Colloquium 17

Автор _Swetlana, 09 июля 2022, 02:13

« назад - далее »

_Swetlana

Коллоквиум взят hīc


Аудио Colloquium 17 - L. Amadeus Ranierius

tot... quot = tam multī... quam

Col17_1.png

COLLOQVIUM SEPTIMUM DECIMUM
Persōnae: Iūlia, Mārcus


Iūlia Mārcum interrogat: "Quid vōs discitis apud magistrum?"
Mārcus sorōrī respondet: "Computāre discimus."
Iūlia: "Tū docē mē computāre, Mārce! "
Mārcus: "Ego nōn possum tē docēre, nec enim sum magister. Sed tē interrogāre possum. Ergō respondē mihi: Quot oculī sunt tibi?"
Iūlia statim respondet: "Duo."
Mārcus: "Rēctē respondēs, Iūlia. Quot oculī sunt deō Iānō?"
Iūlia: "Nōnne eī quoque duo oculī sunt?"
Mārcus: "Nōn duo tantum, nam Iānus est deus cui duae faciēs sunt."
Iūlia: "Quōmodo?"
Mārcus: "Est ut dīcō. In faciē eius priōre sunt duo oculī, et in faciē posteriōre alterī duo oculī sunt. Iānus simul ante sē et post sē aspicere potest."
Iūlia: "Ergō Iānus quattuor oculōs habet, nam duo et duo sunt quattuor."
Mārcus sorōrem laudat: "Rēctē respondēs, Iūlia. Bene computās."
Iūliā tacente, Mārcus: "Nōnne tū gaudēs" inquit "quod ā mē laudāris?"
Iūlia: "Gaudeō quod ā tē laudor, sed id quod interrogor nimis facile est. Ego nōn parvōs tantum numerōs sciō."
Mārcus: "Ā parvīs numerīs incipere oportet. Nunc autem ad hoc respondē: Quot digitī sunt tibi?"
Iūlia digitos manus sinistrae numerat "Ūnus, duo, trēs, quattuor, quīnque. In hāc manū sunt quīnque digitī."
Mārcus: "Et in manū dextra item quīnque digitl sunt. Quot digitī sunt in duābus manibus tuīs?"
Iūlia: "Id nesciō."
Mārcus: "Quot sunt quīnque et quīnque? Sī nescīs ad hoc respondēre, puella stulta es. Digitīs computā!"
Iūlia quemque digitum manūs dextrae tangit, dum numerōs dīcit ā sex ūsque ad decem: "Sex, septem, octō, novem, decem. Quīnque et quīnque sunt decem. Mihi sunt decem digitī."
Mārcus: "Alterum respōnsum est rēctum – alterum nōn rēctum!' Nec enim in manibus tantum, sed etiam in pedibus sunt digitī. In duōbus pedibus tuīs tot digitī sunt quot in manibus: quot igitur digitī sunt tibi?"
Iūlia: "Tot digitōs numerāre nōn possum."
Mārcus: "Quot sunt decem et decem?"
Iūlia: "Duodecim, putō; nec vērō certa sum." Iūlia Mārcō respōnsum incertum atque prāvum dat.
Mārcus: "Duodecim? Id respōnsum prāvum ac stultum est! Nōn cōgitās antequam mihi respondēs, Iūlia; itaque prāvē ac stultē respondēs!"
Iūlia, quae lacrimās tenēre vix potest, "Sed nimis difficile est" inquit "id quod interrogor ā tē, Mārce; quamquam multum cōgitō, nōn possum rēctē respondēre."
Mārcus: "Id quod tū ā mē interrogāris multō facilius est quam id quod nōs interrogāmur ā magistrō. Difficile nōn est numerāre omnēs digitōs suōs, et manuum et pedum. Incipe ab ūndecim!"
Iūlia lacrimam dētergēns ab ūndecim numerāre incipit: "Ūndecim, duodecim, trēdecim, quattuordecim . . . " Hīc puella numerāre dēsinit atque "Cēterōs" inquit "numerōs nesciō."
Mārcus: " ... quīndecim, sēdecim, septendecim, duodēvīgintī, ūndēvīgintī, vīgintī. Decem et decem sunt vīgintī. Tibi sunt vīgintī digitī."
Iūlia frātrem laudat: "Tū bene computās, Mārce."
Mārcus rīdēns "Laetor" inquit "quod a sorōre meā laudor. Ā magistrō meō semper reprehendor, numquam laudor."
Iūlia: "Vērum nōn dīcis; nam sī bene computās, ā magistrō laudāris, nōn reprehenderis."
Mārcus: "At ab illō magistrō ego numquam laudor. Diodōrus mē laudāre nōn vult, quamquam saepe rēctē respondeō."
Iūlia: "Cūr tē laudāre nōn vult magister?"
Mārcus: "Quia mē malum discipulum esse putat. Ego vērō putō Diodōrum malum esse magistrum!"
Iūlia: "Quid? Nōnne doctus est magister tuus?"
Mārcus: "Nōn dīcō 'eum indoctum esse'' , nam is multās rēs scit quās nōs discipulī nescīmus; sed malus est magister, quia nihil nōs docēre potest. Cum ille tergum vertit, nōs eum rīdemus atque aliās rēs agimus – nec enim magister post sē aspicere potest ut Iānus!  Et cum ille ē librō suō recitat, nōs semper dormīmus!"
Iūlia: "Vōsne dormītis magistrō recitante?"
Mārcus: "Nōn possumus nōn dormīre, cum magister doctus ē magnō librō recitāre incipit."
Iūlia: "Nōnne ā magistrō excitāminī?"
Mārcus: "Magister recitāns oculōs ā librō suō nōn tollit. Nihil igitur videt praeter librum, nihil audit praeter vōcem suam! Ergō nōs bene dormīmus, nec rūrsus excitāmur antequam is recitāre desinit; tum clāmōre magistrī irātī excitāmur, nec modo verbīs reprehendimur, sed etiam virgā verberāmur!"
Iūlia: "Sī magistrum rīdētis atque in lūdō dormītis, rēctē reprehendiminī et verberāminī, neque enim in lūdō dormīre licet. Ego tē discipulum improbum nōn cōnsōlor, quod tergum tibi dolet, at dēlector lacrimīs tuīs! "
Mārcus: "Putāsne mē lacrimāre? Immō magister mē lacrimantem facere nōn potest, etiam sī mē iterum atque iterum verberat. Ego putō bracchium eius dextrum tam dolēre quam tergum meum!"
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

COLLOQVIUM SEPTIMUM DECIMUM – ДИАЛОГ СЕМНАДЦАТЫЙ
Persōnae: Iūlia, Mārcus – Действующие лица: Юлия, Марк

Iūlia Mārcum interrogat: "Quid vōs discitis apud magistrum?" – Юлия спрашивает Марка: «Что вы учите с учителем?»
Mārcus sorōrī respondet: "Computāre discimus." – Марк отвечает сестре: «Учимся считать».
Iūlia: "Tū docē mē computāre, Mārce! " – Ю: «Научи меня считать, Марк!»
Mārcus: "Ego nōn possum tē docēre, nec enim sum magister. Sed tē interrogāre possum. Ergō respondē mihi: Quot oculī sunt tibi?" – М: «Я не могу тебя учить, ведь я не учитель. Но могу тебя спрашивать. Итак, ответь мне: Сколько у тебя глаз?»
Iūlia statim respondet: "Duo." – Юлия сразу отвечает: «Два».
Mārcus: "Rēctē respondēs, Iūlia. Quot oculī sunt deō Iānō?" – М: «Верно отвечаешь, Юлия. Сколько глаз у бога Януса?»
Iūlia: "Nōnne eī quoque duo oculī sunt?" – Ю: «Разве у него не так же два глаза?»
Mārcus: "Nōn duo tantum, nam Iānus est deus cui duae faciēs sunt." – М: «Не только два, ибо Янус – бог, у которого два лица».
Iūlia: "Quōmodo?" – Ю: «Каким образом?»
Mārcus: "Est ut dīcō. In faciē eius priōre sunt duo oculī, et in faciē posteriōre alterī duo oculī sunt. Iānus simul ante sē et post sē aspicere potest." – М: «Как говорю. На его переднем лице два глаза, и на его заднем лице другие два глаза. Янус может одновременно смотреть и перед собой, и позади себя».
Iūlia: "Ergō Iānus quattuor oculōs habet, nam duo et duo sunt quattuor." – Ю: «Значит, у Януса четыре глаза, потому что два и два четыре».
Mārcus sorōrem laudat: "Rēctē respondēs, Iūlia. Bene computās." – Марк хвалит сестру: «Верно отвечаешь, Юлия. Хорошо считаешь».
Iūliā tacente, Mārcus "Nōnne tū gaudēs" inquit "quod ā mē laudāris?" – В то время как Юлия стоит молча, Марк спрашивает: «Разве ты не радуешься, – грит, – что была мной похвалена?»
Iūlia: "Gaudeō quod ā tē laudor, sed id quod interrogor nimis facile est. Ego nōn parvōs tantum numerōs sciō." – Ю: «Радуюсь, что похвалена тобой, но то, что меня спрашиваешь, слишком легко. Я знаю не только такие маленькие числа».
Mārcus: "Ā parvīs numerīs incipere oportet. Nunc autem ad hoc respondē: Quot digitī sunt tibi?" – М: «С малых чисел следует начинать. Теперь же ответь на это: Сколько у тебя пальцев?»
Iūlia digitos manus sinistrae numerat "Ūnus, duo, trēs, quattuor, quīnque. In hāc manū sunt quīnque digitī." – Юлия считает пальцы левой руки: «Один, два, три, четыре, пять. на этой руке пять пальцев».
Mārcus: "Et in manū dextra item quīnque digitl sunt. Quot digitī sunt in duābus manibus tuīs?" – М: «И на правой руке также пять пальцев. Сколько пальцев на твоих обеих руках?»
Iūlia: "Id nesciō." – Ю: «Это не знаю».
Mārcus: "Quot sunt quīnque et quīnque? Sī nescīs ad hoc respondēre, puella stulta es. Digitīs computā!" – М: «Сколько пять и пять? Если не знаешь, как на это отвечать, ты глупая девочка. Считай пальцы!»
Iūlia quemque digitum manūs dextrae tangit, dum numerōs dīcit ā sex ūsque ad decem: "Sex, septem, octō, novem, decem. Quīnque et quīnque sunt decem. Mihi sunt decem digitī." – Юлия касается каждого пальца, в то время как говорит числа от шести до десяти: «Шесть, семь, восемь, девять, десять. Пять и пять это десять. У меня десять пальцев».
Mārcus: "Alterum respōnsum est rēctum – alterum nōn rēctum!' Nec enim in manibus tantum, sed etiam in pedibus sunt digitī. In duōbus pedibus tuīs tot digitī sunt quot in manibus: quot igitur digitī sunt tibi?" – М: «Один ответ верный – другой не верный! Ведь у тебя не только на руках, но также и на ногах есть пальцы. На твоих обеих ногах столько пальцев, сколько на руках: итак, сколько у тебя пальцев? »
Iūlia: "Tot digitōs numerāre nōn possum." – Ю: «Все пальцы сосчитать не могу».
Mārcus: "Quot sunt decem et decem?" – М: «Сколько десять и десять?»
Iūlia: "Duodecim, putō; nec vērō certa sum." Iūlia Mārcō respōnsum incertum atque prāvum dat. – Ю: «Двенадцать, думаю; однако же не уверена». Юлия даёт Марку и неточный, и неверный ответ.
Mārcus: "Duodecim? Id respōnsum prāvum ac stultum est! Nōn cōgitās antequam mihi respondēs, Iūlia; itaque prāvē ac stultē respondēs!" – М: «Двенадцать? Этот ответ неправильный, а также глупый! Не думаешь прежде чем мне отвечаешь, Юлия; поэтому неправильно и глупо отвечаешь! »
Iūlia, quae lacrimās tenēre vix potest, "Sed nimis difficile est" inquit "id quod interrogor ā tē, Mārce; quamquam multum cōgitō, nōn possum rēctē respondēre." – Юлия, которая едва может сдержать слёзы: «Но слишком трудно, – грит, – то, что тобой спрашивается, Марк; хотя много думаю, не могу правильно ответить».
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

Mārcus: "Id quod tū ā mē interrogāris multō facilius est quam id quod nōs interrogāmur ā magistrō. Difficile nōn est numerāre omnēs digitōs suōs, et manuum et pedum. Incipe ab ūndecim!" – М: «То, что мною у тебя спрашивается, намного легче того, что у нас спрашивается учителем. Нетрудно сосчитать все свои пальцы, и на руках, и на ногах. Начинай от одиннадцати!».
Iūlia lacrimam dētergēns ab ūndecim numerāre incipit: "Ūndecim, duodecim, trēdecim, quattuordecim . . . " Hīc puella numerāre dēsinit atque "Cēterōs" inquit "numerōs nesciō." – Юлия, вытирая слёзы, начинает считать от одиннадцати: «Одиннадцать, двеннадцать, тринадцать, четырнадцать...» Тут девочка прекращает считать и затем: «Остальные, – грит, – числа я не знаю». 
Mārcus: " ... quīndecim, sēdecim, septendecim, duodēvīgintī, ūndēvīgintī, vīgintī. Decem et decem sunt vīgintī. Tibi sunt vīgintī digitī." – М: «... пятнадцать, шестнадцать, семнадцать, восемнадцать, девятнадцать, двадцать. Десять и десять это двадцать. У тебя двадцать пальцев».
Iūlia frātrem laudat: "Tū bene computās, Mārce." – Юлия хвалит брата: «Ты хорошо считаешь, Марк».
Mārcus rīdēns "Laetor" inquit "quod a sorōre meā laudor. Ā magistrō meō semper reprehendor, numquam laudor." – Марк, смеясь: «Радуюсь, – грит, – что похвален своей сестрой. Учителем моим я всегда порицаюсь, никогда не бываю похвален».
Iūlia: "Vērum nōn dīcis; nam sī bene computās, ā magistrō laudāris, nōn reprehenderis." – Ю: «Неправду говоришь; потому что если хорошо считаешь, учитель тебя хвалит, не ругает».
Mārcus: "At ab illō magistrō ego numquam laudor. Diodōrus mē laudāre nōn vult, quamquam saepe rēctē respondeō." – М: «Но тем учителем я никогда не бываю похвален. Диодор не хочет меня хвалить, хотя я часто отвечаю правильно».
Iūlia: "Cūr tē laudāre nōn vult magister?" – Ю: «Почему учитель не хочет тебя хвалить?»
Mārcus: "Quia mē malum discipulum esse putat. Ego vērō putō Diodōrum malum esse magistrum!" – М: «Потому что считает меня плохим учеником. Я же считаю Диодора плохим учителем!»
Iūlia: "Quid? Nōnne doctus est magister tuus?" – Ю: «Что? Разве твой учитель не образован?»
Mārcus: "Nōn dīcō 'eum indoctum esse'' , nam is multās rēs scit quās nōs discipulī nescīmus; sed malus est magister, quia nihil nōs docēre potest. Cum ille tergum vertit, nōs eum rīdemus atque aliās rēs agimus – nec enim magister post sē aspicere potest ut Iānus!  Et cum ille ē librō suō recitat, nōs semper dormīmus!" – М: «Не говорю, что он не образован, ибо он знает много вещей, которые мы, ученики, не знаем; но он плохой учитель, потому что ничему нас научить не может. Когда он поворачивается спиной, мы над ним смеёмся и занимаемся другими вещами – ведь учитель не может смотреть позади себя, как Янус! И когда он декламирует из своей книги, мы всегда спим!»
Iūlia: "Vōsne dormītis magistrō recitante?" – Ю: «Вы спите, когда учитель декламирует?»
Mārcus: "Nōn possumus nōn dormīre, cum magister doctus ē magnō librō recitāre incipit." – М: «Не можем не спать, когда образованный учитель начинает декламировать из толстой книги».
Iūlia: "Nōnne ā magistrō excitāminī?" – Ю: «Разве вы не бываете разбужены учителем?»
Mārcus: "Magister recitāns oculōs ā librō suō nōn tollit. Nihil igitur videt praeter librum, nihil audit praeter vōcem suam! Ergō nōs bene dormīmus, nec rūrsus excitāmur antequam is recitāre desinit; tum clāmōre magistrī irātī excitāmur, nec modo verbīs reprehendimur, sed etiam virgā verberāmur!" – М: «Учитель, декламируя, не поднимает глаз от своей книги. Поэтому ничего не видит, кроме книги, ничего не слышит, кроме своего голоса! Поэтому мы крепко спим, не пробуждаясь снова до тех пор, пока он не закончит декламировать; тогда мы бываем разбужены криком разгневанного учителя, и мы не только словами порицаемы, но и ещё и пороты розгой!»
Iūlia: "Sī magistrum rīdētis atque in lūdō dormītis, rēctē reprehendiminī et verberāminī, neque enim in lūdō dormīre licet. Ego tē discipulum improbum nōn cōnsōlor, quod tergum tibi dolet, at dēlector lacrimīs tuīs! " – Ю: «Если вы смеётесь над учителем ик тому же спите в школе, вы справедливо порицаемы и пороты, потому что спать в школе не подобает. Я тебя, плохого ученика, не утешаю, что спина у тебя болит, и довольна твоими слезами!»
Mārcus: "Putāsne mē lacrimāre? Immō magister mē lacrimantem facere nōn potest, etiam sī mē iterum atque iterum verberat. Ego putō bracchium eius dextrum tam dolēre quam tergum meum!" – М: «Думаешь, что я плачу? О нет, учитель не может меня заставить плакать (букв. сделать плачущим), даже если он меня снова и снова порет. Думаю, что его правая рука так же болит, как моя спина!»
ἄπαγε σατανᾶς

Быстрый ответ

Обратите внимание: данное сообщение не будет отображаться, пока модератор не одобрит его.

Имя:
Имейл:
ALT+S — отправить
ALT+P — предварительный просмотр