CAPITULUM 14. NOVUS DIĒS

Автор _Swetlana, 25 июня 2022, 23:15

« назад - далее »

_Swetlana

Взято hīc


LINGUA LATĪNA PER SĒ ILLŪSTRĀTA
Familia Rōmāna by Hans H. Ørberg
Audio by Luke Amadeus Ranieri, i.e. ScorpioMartianus (youtube.com/c/ScorpioMartianus)
Аудио 14 Novus Dies - L. Amadeus Ranierius

uter, utra, utrum; g. s. utrīus  –  который (из двух); какой-л. из обоих, кто-л. из двух
uterque, utraque, utrumque (gen. ĭusque , в поэзии тж. ĭusque)  – каждый из обоих, и тот и другой, оба
neuter, neutra, neutrum; g. s. neutrīus - ни тот, ни другой; ни один
alter, altera, alterum; g.s. alterīus - другой (из двух), второй
duo, duae - два, двое; оба
tōtus a, um - весь, целый, совокупный

apertus a, um – открытый; обнажённый; неприкрытый, незащищённый; ясный, очевидный
clausus a, um – закрытый
sordidus a, um - грязный, нечистый; испачканный; низкий; подлый, позорный; пошлый
pūrus a, um – чистый; беспримесный; пустой; неисписанный; безупречный
togātus a, um – носящий тогу
nūdus a, um – голый, нагой; обнажённый; босой
dexter tra, trum – правый; ловкий, умелый, искусный; милостивый; благоприятный, счастливый
sinister tra, trum – левый; неправильный, неверный; испорченный; зловещий по греч. верованиям;
благоприятный у римск. авгуров: счастливые предзнаменования ожидались с востока, т. е. справа для греч. прорицателей, становившихся лицом к северу, и слева для авгуров, которые обращались на юг.
omnis, omne gen.s. omnis - каждый, всякий; всевозможный; весь, целый, совокупный, полный
In separating omnis from tōtus it can be useful to remember Quintilian's sentence "minus est tamen tōtum dīcere, quam omnia" - "It is less to say the whole, than all the parts.").

canēns, canentis – поющий
dormiēns, dormientis – спя, спящий
intrāns, intrantis – входя; входящий
tergēns, tergentis – вытирая, вытирающий
exspectāns, exspectantis; pl. exspectantēs, exspectantia – ожидая, ожидающий
vidēns, videntis – видя, видящий
aegrōtāns, aegrōtantis – болея, болеющий
discēdēns, discēdentis – уходя, уходящий

gallus, ī m - петух
vestīmentum ī n - одежда, платье; постель; одеяло
tunica, ae f – нижняя домашняя одежда римлян без рукавов, поверх которой мужчины надевали тогу, а женщины — столу; оболочка, корка, кора, кожица
toga, ae f – тога, римск. гражданская верхняя одежда, обычно белая; дети полноправных римлян и высшие сановники носили тогу с пурпурной каймой toga praetexta
togātus, ī m - римский гражданин; гражданское лицо; клиент
calceus, ī m - башмак, полусапог; обувь
calceōs poscĕre - потребовать обувь, т. е. готовиться встать из-за стола (за столом римляне возлежали без обуви)
tabula, ae f - доска, плита, таблица; дощечка) для письма; рукопись; запись, документ, список
stilus, ī m - остроконечная палочка, заострённый кол; стиль (палочка с одним острым концом для письма по воску и с другим тупым для стирания написанного)
rēgula, ae f - брусок, планка; линейка; норма, критерий, правило, принцип
rēs, reī f V скл. - вещь, предмет; дело

rēs, rēs f (вещь, дело) основа: rē-
  Nōm.    rēs    rēs 
  Gen.    reī    rērum 
  Dat.    reī    rēbus 
  Acc.    rem    rēs 
  Abl.    rē    rēbus 

quōmodo - каким образом, как
Quōmodo tibi rēs sē habet? ― How's your business going along?
"Quōmodo sē habet pēs tuus hodiē?" – Как сегодня твоя нога?
adhūc - до сих пор; всё ещё; ещё
deinde - потом, вслед за тем, после того; отсюда, далее; даже, наконец
при перечислении: потом, затем, далее: primum... deinde... item... postremo
hodiē <  hōc +‎ diē - сегодня; в настоящее время, теперь, ныне
praeter – (adv.) кроме, исключая nihil praeter - ничего кроме
              –  (praep. cum acc.) мимо, вдоль, перед; исключая, за исключением, кроме; сверх
mēcum = cum mē – со мной
tēcum = cum tē – с собой

cubō, cubat, cubant, cubāre – спать
vigilō, vigilat, vigilant, vigilāre – бодрствовать
excitō, excitat, excitant, excitāre - заставлять подняться; (раз)будить; поднимать
lavō, lavat, lavant, lavāre - мыть, умывать; чистить; стирать; купать
surgō, surgit, surgunt, surgere - подниматься, восходить, вставать
mergō, mergit, mergunt, mergere - погружать, окунать, опускать
afferre - приносить, подносить к
poscō, poscit, poscunt, poscere – требовать; просить
frīgeō, frīget, frīgent, frīgēre - охлаждаться, остывать; замерзать, коченеть, стынуть, зябнуть
induō, induit, induunt, induere – надевать; усваивать, принимать; принимать на себя
gerō, gerit, gerunt, gerere – нести, таскать; носить; иметь
vestiō, vestit, vestiunt, vestīre – покрывать; одевать, наряжать; быть надетым, облегать
Vestī mē! – одень меня
inquam, inquis, inquit, inquimus, inquitis, inquiunt – говорю; повторяю
soleō, solet, solent, solēre - иметь обыкновение; обыкновенно случаться, часто бывать; часто делать
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#2
CAPITULUM QUĀRTUM DECIMUM. NOVUS DIĒS

    Nox est. Familia dormit. Vīlla Iūliī obscūra et quiēta est. Mārcus quiētus in lectō suō cubat; is bene dormit. Quīntus dormīre nōn potest, quod et caput et pēs eī dolet. Bracchium quoque dolet Quīntō; itaque is nōn dormit, sed vigilat.
    Cubiculum in quō Quīntus cubat nōn magnum est, nec magnum est cubiculum Mārcī. Utrumque cubiculum parvum est. Uterque puer cubat in cubiculō parvō, neuter in cubiculō magnō. Neutrum cubiculum magnum est. Uterque puer quiētus est, neuter puer sē movet. Alter puer dormit, alter vigilat. Alter ē duōbus puerīs valet, alter aegrōtat. Uter puer aegrōtat, Mārcusne an Quīntus? Quīntus aegrōtat, Mārcus valet.
    Āēr frīgidus cubiculum Mārcī intrat, fenestra enim aperta est. Mārcus fenestrā apertā dormit. Fenestra Quīntī aperta nōn est. Altera ē duābus fenestrīs est aperta, altera clausa. Utra fenestra clausa est? Fenestra Quīntī. Is fenestrā clausā dormit, quia aeger est.
    Ecce gallus canit: "Cucurrū! Cucucurrū!" Gallus canēns novum diem salūtat. Mārcus oculōs nōn aperit neque sē movet. Quīntus, quī oculīs apertīs iacet, super lectum sē vertit. Puer dormiēns gallum canentem nōn audit. Puer vigilāns gallum audit, et Dāvum vocat.
    Dāvus cubiculum intrāns interrogat: "Quōmodo sē habet pēs tuus hodiē?"
    Quīntus respondet: "Pēs male sē habet, nec pēs tantum, sed etiam caput et bracchium dolet. Ō, quam longa nox est! Sed iam māne est, nam gallus canit. Dā mihi aquam, Dāve!"
    Dāvus Quīntō aquam in pōculō dat. Puer aquam bibit. Servus puerum bibentem aspicit.
    Dāvus Quīntum in lectō iacentem relinquit et cubiculum Mārcī intrat. Mārcus adhūc dormit. Dāvus ad puerum dormientem adit eumque excitat. Quōmodo servus puerum excitat? In aurem puerī dormientis magnā vōce clāmat: "Mārce! Māne est!" Eō modō excitātur Mārcus, et oculōs aperiēns servum apud lectum stantem videt. Iam neuter ē duōbus puerīs dormit.
    "Hōra prīma est" inquit Dāvus, "Surge ē lectō!"
    Mārcus ē lectō surgit. Iam nōn cubat in lectō, sed ante lectum stat. Mārcus Dāvum aquam afferre iubet: "Affer mihi aquam ad manūs!"
    Servus Mārcō aquam affert et "Ecce aqua" inquit, "Lavā faciem et manūs! Manūs tuae sordidae sunt."
    Mārcus prīmum manūs lavat, deinde faciem.



    Dāvus: "Aurēs quoque lavā!"
    "Sed aurēs" inquit Mārcus "in faciē nōn sunt!"
    Dāvus: "Tacē, puer! Nōn modo faciem, sed tōtum caput lavā! Merge caput in aquam!"
    Mārcus caput tōtum in aquam mergit atque etiam aurēs et capillum lavat. Iam tōtum caput eius pūrum est. Aqua nōn est pūra, sed sordida.
    Aqua quā Mārcus lavātur frīgida est; itaque puer manūs et caput sōlum lavat, nōn tōtum corpus. Māne Rōmānī faciem et manūs aquā frīgidā lavant; post merīdiem tōtum corpus lavant aquā callidā.
    Mārcus caput et manūs tergēns Dāvum interrogat: "Cūr frāter meus tam quiētus est?"
    Dāvus respondet: "Quīntus adhūc in lectō est."
    Mārcus: "In lectō? Quīntus, quī ante mē surgere solet, adhūc dormit! Excitā eum!"
    "Nōn dormit" inquit Dāvus, "Frāter tuus vigilat, nec surgere potest, quod pēs et caput eī dolet."
    Mārcus: "Mihi quoque caput dolet!"
    Dāvus: "Tibi nec caput nec pēs dolet! Caput valēns nōn dolet nec membra valentia."
    Per fenestram apertam intrat āēr frīgidus. Mārcus frīget, quod corpus eius nūdum est (id est sine vestīmentīs); itaque Mārcus vestīmenta sua ā servō poscit: "Dā mihi tunicam et togam! Vestī mē!" Dāvus puerō frīgentī tunicam et togam dat, neque eum vestit: necesse est puerum ipsum sē vestīre. Mārcus prīmum tunicam induit, deinde togam. Puer iam nūdus nōn est.
    (Toga est vestīmentum album, quod virī et puerī Rōmānī gerunt. Graecī et barbarī togam nōn gerunt. Multīs barbarīs magna corporis pars nūda est. Virō togātō nūlla pars corporis est nūda praeter bracchium alterum. Utrum bracchium virō togātō nūdum est, dextrumne an sinistrum? Bracchium dextrum est nūdum, bracchium sinistrum togā operītur. Mīlitēs togam nōn gerunt, nēmō enim togātus gladiō et scūtō pugnāre potest. Utrā manū mīles gladium gerit? Manū dextrā gladium gerit, scūtum gerit manū sinistrā.)
    Mārcus, quī pedibus nūdīs ante lectum stat, calceōs poscit: "Dā mihi calceōs! Pedēs frīgent mihi." Dāvus eī calceōs dat, et eum sēcum venīre iubet: "Venī mēcum! Dominus et domina tē exspectant."





    Mārcus cum servō ātrium intrat, ubi parentēs sedent līberōs exspectantēs. Ante eōs in parvā mēnsā pānis et māla sunt. Parentēs ā fīliō intrante salūtantur: "Salvēte, pater et māter!" et ipsī fīlium intrantem salūtant: "Salvē, Mārce!"
    Māter alterum fīlium nōn vidēns Dāvum interrogat: "Quīntus quōmodo sē habet hodiē?"
    Dāvus: "Quīntus dīcit 'nōn modo pedem, sed etiam caput dolēre'."
    Aemilia surgit et ad fīlium aegrōtantem abit. Māter fīliō suō aegrōtantī pānem et mālum dat, sed ille, quī multum ēsse solet, hodiē nec pānem nec mālum ēst. Puer aegrōtāns nihil ēsse potest.
    Mārcus autem magnum mālum ā patre poscit: "Dā mihi illud mālum, pater! Venter vacuus est mihi."
    Iūlius Mārcō pānem dāns "prīmum es pānem" inquit, "deinde mālum!" Mārcus pānem suum ēst. Deinde pater eī in utramque manum mālum dat, et "Alterum mālum nunc ēs" inquit, "alterum tēcum fer!" Dāvus Mārcō librum et tabulam et stilum et rēgulam affert.
    Iūlius: "Ecce Dāvus tibi librum et cēterās rēs tuās affert. Sūme rēs tuās atque abī!"
    "Sed cūr nōn venit Mēdus?" inquit Mārcus, quī Mēdum adhūc in familiā esse putat. Is servus cum puerīs īre solet omnēs rēs eōrum portāns. Mārcus ipse nūllam rem portāre solet praeter mālum.
    Iūlius: "Mēdus tēcum īre nōn potest. Hodiē necesse est tē sōlum ambulāre."
    Mārcus: "...atque mē ipsum omnēs rēs meās portāre? Cūr ille servus mēcum venīre nōn potest ut solet? Etiamne Mēdō caput dolet?"
    Iūlius: "Immō bene valet Mēdus, sed hodiē aliās rēs agit."
    Mārcus: "Quae sunt illae rēs?"
    Iūlius nihil ad hoc respondet et "Iam" inquit "tempus est discēdere, Mārce."
    Mārcus mālum, librum, tabulam, stilum rēgulamque sēcum ferēns ē vīllā abit. Fīlius ā patre discēdēns "Valē, pater!" inquit.
    "Valē, Mārce!", respondet pater, "Bene ambulā!"
    Quō it Mārcus cum rēbus suīs? Vidē capitulum quīntum decimum!
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#4
GRAMMATICA LATĪNA

Participium

Puer vigilāns in lectō iacēns gallum canentem audit. Gallus canēns nōn audītur ā puerō dormiente. Puer dormiēns servum clāmantem audit, nec ā gallō canente, sed ā servō clāmante excitātur. Nōn vōx gallī canentis, sed vōx servī clāmantis puerum dormientem excitat.

Puerī vigilantēs gallōs canentēs audiunt. Gallī canentēs ā puerīs dormientibus nōn audiuntur. Puerī dormientēs servōs clāmantēs audiunt, nec ā gallīs canentibus, sed ā servīs clamantibus excitantur. Nōn vōcēs gallōrum canentium, sed vōcēs servōrum clāmantium puerōs dormientēs excitant.

Caput valēns nōn dolet nec membra valentia. Canis animal volāns nōn est; animālia volantia sunt avēs. Mīlitēs inter pīla volantia pugnant.

'Vigilāns', 'iacēns', 'canēns', 'dormiēns' participia sunt.
Participium est adiectīvum dēclīnātiōnis III: gen. sing. -ant|is, -ent|is; abl. sing. -e vel -ī.

vigilāns, vigilantis бодрствующий
Sing.
  C./G.    Masc./ Fem.    Neuter 
  Nōm.    vigilāns    vigilāns 
  Gen.    vigilantis    vigilantis 
  Dat.    vigilantī    vigilantī 
  Acc.    vigilantem    vigilāns 
  Abl.    vigilante 
  (adj. vigilantī) 
  vigilante 
  (adj. vigilantī) 
Pl.
  C./G.    Masc./ Fem.    Neuter 
  Nōm.    vigilantēs    vigilantia 
  Gen.    vigilantium    vigilantium 
  Dat.    vigilantibus    vigilantibus 
  Acc.    vigilantēs    vigilantia 
  Abl.    vigilantibus   vigilantibus 

dormiēns, dormientis спящий
Sing.
  C./G.    Masc./ Fem.    Neuter 
  Nōm.    dormiēns    dormiēns 
  Gen.    dormientis    dormientis 
  Dat.    dormientī    dormientī 
  Acc.    dormientem    dormiēns 
  Abl.    dormiente 
  (adj. dormientī)
  dormiente 
  (adj. dormientī) 
Pl.      
  C./G.    Masc./ Fem.    Neuter 
  Nōm.    dormientēs    dormientia 
  Gen.    dormientium    dormientium 
  Dat.    dormientibus    dormientibus 
  Acc.    dormientēs    dormientia 
  Abl.    dormientibus    dormientibus 
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

PARTICIPIUM PRAESENTIS ĀCTĪVĪ
(Причастие настоящего времени действительного залога)

Participium praesentis āctīvī образуется прибавлением к основе инфекта суффикса -nt- для глаголов I и II спряжений и суффикса -ent- для глаголов III и IV спряжений. В IIIа спряжении тематический гласный перед гласным, как обычно, отсутствует.
Nōminātīvus sing. – сигматический и в результате фонетических изменений оканчивается на -ns или -ēns. (Краткий гласный ĕ удлиняется здесь за счет ослабления следующего за ним носового звука, сводившегося к простой назализации предыдущего гласного.)
Морфологически эти причастия относятся к прилагательным III скл. одного окончания, типа sapiēns. Однако в abl. s. они обычно оканчиваются на ĕ.

Participium praesentis āctīvī соответствует по значению как русскому причастию, так и деепричастию. Напр.:
ōrnā-ns,  ōrnā-nt-is – украшающий, украшая;
monē-ns, monē-nt-is – убеждающий, убеждая;
mitt-ēns, mitt-ent-is – посылающий, посылая;
capi-ēns, capi-ent-is – берущий, беря;
audi-ēns, audi-ent-is – слушающий, слушая.
Основа participium pracsentis activi является весьма продуктивной для словообразования как в латинском, так и в новых языках. В латыни от основ на -nt- образуются существительные I скл. типа scientia (знание, наука), potentia (сила; возможность) от причастий:
sciēns, scient-is - знающий, зная;
potēns, potent-is - могущий.

От основы participium praesentis āctīvī в русский язык вошли такие слова, как лаборант (букв.: работающий), оккупант (захватывающий), студент (занимающийся), доцент (обучающий), агент (действующий), регент (управляющий).
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#6
1. Глагол inquit (он/она говорит) вставляется после прямой речи.
Примеры
"Sed cūr nōn venit Mēdus?" inquit Mārcus. – «Почему не идёт Меде?» – грит Марк.
Iūlius nihil ad hoc respondet et "Iam" inquit "tempus est discēdere, Mārce." – Юлий на это ничего не отвечает и «Пора, – грит, – тебе уходить, Марк».
Fīlius ā patre discēdēns "Valē, pater!" inquit. – Сын, уходя от отца, «До свидания, отец!» – грит.

2. Употребляем союз an, не aut при выборе между двумя вариантами в вопросе.
Uter puer, Mārcus an Quīntus? – Какой мальчик, Марк или Квинт?
Варианты ответа:
a) neuter puer, nec Mārcus, nec Quīntus – ни тот, ни другой, ни Марк, ни Квинт;   
b) alter puer, aut Mārcus, aut Quīntus – один из двух, или Марк, или Квинт;
c) uterque puer, et Mārcus, et Quīntus – оба мальчика, и Марк, и Квинт.

3. Два и более одушевлённых объектов требуют глагола во множественном числе, у неодушевлённых глагол согласуется с последним объектом.
Например:
pēs et caput eī dolet (у него болит голова и нога);
tibi nec caput nec pēs dolet (у тебя не болит ни голова, ни нога).

4. Datīvus possessīvus (дательный притяжательный)
Datīvus possessīvus, употребляемый при глаголе esse, обозначает лицо (предмет), у которого что-либо (подлежащее называет, что именно) есть или отсутствует. В русском языке ему соответствует родительный падеж с предлогом у.
Liber mihi est (у меня есть книга) = librum habeō ( я имею книгу).
Liber mihi nōn est = librum nōn habeō (у меня нет книги).
Pēs et caput eī dolet (у него болит голова и нога).
Tibi nec caput nec pēs dolet (у тебя не болит ни голова, ни нога).
Multūs barbarīs magna corporis pars nūda est (у многих варваров большая часть тела обнажена).

5.  omnis (каждый, всякий) <-> nūllus (никакой, ни один);
    omnēs (все) <-> nēmō (никто);
    omnia (всё, все вещи) <-> nihil (ничто).

Omnis, omne gen.s. omnis (прилагательное двух окончаний III склонения) чаще употребляется в мн. числе: omnēs m/f omnia n.
Употреблённое без существительного omnēs (всякий, любой) противоположно nēmō (никто); omnia (всё) – nihil (ничто).
Omnia vincit amor. – Любовь побеждает всё.
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#7
 CAPITULUM QUĀRTUM DECIMUM. NOVUS DIĒS – ГЛАВА ЧЕТЫРНАДЦАТАЯ. НОВЫЙ ДЕНЬ
   
     Nox est. Familia dormit. Vīlla Iūliī obscūra et quiēta est. Mārcus quiētus in lectō suō cubat; is bene dormit. Quīntus dormīre nōn potest, quod et caput et pēs eī dolet. Bracchium quoque dolet Quīntō; itaque is nōn dormit, sed vigilat. – Ночь. Семья спит. Вилла Юлия темна и тиха. Марк, тихий, лежит в своей постели; он крепко спит. Квинт не может спать, потому что у него и голова, и ступня болят. Рука у Квинта тоже болит, таким образом, он не спит, а бодрствует.
     Cubiculum in quō Quīntus cubat nōn magnum est, nec magnum est cubiculum Mārcī. Utrumque cubiculum parvum est. Uterque puer cubat in cubiculō parvō, neuter in cubiculō magnō. Neutrum cubiculum magnum est. Uterque puer quiētus est, neuter puer sē movet. Alter puer dormit, alter vigilat. Alter ē duōbus puerīs valet, alter aegrōtat. Uter puer aegrōtat, Mārcusne an Quīntus? Quīntus aegrōtat, Mārcus valet. – Спальня, в которой лежит Квиент, небольшая, небольшая и спальня Марка. Каждая из двух спален маленькая. Каждый мальчик лежит в маленькой спальне, ни тот, ни другой в большой спальне. Ни та, ни другая спальня не велика. Каждый мальчик тих, ни один мальчик не двигается. Один мальчик спит, другой бодрствует. Один из двух мальчиков здоров, другой болен. Какой из мальчиков болен, Марк или Квинт? Квинт болен, Марк здоров.
     Āēr frīgidus cubiculum Mārcī intrat, fenestra enim aperta est. Mārcus fenestrā apertā dormit. Fenestra Quīntī aperta nōn est. Altera ē duābus fenestrīs est aperta, altera clausa. Utra fenestra clausa est? Fenestra Quīntī. Is fenestrā clausā dormit, quia aeger est. – Холодный воздух входит в спальню Марка, потому что окно открыто Марк спит с открытым окном. Окно Квинта не открыто. Одно из двух окон открыто, другое закрыто. Какое окно закрыто? Окно Квинта. Он спит с закрытым окном, потому что болен.
     Ecce gallus canit: "Cucurrū! Cucucurrū!" Gallus canēns novum diem salūtat. Mārcus oculōs nōn aperit neque sē movet. Quīntus, quī oculīs apertīs iacet, super lectum sē vertit. Puer dormiēns gallum canentem nōn audit. Puer vigilāns gallum audit, et Dāvum vocat. – Вот петух поёт: «Кукареку! Кукареку!» Поющий петух приветствует новый день. Марк глаза не открывает и не двигается. Квинт, который лежит с открытыми глазами, на кровати поворачивается. Спящий мальчик не слышит поющего петуха. Мальчик бодрствующий слышит петуха и зовёт Дава.
     Dāvus cubiculum intrāns interrogat: "Quōmodo sē habet pēs tuus hodiē?" – Дав, входя в спальню, спрашивает: «Как твоя ступня сегодня?»
     Quīntus respondet: "Pēs male sē habet, nec pēs tantum, sed etiam caput et bracchium dolet. Ō, quam longa nox est! Sed iam māne est, nam gallus canit. Dā mihi aquam, Dāve!" – Квинт отвечает: «Ступня плохо, и не только ступня, но ещё и голова, и рука болят. О, какая долгая ночь! Но теперь уже утро, потому что поёт петух. Дай мне воды, Дав!»
     Dāvus Quīntō aquam in pōculō dat. Puer aquam bibit. Servus puerum bibentem aspicit. – Дав даёт Квинту воду в чаше.
     Dāvus Quīntum in lectō iacentem relinquit et cubiculum Mārcī intrat. Mārcus adhūc dormit. Dāvus ad puerum dormientem adit eumque excitat. Quōmodo servus puerum excitat? In aurem puerī dormientis magnā vōce clāmat: "Mārce! Māne est!" Eō modō excitātur Mārcus, et oculōs aperiēns servum apud lectum stantem videt. Iam neuter ē duōbus puerīs dormit. – Дав оставляет Квинта,  лежащего в кровати, и входит в спальню Марка. Марк ещё спит. Дав подходит к спящему мальчику и будит его. Как раб будит мальчика? Кричит громким голосом в ухо спящего мальчика: «Марк! Утро!» Так Марк просыпается и, открыв глаза, видит стоящего у кровати раба.
     "Hōra prīma est" inquit Dāvus, "Surge ē lectō!" – «Час ночи, – грит Дав. Вставай с кровати!
     Mārcus ē lectō surgit. Iam nōn cubat in lectō, sed ante lectum stat. Mārcus Dāvum aquam afferre iubet: "Affer mihi aquam ad manūs!" – Марк встает с кровати. Теперь он не лежит в кровати, а стоит перед кроватью. Марк приказывает Даву, который приносит воду: «Полей мне воду на руки!»
     Servus Mārcō aquam affert et "Ecce aqua" inquit, "Lavā faciem et manūs! Manūs tuae sordidae sunt." – Раб несёт Марку воду и «Вот вода, – грит, – Мой лицо и руки! Руки твои грязные!»
     Mārcus prīmum manūs lavat, deinde faciem. – Марк вначале моет руки, затем лицо.
      Dāvus: "Aurēs quoque lavā!" – Дав: «Уши тоже мой!»
     "Sed aurēs" inquit Mārcus "in faciē nōn sunt!" – «Но уши, – грит Марк, – не на лице»
     Dāvus: "Tacē, puer! Nōn modo faciem, sed tōtum caput lavā! Merge caput in aquam!" – Дав: «Молчи, мальчик! Не только лицо, но всю голову мой! Окунай (погружай) голову в воду!»
     Mārcus caput tōtum in aquam mergit atque etiam aurēs et capillum lavat. Iam tōtum caput eius pūrum est. Aqua nōn est pūra, sed sordida. – Марк окунает всю голову в воду и затем моет ещё уши и волосы. Теперь вся голова его чистая. Вода не чистая, но грязная.
     Aqua quā Mārcus lavātur frīgida est; itaque puer manūs et caput sōlum lavat, nōn tōtum corpus. Māne Rōmānī faciem et manūs aquā frīgidā lavant; post merīdiem tōtum corpus lavant aquā callidā. – Вода, которой моется Марк, холодная; поэтому мальчик моет только руки и голову, не всё тело. Утром римляне умывают лицо и руки холодной водой; после полуднямоют всё тело горячей водой.
     Mārcus caput et manūs tergēns Dāvum interrogat: "Cūr frāter meus tam quiētus est?" – Марк, вытирая голову и руки, спрашивает Дава: «Почему мой брат так тих?»
     Dāvus respondet: "Quīntus adhūc in lectō est." – Дав отвечает: «Квинт до сих пор в постели».
     Mārcus: "In lectō? Quīntus, quī ante mē surgere solet, adhūc dormit! Excitā eum!" – М: «В постели? Квинт, который обычно раньше меня встаёт, до сих пор спит! Буди его!»
     "Nōn dormit" inquit Dāvus, "Frāter tuus vigilat, nec surgere potest, quod pēs et caput eī dolet." – «Не спит», – грит Дав. Брат твой бодрствует и не может встать, потому что ступня и голова у него болят.
     Mārcus: "Mihi quoque caput dolet!" – М: «У меня тоже болит голова!»
     Dāvus: "Tibi nec caput nec pēs dolet! Caput valēns nōn dolet nec membra valentia." – Дав: «У тебя ни ступня, ни голова не болят! Здоровая голова не болит, и не болит здоровый орган».
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

      Per fenestram apertam intrat āēr frīgidus. Mārcus frīget, quod corpus eius nūdum est (id est sine vestīmentīs); itaque Mārcus vestīmenta sua ā servō poscit: "Dā mihi tunicam et togam! Vestī mē!" Dāvus puerō frīgentī tunicam et togam dat, neque eum vestit: necesse est puerum ipsum sē vestīre. Mārcus prīmum tunicam induit, deinde togam. Puer iam nūdus nōn est. – Через открытое окно входит холодный воздух. Марк мёрзнет, потому что его тело голо (то есть без одежды); поэтому Марк просит у раба свою одежду: «Дай мне тунику и тогу! Одень меня!» Дав даёт замёрзшему мальчику тунику и тогу, но не одевает его: мальчик должен сам себя одевать.  Марк вначале надевает тунику, затем тогу. Мальчик уже не голый.
     (Toga est vestīmentum album, quod virī et puerī Rōmānī gerunt. Graecī et barbarī togam nōn gerunt. Multīs barbarīs magna corporis pars nūda est. Virō togātō nūlla pars corporis est nūda praeter bracchium alterum. Utrum bracchium virō togātō nūdum est, dextrumne an sinistrum? Bracchium dextrum est nūdum, bracchium sinistrum togā operītur. Mīlitēs togam nōn gerunt, nēmō enim togātus gladiō et scūtō pugnāre potest. Utrā manū mīles gladium gerit? Manū dextrā gladium gerit, scūtum gerit manū sinistrā.) – Тога – это белое одеяние, которое носят римляне и римские мальчики. Греки и варвары тогы не носят. У многих варваров большая часть тела обнажена. У мужчин в тогах никакая часть тела не обнажена, кроме одной руки. Какая рука у мужчины в тоге обнажена, правая или левая? Правая рука обнажена, левая покрыта тогой. Воины не носят тоги, ведь никто не может сражаться в тоге мечом и щитом. В какой руке воин носит меч? В правой руке носит меч, в левой – щит. 
     Mārcus, quī pedibus nūdīs ante lectum stat, calceōs poscit: "Dā mihi calceōs! Pedēs frīgent mihi." Dāvus eī calceōs dat, et eum sēcum venīre iubet: "Venī mēcum! Dominus et domina tē exspectant." – Марк, который стоит перед кроватью с босыми ногами, просит сандалии: «Дай мне сандалии! У меня мёрзнут ступни». дав даёт ему сандалии и велит ему идти: «Иди со мной! Господин и госпожа ожидают тебя».
     Mārcus cum servō ātrium intrat, ubi parentēs sedent līberōs exspectantēs. Ante eōs in parvā mēnsā pānis et māla sunt. Parentēs ā fīliō intrante salūtantur: "Salvēte, pater et māter!" et ipsī fīlium intrantem salūtant: "Salvē, Mārce!" – Марк входит с рабом в атрий, где сидят родители, дожидаясь детей. Перед ними на небольшом столе хлеб и яблоки. Родители приветствуются входящим сыном: «Здравствуйте, отец и матушка!» и сами приветствуют входящего сына: «Здравствуй, Марк!»
     Māter alterum fīlium nōn vidēns Dāvum interrogat: "Quīntus quōmodo sē habet hodiē?" – Мать, не видя второго сына, спрашивает Дава: «Как сегодня себя чувствует Квинт?»
     Dāvus: "Quīntus dīcit 'nōn modo pedem, sed etiam caput dolēre'." – Д: «Квинт грит, что не только ступня, но ещё и голова болит».
     Aemilia surgit et ad fīlium aegrōtantem abit. Māter fīliō suō aegrōtantī pānem et mālum dat, sed ille, quī multum ēsse solet, hodiē nec pānem nec mālum ēst. Puer aegrōtāns nihil ēsse potest. – Эмилия встаёт и уходит к болящему сыну. Мать даёт своему больному сыну хлеб и яблоко, но он, кто обычно много ест, сегодня ни хлеб, ни яблоко не ест. Больной мальчик ничего не может есть.
     Mārcus autem magnum mālum ā patre poscit: "Dā mihi illud mālum, pater! Venter vacuus est mihi." – Марк же просит у отца большое яблоко: «Дай мне это яблоко, отец! У меня пустой желудок».
     Iūlius Mārcō pānem dāns "prīmum es pānem" inquit, "deinde mālum!" Mārcus pānem suum ēst. Deinde pater eī in utramque manum mālum dat, et "Alterum mālum nunc ēs" inquit, "alterum tēcum fer!" Dāvus Mārcō librum et tabulam et stilum et rēgulam affert. – Юлий, давая Марку хлеб, «Вначале ешь хлеб, – грит, – затем яблоко!» Марк ест свой хлеб. Затем отец даёт ему в каждую руку яблоко и «Одно яблоко сейчас ешь, – грит, – другое возьми с собой!» Дав приносит Марку книгу, и табличку, и стилус, и линейку.
     Iūlius: "Ecce Dāvus tibi librum et cēterās rēs tuās affert. Sūme rēs tuās atque abī!" – Ю: «Вот Дав несёт тебе книгу и твои прочие твои принадлежности. Возьми свои вещи и уходи!»
     "Sed cūr nōn venit Mēdus?" inquit Mārcus, quī Mēdum adhūc in familiā esse putat. Is servus cum puerīs īre solet omnēs rēs eōrum portāns. Mārcus ipse nūllam rem portāre solet praeter mālum. – «Но почему не идёт Медей?» – грит Марк, который до сих пор думает, что Медей находится в семье. Тот раб обычно ходит с мальчиками, неся всех их вещи. Марк сам обычно, кроме яблока, ничего не несёт.
     Iūlius: "Mēdus tēcum īre nōn potest. Hodiē necesse est tē sōlum ambulāre." – Ю: «Сегодня Медей не может идти с тобой. Сегодня придётся тебе идти одному».
     Mārcus: "...atque mē ipsum omnēs rēs meās portāre? Cūr ille servus mēcum venīre nōn potest ut solet? Etiamne Mēdō caput dolet?" – М: «и мне самому нести свои вещи? Почему этот раб не может идти со мной как обычно? У Медея тоже болит голова?»
     Iūlius: "Immō bene valet Mēdus, sed hodiē aliās rēs agit." – Ю: «Нет, Медей в добром здравии, но сегодня занят другими делами».
     Mārcus: "Quae sunt illae rēs?" – М: «Что это за другие дела?»
     Iūlius nihil ad hoc respondet et "Iam" inquit "tempus est discēdere, Mārce." – Юлий ничего на это не отвечает и «Теперь, – грит, – пора уходить, Марк».
     Mārcus mālum, librum, tabulam, stilum rēgulamque sēcum ferēns ē vīllā abit. Fīlius ā patre discēdēns "Valē, pater!" inquit. – Марк, неся с собой яблоко, книгу, табличку, стилус и линейку, уходит с виллы.
     "Valē, Mārce!", respondet pater, "Bene ambulā!" – «До свидания, Марк, – отвечает отец. – В добрый путь!»
     Quō it Mārcus cum rēbus suīs? Vidē capitulum quīntum decimum! – Куда идёт Марк со своими принадлежностями? Смотри главу пятнадцатую!

ἄπαγε σατανᾶς

Быстрый ответ

Обратите внимание: данное сообщение не будет отображаться, пока модератор не одобрит его.

Имя:
Имейл:
ALT+S — отправить
ALT+P — предварительный просмотр