и август. В это время многие римляне оставляют город и отправляются на свои виллы, потому что не хотят жить всё лето в городе.
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

Hōra nōna est. Aemilia apud fīlium aegrum sedet. Cubiculum lūce sōlis illūstrātur. Aemilia ad fenestram it caelumque spectat. – Девять часов. Эмилия сидит подле больного сына. Спальня освещается лучом солнца. Эмилия подходит к окну и смотрит на небо.
     Aemilia: "Hōra nōna est. Sōl altus in caelō est nec nūbibus operītur." – Э: «Девять часов. Солнце высоко на небе и не покрыто облаками»
     Quīntus: "Quandō sōl altissimus est?" – К: «Когда солнце наиболее высоко?» (букв. наиболее высокое)
     Aemilia: "Hōra sextā vel merīdiē. Sed post merīdiem āēr calidior est quam ante merīdiem." – Э: «В шесть часов или полдень. Но после полудня воздух становится горячее, чем до полудня».
     Aemilia fenestram claudit. Iam satis obscūrum est cubiculum. – Эмилия закрывает окно. Теперь в спальне становится довольно темно.
     Quīntus: "Ō, quam longae sunt hōrae, cum necesse est tōtum diem in lectō iacēre!" – К: «О, как долги часы, когда нужно целый день лежать в постели!»
     Aemilia: "Vēr est. Diēs atque hōrae longiōrēs sunt vēre quam hieme." – Э: «Это весна. Дни, а также часы длиннее весной, чем зимой».
     Quīntus: "Quandō longissimī sunt diēs?" – К: «Когда дни самые длинные?»
     Aemilia: "Mēnse Iūniō." – Э: «В месяце июне».
     Quīntus: "Iamne mēnsis Iūnius est?" – К: «Сейчас месяц июнь?»
     Aemilia: "Māius est: hic diēs est mēnsis Māiī postrēmus. Hōc annī tempore diēs nōn tam calidī sunt quam aestāte et noctēs frīgidiōrēs sunt." – Э: «Май: это день последний день мая. В это время года дни не такие жаркие, как летом, и ночи холодные».
     Quīntus: "Quī mēnsis annī calidissimus est?" – К: «Какой месяц года самый жаркий?»
     Aemilia: "Iūlius." – Э: «Июль».
     Quīntus: "Cūr ille mēnsis patris nōmen habet?" – К: «Почему у того месяца имя отца?»
     Aemilia rīdet et respondet: "Mēnsis Iūlius nōn ā patre tuō nōmen habet — nōn tantus vir est ille! — sed ā Iūliō Caesare. Ante tempora Caesaris eī mēnsī erat nōmen 'Quīntīlis' ā 'quīnto' numerō — nōn ā nōmine tuō." – Эмилия смеётся и отвечает: «У месяца июля имя не по имени твоего отца – он не такой великий муж! – а по имени Юлия Цезаря. До времён Цезаря имя того месяца было  'квинтилис' по числу 'пять' – не по твоему имени».
     Quīntus: "Estne Iūlius mēnsis quīntus?" Puer digitīs numerāre incipit: "Mēnsis prīmus Iānuārius, secundus Februārius, tertius Mārtius, quārtus..." – К: «Пятый ли месяц июль?» Мальчик начинает считать пальцы: «Первый месяц январь, второй февраль, третий март, четвёртый...»
     Aemilia: "Antīquīs temporibus Mārtius nōn tertius, sed prīmus mēnsis erat; tunc igitur Quīntīlis, quī nunc Iūlius nōminātur, mēnsis quīntus erat, nōn septimus, ut nunc est. Item mēnsī Augustō nōmen erat 'Sextīlis', quia sextus erat, nunc Augustus nōminātur ā Caesare Augustō. — Sed hoc satis est. Iam necesse est tē dormīre." Māter enim faciem fīliī aspicit eumque oculōs claudere videt. Aemilia puerum dormīre velle putat. – Э: « В древние времена март был не третий, а первый месяц; в таком случае тогда месяц Квинтилис, который в наше время называется июль, был пятый, не седьмой, как сейчас. Таким же образом имя месяца августа было 'секстилис', потому что он был седьмой, сейчас он называется август по императору Августу».
     Quīntus: "Sed diēs est. Sōl lūcet. Nocte iubē mē dormīre, cum sōl in caelō nōn est! Ubi sōl est nocte, cum hīc nōn lūcet?" – К: «Но сейчас день. Солнце светит. Ночью вели мне спать, когда на небе нет солнца! Где находится солнце ночью, когда здесь оно не светит?»
     Aemilia: "Cum hīc nox est, sōl lūcet in aliīs terrīs procul ab Italiā et ab urbe Rōmā. Cum nox est illīc, hīc in Italiā diēs est." – Э: «Когда здесь ночь, солнце светит в других странах далеко от Италии и от города Рима. Когда там ночь, здесь, в Италии, день».
     Quīntus: "Ergō nunc in aliīs terrīs et urbibus nox est atque hominēs dormiunt. Hīc diēs est, nec tempus est dormīre!" – К: «Значит, сейчас в других странах и городах ночь и люди спят. Здесь день, не время спать!»
ἄπαγε σατανᾶς

Быстрый ответ

Обратите внимание: данное сообщение не будет отображаться, пока модератор не одобрит его.

Имя:
Имейл:
ALT+S — отправить
ALT+P — предварительный просмотр