CAPITULUM 18. LITTERAE LATĪNAE

Автор _Swetlana, 10 июля 2022, 20:57

« назад - далее »

_Swetlana

Взято hīc


LINGUA LATĪNA PER SĒ ILLŪSTRĀTA
Familia Rōmāna by Hans H. Ørberg
Audio by Luke Amadeus Ranieri, i.e. ScorpioMartianus (youtube.com/c/ScorpioMartianus)
Аудио 18 Litterae Latinae - L. Amadeus Ranierius

sententia, ae f – мнение, взгляд; решение, намерение, воля; голос, приговор; смысл, значение, мысль; изречение, высказывание, сентенция
jānua, ae f – дверь; вход; вступление, начало
erus (herus), ī m – хозяин; владелец, обладатель; супруг
mendum, ī n – физический недостаток, неправильность; ошибка; промах; погрешность
cēra, ae f – воск; навощённая ( для письма) табличка; восковая фигура
māteria, ae f – материя, вещество, материал
initium, ī n – начало
apis, is f – пчела
bēstiola, ae f – маленькое животное; насекомое
ferrum, ī n – железо
charta, ae f (греч.) – бумага; письмо, сочинение
calamus, ī m. (греч.) –  камыш, тростник; дудка; перо; стрела
papyrus, ī m/f (греч.) – папирус
mercēs, ēdis f pl. [merx] – плата, вознаграждение

īdem, eadem, idem – тот же самый; одновременно; а также, равным образом; и притом
satrăpēs īdemque gener rēgis – сатрап и притом зять царя
item – (adv.) так же, а равно, таким же (равным) образом
quisque
quis-que, quae-que, quid-que и quodque – каждый, всякий; тот или иной, соответствующий; который бы ни
quamque litteram cuiusque vocābulī – каждую букву каждого слова
tabula cuiusque puerī – дощечка каждого мальчика
quālis, quāle, quālēs, quālia – какой/какая какое, какие
Quārē – чем, каким образом, как; почему, вследствие чего; а потому, поэтом
Qui – который, какой, что за
immō vērō – напротив, как раз наоборот; мало того
fortiter – (adv.) крепко; сильно; твёрдо, храбро, мужественно
ita,  itaque – (adv.) так, таким образом; итак, следовательно; (conj.) в результате, вследствие этого
sevērē – строго, сурово, жёстко
certē – наверно; конечно; во всяком случае
leviter – с небольшой силой; легко, поверхностно
graviter – тяжело, тяжеловесно; сильно, крепко
aequē – равно, также, одинаково
breviter – (adv.) в немногих словах, кратко
iterum – (adv.) ещё раз, снова
domī – (adv.) дома

deciēs (deciēns) – 10 раз
sexiēs (sexiēns) – шесть раз, шестикратно
quīnquiēs – пятикратно
quater – четырежды
ter – трижды
bis – дважды
semel – adv. однажды, однократно, (один) раз

frequēns, entis pl. frequentēs, frequentia – (adj.) часто бывающий, частый
tālis, e – такой, таков
tālis ... qualis – такой (же)... как(ой)
turpis, turpe – безобразный, отвратительный; позорный, постыдный, низкий
mollis, e – мягкий, нежный; нетугой; гибкий, эластичный
dūrus a, um – твёрдый, жёсткий; некультурный, грубый; суровый, строгий

jungō, jungit, jungunt, jungere –  соединять, связывать, сочетать
jungor, jungitur, junguntur, jungī – быть смежным, граничить, примыкать
con-jungō – (при)соединять, сочетать
sīgnificō, sīgnificat, sīgnificant, sīgnificāre – подавать знак; изъявлять, высказывать, выражать; намекать, указывать; обозначать, значить
prōmite – достаньте
intellegō, intellegit, intellegunt, intellegere – ощущать, воспринимать; познавать, узнавать; понимать, мыслить; разбираться
comparō, comparat, comparant, comparāre – производить, составлять; собирать; сравнивать
exaudiō – слышать издали; расслышать, узнать стороной; прислушиваться, внимать
dēsum, dēesse – недоставать, не хватать
cernō, cernit, cernunt, cernere – различать, разбирать, замечать, видеть
corrigō, corrigit, corrigunt, corrigere – выпрямлять; направлять; исправлять
premō, premit, premunt, premere – давить, топтать, попирать, жать, прижимать
efficiō, efficit, efficiunt, efficere – делать, производить, изготовлять
efficior, efficitur, efficiuntur, efficī – изготовляется
animadvertō, animadvertit, animadvertunt, animadvertere (animus +‎ advertō) – обращать внимание, замечать
supersum, superesse – оставаться в живых, уцелеть; пережить, жить после; быть в избытке, изобиловать; быть лишним, ненужным
reddit – говорит в ответ
rēpērītūr – pass. находится, бывает; оказывается

ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#1
Cap18_1.png

discipulī scrībunt magistrō dictante - ученики пишут, в то время как учитель диктует
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#2
CAPITULUM DUODĒVĪCĒSIMUM. LITTERAE LATĪNAE

    Discipulī nōn modo numerōs, sed etiam litterās discunt. Parvī discipulī, ut Mārcus et Titus et Sextus, litterās Latīnās discunt. Magnī discipulī litterās Graecās et linguam Graecam discunt. Lingua Graeca difficilis est.
    Ecce omnēs litterae Latīnae, quārum numerus est vīgintī trēs, ab A ūsque ad Z: A, B, C, D, E, F, G, H, I, K, L, M, N, O, P, Q, R, S, T, V, X, Y, Z. Litterae sunt aut vōcālēs aut cōnsonantēs: vōcālēs sunt A, E, I, O, V, Y; cēterae sunt cōnsonantēs. (Etiam I et V cōnsonantēs sunt in vocābulīs iam, vel, vōs, qvam, cēt.)
    Litterae Y et Z in vocābulīs Graecīs modo reperiuntur (ut in hōc vocābulō zephyrus, id est nōmen ventī quī ab occidente flat). Y et Z igitur litterae rārae sunt in linguā Latīnā, in linguā Graecā frequentēs. K littera, quae frequēns est in linguā Graecā, littera Latīna rārissima est, nam K in ūnō vocābulō Latīnō tantum reperītur, id est kalendae (itemque in praenōmine Kaesō, quod praenōmen Rōmānōrum rārissimum est).
    Hoc vocābulum amīca quīnque litterās habet et trēs syllabās: a-mī-ca. Quaeque syllaba vōcālem habet, ergō numerus syllabārum et vōcālium īdem est. In prīmā et in postrēmā syllabā huius vocābulī eadem vōcālis est: a. Vōcālis est littera quae per sē syllabam facere potest, ut a syllabam prīmam facit in vocābulō amīca. Sine vōcālī syllaba fierī nōn potest. Cōnsonāns per sē syllabam nōn facit, sed semper cum vōcālī in eādem syllabā iungitur. In exemplō nostrō m cum ī iungitur in syllabā secundā , et c cum a in syllabā tertiā ca.
    Cum syllabae iunguntur, vocābula fīunt. Cum vocābula coniunguntur, sententiae fīunt. Ecce duae sententiae: Lingua in ōre inest et Lingua Latīna difficilis est. Vocābulum prīmum utrīusque sententiae idem est, sed hoc idem vocābulum duās rēs variās significat. Item varia vocābula eandem rem vel eundem hominem significāre possunt, ut ōstium et iānua, dominus et erus (sed erus est vocābulum multō rārius quam dominus).
    Quī litterās nescit legere nōn potest. Magister, quī puerōs legere docet, ipse et librōs Latīnōs et Graecōs legere potest, nam is utramque linguam scit. Quōmodo parvus discipulus hanc sententiam legit: Mīles Rōmānus fortiter pugnat? Discipulus quamque litteram cuiusque vocābulī sīc legit: "M-I , L-E-S les: mī-les, R-O , M-A , Rō-mā-, N-V-S nus: Rō-mā-nus..." Ita quodque vocābulum cuiusque sententiae ā discipulō legitur. (In hāc sententiā vocābulum fortiter novum est, sed quī vocābulum fortis scit, hoc vocābulum quoque intellegit, nam mīles fortis est mīles quī fortiter pugnat.)

Cap18_2.png

    In lūdō puerī nōn modo legere, sed etiam scrībēre discunt. Quisque discipulus in tabulā suā scrībit eās sententiās quās magister eī dictat. Ita puerī scrībere discunt.
    Magister discipulīs imperat: "Prōmite rēgulās vestrās et līneās rēctās dūcite in tabulīs. Tum scrībite hanc sententiam: Homō oculōs et nāsum habet."
    Quisque puer stilum et rēgulam prōmit et dūcit līneam rēctam in tabulā suā; tum scrībere incipit. Discipulī eandem sententiam nōn eōdem modō, sed variīs modīs scrībunt. Sextus ūnus ex tribus puerīs rēctē scrībit: HOMO OCVLOS ET NASVM HABET. Titus sīc scrībit: HOMO HOCVLOS ET NASVM HABET. Mārcus vērō sīc: OMO OCLOS ET NASV ABET.
    Magister: "Date mihi tabulās, puerī!"
    Discipulī magistrō tabulās suās dant. Is tabulam cuiusque puerī in manūs sūmit litterāsque eōrum aspicit. Quālēs sunt litterae Sextī? Pulchrae sunt. Quālēs sunt litterae Mārcī et Titī? Litterae eōrum foedae sunt ac vix legī possum. Magister suam cuique discipulō tabulam reddit, prīmum Sextō, tum Titō, postrēmō Mārcō, atque "Pulchrē et rēctē scrībis, Sexte" inquit, "Facile est tālēs litterās legere. At litterae vestrae, Tite et Mārce, legī nōn possunt! Foede scrībitis, pigrī discipulī!" Magister Titum et Mārcum sevērē reprehendit.
    Titus: "Certē pulcherrimae sunt litterae Sextī, sed meae litterae pulchriōrēs sunt quam Mārcī."
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

     Magister: "Reddite mihi tabulās, Tite et Mārce!"
     Titus et Mārcus tabulās suās reddunt magistrō, quī eās simul aspicit. Magister litterās Titī comparat cum litterīs Mārcī, et "Litterae vestrae" inquit "aequē foedae sunt: tū, Tite, neque pulchrius neque foedius scrībis quam Mārcus."
     Titus: "At certē rēctius scrībō quam Mārcus."
     Magister: "Facile est rēctius quam Mārcus scrībere, nēmō enim prāvius scrībit quam ille! Nōn oportet sē comparāre cum discipulō pigerrimō ac stultissimō! Comparā tē cum Sextō, quī rēctissimē et pulcherrimē scrībit." Tum sē vertēns ad Mārcum: "Tū nōn modo foedissimē, sed etiam prāvissimē scrībis, Mārce! Nescīs Latīnē scrībere! Puer pigerrimus es atque stultissimus!" Iam Mārcus multō sevērius reprehenditur quam Titus.
     Mārcus (parvā vōce ad Titum): "Magister dīcit 'mē prāvē scrībere': ergō litterās meās legere potest."
     At magister, quī verba Mārcī exaudit, "Litterās tuās turpēs" inquit "legere nōn possum, sed numerāre possum: quattuor litterās deesse cernō. Aspice: in vocābulō prīmō et in vocābulō postrēmō eadem littera H deest."
     Mārcus: "At semper dīcō 'omō abet'."
     Magister: "Nōn semper idem dīcimus atque scrībimus. In vocābulō secundō V deest, in quārtō M. Quid significant haec vocābula turpia oclōs et nāsu?? Tālia verba Latīna nōn sunt! Nūllum rēctum est vocābulum praeter ūnum et, atque id vocābulum est frequentissimum et facillimum! Quattuor menda in quīnque vocābulīs! Nēmō alter in tam brevī sententiā tot menda facit!"
     Magister stilō suō addit litterās quae dēsunt; ita menda corrigit. Tum vērō "Nec sōlum" inquit "prāvē et turpiter, sed etiam nimis leviter scrībis. Hās līneās tenuēs vix cernere possum. Necesse est tē stilum gravius in cēram premere." (Discipulī in cerā scrībunt, nam tabulae eōrum cērā operiuntur. Cēra est māteria mollis quam apēs, bēstiolae industriae, faciunt.)
     Mārcus: "Stilum graviter premō, sed cēra nimis dūra est. Aliam tabulam dā mihi! Haec cēra prope tam dūra est quam ferrum." (Ferrum est māteria dūra ex quā cultrī, gladiī, stilī aliaeque rēs multae efficiuntur.)
     Magister Mārcō eandem tabulam reddit et "Cēra tua" inquit "tam mollis est quam Sextī, et facile est eius litterās legere. Sūme tabulam tuam et scrībe H litteram deciēs!"
     Mārcus deciēs H scrībit: H H H H H H H H H H. Tum magister eum V sexiēs scrībere iubet, et Mārcus, quī eandem litteram totiēs scrībere nōn vult, V V V V scrībit. Quotiēs Mārcus V scrībit? Mārcus, ut piger discipulus, quater tantum V scrībit. Deinde magister eum tōtum vocābulum nasvm quīnquiēs scrībere iubet, et Mārcus scrībit NASVM NASVM NASVM NASV NASV. Mārcus ter rēctē et bis prāve scrībit.
[imgl id=ih8PM]Cap18_3.png[/imgl] [imgl id=ihSfa]Cap18_4.jpg[/imgl] [imgl id=ihYEQ]Cap18_5.png[/imgl] [imgl id=ihwa2]Cap18_6.jpg[/imgl] [imgl id=ihJ2m]Cap18_7.jpg[/imgl]
    Tum Titus, quī duās litterās deesse videt, sīc incipit: "Magister! Mārcus bis..." – cum Mārcus stilum dūrum in partem corporis eius mollissimam premit! Titus tacet nec fīnem sententiae facere audet. Magister vērō hoc nōn animadvertit.
    Magister: "Iam tōtam sententiam rēctē scrībe!"
    Mārcus interrogat: "Quotiēs?"
    Magister breviter respondet: "Semel."
    Mārcus tōtam sententiam iterum ab initiō scrībere incipit: HOMO HOCVLOS...
    Magister: "Quid significat hoculōs? Illud vocābulum turpe nōn intellegō!"
    Mārcus: "Num hīc quoque littera deest?"
    Magister: "Immō vērō nōn deest, at superest H littera! Num tū hoculōs dīcis?"
    Mārcus, ut puer improbus, magistrō verba sua reddit: "Nōn semper dīcimus idem atque scrībimus!"
    Magister: "Tacē, improbe! Dēlē illam litteram!" Mārcus stilum vertit et litteram h dēlet. Simul Titus idem mendum eōdem modō corrigit in suā tabulā, neque vērō magister hoc animadvertit.
    Postrēmō Mārcus "Quārē" inquit "nōs scrībere docēs, magister? Mihi necesse nōn est scrībere posse. Numquam domī scrībō."
    Magister: "Num pater tuus semper domī est?"
    Mārcus: "Nōn semper. Saepe abest pater meus."
    Magister: "Cum pater tuus abest, oportet tē epistulās ad eum scrībere."
    Sextus: "Ego frequentēs epistulās ad patrem meum absentem scrībō." Sextus puer probus est ac tam impiger quam apis.
    Mārcus: "Ego ipse nōn scrībō, sed Zēnōnī dictō. Zēnō est servus doctus quī et Latīnē et Graecē scit. Īdem servus mihi recitāre solet."
    Magister calamum et chartam prōmit et ipse scrībere incipit; is enim calamō in chartā scrībit, nōn stilō in cērā ut discipulī. (Charta ex papyrō efficitur, id est ex altā herbā quae in Aegyptō apud Nīlum flūmen rēpērītūr. Charta et papyrus vocābula Graeca sunt.)
    Mārcus magistrum scrībere animadvertit eumque interrogat: "Quid tū scrībis, magister?"
    "Epistulam" inquit ille "ad patrem tuum scrībō. Breviter scrībō 'tē esse discipulum improbum'."
    Magistrō scrībente, Mārcus "Prāvē scrībis" inquit, "syllaba im superest. Dēlē illam syllabam et scrībe 'discipulum probum'!"
    Magister: "Tacē, puer improbissime! Nihil dēleō, immō vērō vocābulum addō: 'tē discipulum improbum atque pigrum esse' scrībō!"
    "Scrībe 'probum atque impigrum'!" inquit Mārcus, nec vērō haec verba ā magistrō audiuntur.
    Diodōrus, quī diem epistulae addere vult, discipulōs interrogat: "Quī diēs est hodiē?"
    Titus: "Hodiē kalendae Iūniae sunt."
    Magister: "Rēctē dīcis. Kalendae sunt hodiē. Ergō date mihi mercēdem!" (Mercēs est pecūnia quam magister quōque mēnse ā patribus discipulōrum accipit. Discipulī kalendīs cuiusque mēnsis mercēdem magistrō suō afferre solent.)
    Sextus et Titus statim magistrō mercēdem dant. Mārcus vērō mercēdem sēcum nōn fert. Magister, antequam epistulam signat, pauca verba addit.
    "Quid nunc scrībis?" interrogat Mārcus.
    "Scrībō 'tē mercēdem ad diem nōn afferre'" respondet magister, atque epistulam signat ānulum suum in cēram imprimēns.
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#6
Cap18_5.png

    Tum Titus, quī duās litterās deesse videt, sīc incipit: "Magister! Mārcus bis..." – cum Mārcus stilum dūrum in partem corporis eius mollissimam premit! Titus tacet nec fīnem sententiae facere audet. Magister vērō hoc nōn animadvertit.
    Magister: "Iam tōtam sententiam rēctē scrībe!"
    Mārcus interrogat: "Quotiēs?"
    Magister breviter respondet: "Semel."
    Mārcus tōtam sententiam iterum ab initiō scrībere incipit: HOMO HOCVLOS...
    Magister: "Quid significat hoculōs? Illud vocābulum turpe nōn intellegō!"
    Mārcus: "Num hīc quoque littera deest?"
    Magister: "Immō vērō nōn deest, at superest H littera! Num tū hoculōs dīcis?"
    Mārcus, ut puer improbus, magistrō verba sua reddit: "Nōn semper dīcimus idem atque scrībimus!"
    Magister: "Tacē, improbe! Dēlē illam litteram!" Mārcus stilum vertit et litteram h dēlet. Simul Titus idem mendum eōdem modō corrigit in suā tabulā, neque vērō magister hoc animadvertit.
    Postrēmō Mārcus "Quārē" inquit "nōs scrībere docēs, magister? Mihi necesse nōn est scrībere posse. Numquam domī scrībō."
    Magister: "Num pater tuus semper domī est?"
    Mārcus: "Nōn semper. Saepe abest pater meus."
    Magister: "Cum pater tuus abest, oportet tē epistulās ad eum scrībere."
    Sextus: "Ego frequentēs epistulās ad patrem meum absentem scrībō." Sextus puer probus est ac tam impiger quam apis.
    Mārcus: "Ego ipse nōn scrībō, sed Zēnōnī dictō. Zēnō est servus doctus quī et Latīnē et Graecē scit. Īdem servus mihi recitāre solet."
    Magister calamum et chartam prōmit et ipse scrībere incipit; is enim calamō in chartā scrībit, nōn stilō in cērā ut discipulī. (Charta ex papyrō efficitur, id est ex altā herbā quae in Aegyptō apud Nīlum flūmen rēpērītūr. Charta et papyrus vocābula Graeca sunt.)
    Mārcus magistrum scrībere animadvertit eumque interrogat: "Quid tū scrībis, magister?"
    "Epistulam" inquit ille "ad patrem tuum scrībō. Breviter scrībō 'tē esse discipulum improbum'."
    Magistrō scrībente, Mārcus "Prāvē scrībis" inquit, "syllaba im superest. Dēlē illam syllabam et scrībe 'discipulum probum'!"
    Magister: "Tacē, puer improbissime! Nihil dēleō, immō vērō vocābulum addō: 'tē discipulum improbum atque pigrum esse' scrībō!"
    "Scrībe 'probum atque impigrum'!" inquit Mārcus, nec vērō haec verba ā magistrō audiuntur.
    Diodōrus, quī diem epistulae addere vult, discipulōs interrogat: "Quī diēs est hodiē?"
    Titus: "Hodiē kalendae Iūniae sunt."
    Magister: "Rēctē dīcis. Kalendae sunt hodiē. Ergō date mihi mercēdem!" (Mercēs est pecūnia quam magister quōque mēnse ā patribus discipulōrum accipit. Discipulī kalendīs cuiusque mēnsis mercēdem magistrō suō afferre solent.)
    Sextus et Titus statim magistrō mercēdem dant. Mārcus vērō mercēdem sēcum nōn fert. Magister, antequam epistulam signat, pauca verba addit.
    "Quid nunc scrībis?" interrogat Mārcus.
    "Scrībō 'tē mercēdem ad diem nōn afferre'" respondet magister, atque epistulam signat ānulum suum in cēram imprimēns. Cap18_6.png
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#7
GRAMMATICA LATĪNA
Adverbium


Discipulus stultus est quī stultē respondet.
Miles fortis est quī fortiter pugnat.
'Stultus' et 'fortis' adiectīva sunt.
'Stultē' et 'fortiter' sunt adverbia.
Adiectīvum: -us -a ~um (dēcl. I/II). Adverbium: -ё.
Adiectivum: -is -e (dēcl. III). Adverbium: -iter.

Exempla:
Sextus rēctē et pulchrē scrībit, Titus et Mārcus prāvē et turpiter scrībunt ac sevērē reprehenduntur.
Magister Latīnē et Graecē scit.
Sōl clārē lucet.
Magister breviter respondet.
Puer crassus nōn leviter, sed graviter cadit.
Certē Titus rēctius et pulchrius scrībit quam Mārcus, nēmō prāvius aut turpius scrībit quam ille; Mārcus prāvissimē et turpissimē scrībit, Sextus rēctissimē et pulcherrimē.
Nēmō fortius pugnat quam Rōmānī: Rōmānī fortissimē pugnant.
'Rēctius', 'fortius' est comparātīvus adverbiī, 'rēctissimē, 'fortissimē' superlātīvus est.

Comparātīvus: -ius.
Superlātīvus: -issimē.
         
  rēctus    fortis 
  rēctē    fortiter 
  rēctius    fortius 
  rēctissimē    fortissimē 
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#8
ГЛАВА ВОСЕМНАДЦАТАЯ
LITTERAE LATĪNAE - ЛАТИНСКИЕ БУКВЫ

     Discipulī nōn modo numerōs, sed etiam litterās discunt. Parvī discipulī, ut Mārcus et Titus et Sextus, litterās Latīnās discunt. Magnī discipulī litterās Graecās et linguam Graecam discunt. Lingua Graeca difficilis est. - Ученики не только числа, но и буквы учат. Младшие школьники, как Марк, и Тит, и Секст, латинские буквы учат. Старшие школьники учат греческие буквы и греческий язык. Труден греческий язык. 
     Ecce omnēs litterae Latīnae, quārum numerus est vīgintī trēs, ab A ūsque ad Z: A, B, C, D, E, F, G, H, I, K, L, M, N, O, P, Q, R, S, T, V, X, Y, Z. Litterae sunt aut vōcālēs aut cōnsonantēs: vōcālēs sunt A, E, I, O, V, Y; cēterae sunt cōnsonantēs. (Etiam I et V cōnsonantēs sunt in vocābulīs iam, vel, vōs, qvam, cēt.) - Вот все латинские буквы, числом 23, от A до Z. Буквы суть или гласные, или согласные: A, E, I, O, V, Y - гласные; остальные согласные. I и V ещё и согласные в словах iam, vel, vōs, qvam и других.
     Litterae Y et Z in vocābulīs Graecīs modo reperiuntur (ut in hōc vocābulō zephyrus, id est nōmen ventī quī ab occidente flat). Y et Z igitur litterae rārae sunt in linguā Latīnā, in linguā Graecā frequentēs. K littera, quae frequēns est in linguā Graecā, littera Latīna rārissima est, nam K in ūnō vocābulō Latīnō tantum reperītur, id est kalendae (itemque in praenōmine Kaesō, quod praenōmen Rōmānōrum rārissimum est). - Буквы Y и Z встречаются только в латинских словах (как в слове zephyrus), имени ветра, который дует с запада. Поэтому Y и Z редки в латинских словах, часты в греческих. Буква K, частая в греческих словах, самая редкая латинская буква, ибо K встречается только в одном латинском слове, kalendae (а также в личном латинском имени Kaesō, которое является редчайшим латинским именем).
     Hoc vocābulum amīca quīnque litterās habet et trēs syllabās: a-mī-ca. Quaeque syllaba vōcālem habet, ergō numerus syllabārum et vōcālium īdem est. In prīmā et in postrēmā syllabā huius vocābulī eadem vōcālis est: a. Vōcālis est littera quae per sē syllabam facere potest, ut a syllabam prīmam facit in vocābulō amīca. Sine vōcālī syllaba fierī nōn potest. Cōnsonāns per sē syllabam nōn facit, sed semper cum vōcālī in eādem syllabā iungitur. In exemplō nostrō m cum ī iungitur in syllabā secundā , et c cum a in syllabā tertiā ca. - Слово amīca имеет 5 букв и 3 слога: a-mī-ca. Каждый слог имеет гласную, поэтому число слогов и число гласных то же самое. В первом и последнем слогах этого слова та же самая гласная a. Гласная - это буква, которая может собой образовать слог, как a образует первый слог в слове amīca. Без гласных слог образоваться не может. Согласные собой слог не образуют, но всегда примыкают к гласным в том же слоге. 
     Cum syllabae iunguntur, vocābula fīunt. Cum vocābula coniunguntur, sententiae fīunt. Ecce duae sententiae: Lingua in ōre inest et Lingua Latīna difficilis est. Vocābulum prīmum utrīusque sententiae idem est, sed hoc idem vocābulum duās rēs variās significat. Item varia vocābula eandem rem vel eundem hominem significāre possunt, ut ōstium et iānua, dominus et erus (sed erus est vocābulum multō rārius quam dominus). - Когда слоги соединяются, образуются слова. Когда связываются слова, образуются предложения. Вот два предложения: Язык находится во рту и Язык латинский труден. Первое слово в обоих предложениях то же самое, но это одно и то же слово два разных понятия обозначает. Также различные слова могут обозначать одни и те же вещи или одних и тех же людей, как ōstium и iānua, dominus и erus. (но erus слово намного более редкое, чем  dominus)
     Quī litterās nescit legere nōn potest. Magister, quī puerōs legere docet, ipse et librōs Latīnōs et Graecōs legere potest, nam is utramque linguam scit. Quōmodo parvus discipulus hanc sententiam legit: Mīles Rōmānus fortiter pugnat? Discipulus quamque litteram cuiusque vocābulī sīc legit: "M-I , L-E-S les: mī-les, R-O , M-A , Rō-mā-, N-V-S nus: Rō-mā-nus..." Ita quodque vocābulum cuiusque sententiae ā discipulō legitur. (In hāc sententiā vocābulum fortiter novum est, sed quī vocābulum fortis scit, hoc vocābulum quoque intellegit, nam mīles fortis est mīles quī fortiter pugnat.) - Кто не знает букв, тот не может читать. Учитель, который учит мальчиков читать, сам и греческие, и латинские книги может читать, ибо он знает оба языка. Каким образом младший школьник читает это предложение: Римские воины храбро сражаются? Ученик каждую букву в каждом слове так читает: Р-И-М рим С-К-И ски римски Е: римские В-О во И вои Н-Ы воины... Так читается учеником каждое слово каждого предложения. (В этом предложении храбро новое слово, но кто знает слово храбрый, тот это слово тоже понимает: ибо храбрый воин храбро сражается). 
     In lūdō puerī nōn modo legere, sed etiam scrībēre discunt. Quisque discipulus in tabulā suā scrībit eās sententiās quās magister eī dictat. Ita puerī scrībere discunt. - В школе мальчики учатся не только читать, но и писать. Каждый учение пишет на своей дощечке те предложения, которые диктует ему учитель. Так мальчики учатся писать.
     Magister discipulīs imperat: "Prōmite rēgulās vestrās et līneās rēctās dūcite in tabulīs. Tum scrībite hanc sententiam: Homō oculōs et nāsum habet." - Учитель приказывает ученикам: "Достаньте ваши линейки и проведите прямые линии на дощечке. Затем напишите это предложение: У человека есть глаза и нос".
     Quisque puer stilum et rēgulam prōmit et dūcit līneam rēctam in tabulā suā; tum scrībere incipit. Discipulī eandem sententiam nōn eōdem modō, sed variīs modīs scrībunt. Sextus ūnus ex tribus puerīs rēctē scrībit: HOMO OCVLOS ET NASVM HABET. Titus sīc scrībit: HOMO HOCVLOS ET NASVM HABET. Mārcus vērō sīc: OMO OCLOS ET NASV ABET. - Каждый ученик достаёт стилус и линейку и проводит на своей дощечке прямую линию; затем начинает писать. Ученики одно и то же предложение не одинаково, но разными способами пишут. Секст единственный из трёх мальчиков пишет правильно: HOMO OCVLOS ET NASVM HABET. Тит пишет так: HOMO HOCVLOS ET NASVM HABET. Марк же так: OMO OCLOS ET NASV ABET. 
     Magister: "Date mihi tabulās, puerī!" - Учитель: "Дайте мне дощечки, мальчики!"
     Discipulī magistrō tabulās suās dant. Is tabulam cuiusque puerī in manūs sūmit litterāsque eōrum aspicit. Quālēs sunt litterae Sextī? Pulchrae sunt. Quālēs sunt litterae Mārcī et Titī? Litterae eōrum foedae sunt ac vix legī possum. Magister suam cuique discipulō tabulam reddit, prīmum Sextō, tum Titō, postrēmō Mārcō, atque "Pulchrē et rēctē scrībis, Sexte" inquit, "Facile est tālēs litterās legere. At litterae vestrae, Tite et Mārce, legī nōn possunt! Foede scrībitis, pigrī discipulī!" Magister Titum et Mārcum sevērē reprehendit. - Ученики сдают учителю свои дощечки. Он берёт в руку дощечку каждого ученика и смотрит написанное. Какие буквы у Секста? Красивые. Какие буквы у Марка и Тита? Их буквы ужасны и их едва можно прочитать. Учитель каждому ученику его дощечку возвращает, вначале Сексту, потом Титу и затем Марку, и "Красиво и правильно пишешь, Секст," - говорит, - "легко читать такие буквы. А ваши буквы, Тит и Марк, читать невозможно! Ужасно пишите, ленивые ученики!" Учитель Тита и Марка сурово отчитывает. 
     Titus: "Certē pulcherrimae sunt litterae Sextī, sed meae litterae pulchriōrēs sunt quam Mārcī." - Тит: "Конечно, буквы Секста красивее, но мои буквы красивее, чем у Марка".
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#9
     Magister: "Reddite mihi tabulās, Tite et Mārce!" - Учитель: "Верните мне дощечки, Тит и Марк!"
     Titus et Mārcus tabulās suās reddunt magistrō, quī eās simul aspicit. Magister litterās Titī comparat cum litterīs Mārcī, et "Litterae vestrae" inquit "aequē foedae sunt: tū, Tite, neque pulchrius neque foedius scrībis quam Mārcus." - Тит и Марк отдают свои дощечки учителю, который на их одновременно смотрит. Учитель сравнивает буквы Тита с буквами Марка, и "Ваши буквы", - говорит, - "равно безобразны: ты, Тит, пишешь не красивее и не безобразнее, чем Марк".
     Titus: "At certē rēctius scrībō quam Mārcus." - Но, во всяком случае, правильнее, чем Марк.
     Magister: "Facile est rēctius quam Mārcus scrībere, nēmō enim prāvius scrībit quam ille! Nōn oportet sē comparāre cum discipulō pigerrimō ac stultissimō! Comparā tē cum Sextō, quī rēctissimē et pulcherrimē scrībit." Tum sē vertēns ad Mārcum: "Tū nōn modo foedissimē, sed etiam prāvissimē scrībis, Mārce! Nescīs Latīnē scrībere! Puer pigerrimus es atque stultissimus!" Iam Mārcus multō sevērius reprehenditur quam Titus. - Учитель: "Легко писать правильнее, чем Марк, никто не пишет хуже чем он. Не следует сравнивать себя с ленивейшим и глупейшим учеником. Сравнивай себя с Секстом, который пишет наиболее правильно и красиво." Потом, поворачиваясь к Марку: "Ты пишешь не только безобразнейше, но и неправильнее всех, Марк! Не знаешь, как писать писать по-латински! Мальчик ленивейший и глупейший!" Теперь Марк порицается намного сильнее, чем Тит.
     Mārcus (parvā vōce ad Titum): "Magister dīcit 'mē prāvē scrībere': ergō litterās meās legere potest." - Марк (тихим голосом Титу): "Учитель грит, что я пишу неправильно: значит, может мои буквы прочитать".
     At magister, quī verba Mārcī exaudit, "Litterās tuās turpēs" inquit "legere nōn possum, sed numerāre possum: quattuor litterās deesse cernō. Aspice: in vocābulō prīmō et in vocābulō postrēmō eadem littera H deest." - Учитель, который слышит слова Марка издали: "Буквы твои уродливы, - грит, - прочитать не могу, но могу сосчитать: замечаю, что не хватает четырёх букв. Смотри: в первом и последнем словах не хватает одной и той же буквы H".
     Mārcus: "At semper dīcō 'omō abet'." - Марк: "Но я всегда говорю 'omō abet'".
     Magister: "Nōn semper idem dīcimus atque scrībimus. In vocābulō secundō V deest, in quārtō M. Quid significant haec vocābula turpia oclōs et nāsu?? Tālia verba Latīna nōn sunt! Nūllum rēctum est vocābulum praeter ūnum et, atque id vocābulum est frequentissimum et facillimum! Quattuor menda in quīnque vocābulīs! Nēmō alter in tam brevī sententiā tot menda facit!" - Учитель: "Не всегда одно и то же пишем и говорим. Во втором слове не хватает V, в четвёртом M". Что означают эти отвратительные слова oclōs и nāsu? Таких латинских слов нет! Ни одного правильного слова, кроме одного 'и', и это слово легчайшее и наиболее частое! Четыре ошибки в пяти словах! Никто другой не делает столько ошибок в таком коротком предложении!"
     Magister stilō suō addit litterās quae dēsunt; ita menda corrigit. Tum vērō "Nec sōlum" inquit "prāvē et turpiter, sed etiam nimis leviter scrībis. Hās līneās tenuēs vix cernere possum. Necesse est tē stilum gravius in cēram premere." (Discipulī in cerā scrībunt, nam tabulae eōrum cērā operiuntur. Cēra est māteria mollis quam apēs, bēstiolae industriae, faciunt.) - Учитель своим стилусом добавляет буквы, которых не хватает; так исправляет ошибки. Затем же говорит: "Не только неправильно и безобразно, но ещё и слишком слабо царапаешь. Эти тонкие линии едва можно заметить. Тебе нужно сильнее вдавливать стилус в воск. (Ученики царапают воск, ибо их дощечки покрываются воском. Воск - это мягкий материал, который производят пчёлы, насекомые трудолюбивые) ".
     Mārcus: "Stilum graviter premō, sed cēra nimis dūra est. Aliam tabulam dā mihi! Haec cēra prope tam dūra est quam ferrum." (Ferrum est māteria dūra ex quā cultrī, gladiī, stilī aliaeque rēs multae efficiuntur.) - Марк: "На стилус сильно давлю, но воск слишком твердый. Дай мне другую дощечку! Этот воск почти такой же твёрдый, как железо". Железо - это твердый материал, из которого ножи, мечи, стилусы и много других предметов изготавливаются.)
     Magister Mārcō eandem tabulam reddit et "Cēra tua" inquit "tam mollis est quam Sextī, et facile est eius litterās legere. Sūme tabulam tuam et scrībe H litteram deciēs!" - Учитель Марку ту же дощечку возвращает и "Твой воск, - грит, - такой же мягкий как Секста, и буквы писать легко. Возьми свою дощечку и напиши букву H десять раз!"
     Mārcus deciēs H scrībit: H H H H H H H H H H. Tum magister eum V sexiēs scrībere iubet, et Mārcus, quī eandem litteram totiēs scrībere nōn vult, V V V V scrībit. Quotiēs Mārcus V scrībit? Mārcus, ut piger discipulus, quater tantum V scrībit. Deinde magister eum tōtum vocābulum nasvm quīnquiēs scrībere iubet, et Mārcus scrībit NASVM NASVM NASVM NASV NASV. Mārcus ter rēctē et bis prāve scrībit. - Марк пишет H десять раз: H H H H H H H H H H. Затем учитель велит ему писать букву V семь раз, но Марк, который одну и ту же букву столько раз писать не хочет, пишет V V V V. Сколько раз Марк пишет V V V V? Марк, как ленивый ученик, пишет V только четыре раза. Затем учитель велит ему написать целое слово nasvm пять раз, и Марк пишет: NASVM NASVM NASVM NASV NASV.
    Tum Titus, quī duās litterās deesse videt, sīc incipit: "Magister! Mārcus bis..." – cum Mārcus stilum dūrum in partem corporis eius mollissimam premit! Titus tacet nec fīnem sententiae facere audet. Magister vērō hoc nōn animadvertit. - Тогда Тит, который видит, что нет двух букв, так начинает: "Учитель! Марк дважды..." - тут Марк тычет твёрдый стилус в его филейную (мягчайшую) часть! Тит замолкает и не смеет закончить предложение. Учитель же на это не обращает внимания.
    Magister: "Iam tōtam sententiam rēctē scrībe!" - Учитель: "Теперь напиши правильно всё предложение!"
    Mārcus interrogat: "Quotiēs?" - Марк спрашивает: "Сколько раз?"
    Magister breviter respondet: "Semel." - Учитель кратко отвечает: "Один раз".
    Mārcus tōtam sententiam iterum ab initiō scrībere incipit: HOMO HOCVLOS... - Марк всё предложение снова начинает писать с начала: "HOMO HOCVLOS..."
    Magister: "Quid significat hoculōs? Illud vocābulum turpe nōn intellegō!" - Учитель: "Что означает hoculōs? Это отвратительное слово я не понимаю!"
    Mārcus: "Num hīc quoque littera deest?" - Разве здесь тоже не хватает буквы?"
    Magister: "Immō vērō nōn deest, at superest H littera! Num tū hoculōs dīcis?" - Учитель: "Как раз наоборот, буква H лишняя! Разве ты говоришь hoculōs?"
    Mārcus, ut puer improbus, magistrō verba sua reddit: "Nōn semper dīcimus idem atque scrībimus!" - Марк, как плохой ученик, на слова учителя своими отвечает: "Не всегда мы говорим то же самое, как затем пишем!"
    Magister: "Tacē, improbe! Dēlē illam litteram!" Mārcus stilum vertit et litteram h dēlet. Simul Titus idem mendum eōdem modō corrigit in suā tabulā, neque vērō magister hoc animadvertit. - Учитель: "Молчи, негодник! Удали эту букву!" Марк стилус поворачивает и букву h стирает. Одновременно Тит ту же самую ошибку таким же способом исправляет на своей дощечке, однако учитель на это не обращает внимания.
    Postrēmō Mārcus "Quārē" inquit "nōs scrībere docēs, magister? Mihi necesse nōn est scrībere posse. Numquam domī scrībō." - Затем Марк: "Зачем, - грит, - учишь нас писать, учитель? Мне не нужно уметь писать. Никогда не пишу дома".
    Magister: "Num pater tuus semper domī est?" - Учитель: "Неужели твой отец всегда дома?"
    Mārcus: "Nōn semper. Saepe abest pater meus." - Марк: "Не всегда. Часто отсутствует мой отец".
    Magister: "Cum pater tuus abest, oportet tē epistulās ad eum scrībere."- Учитель: "Когда твоего отца нет дома, тебе следует писать ему письма".
    Sextus: "Ego frequentēs epistulās ad patrem meum absentem scrībō." Sextus puer probus est ac tam impiger quam apis. - Секст: "Я часто пишу письма моему отсутствующему отцу". Секст - хороший мальчик и неленивый, как пчелка.
    Mārcus: "Ego ipse nōn scrībō, sed Zēnōnī dictō. Zēnō est servus doctus quī et Latīnē et Graecē scit. Īdem servus mihi recitāre solet." - Марк: "Я сам не пишу, но диктую Зенону. Зенон - учёный раб, который и латинский, и греческий знает. Тот же раб мне обычно читает".
    Magister calamum et chartam prōmit et ipse scrībere incipit; is enim calamō in chartā scrībit, nōn stilō in cērā ut discipulī. (Charta ex papyrō efficitur, id est ex altā herbā quae in Aegyptō apud Nīlum flūmen rēpērītūr. Charta et papyrus vocābula Graeca sunt.) - Учитель достаёт перо и бумагу и сам начинает писать, он пишет пером на бумаге, не стилусом на воске, как ученики. (Бумага изготавливается из папируса, то есть из высокой травы, которая растёт (находится) в Египте возле Нила. Хартия/карта и папирус - греческие слова).
    Mārcus magistrum scrībere animadvertit eumque interrogat: "Quid tū scrībis, magister?" - Марк замечает, что учитель пишет и спрашивает его: "Что ты пишешь, учитель?"
    "Epistulam" inquit ille "ad patrem tuum scrībō. Breviter scrībō 'tē esse discipulum improbum'." - "Пишу, - грит тот, - твоему отцу. Коротко пишу, что ты - негодный ученик".
    Magistrō scrībente, Mārcus "Prāvē scrībis" inquit, "syllaba im superest. Dēlē illam syllabam et scrībe 'discipulum probum'!" - Пока учитель пишет, Марк: "Неправильно пишешь, - грит, - слог не лишний. Удали этот слог и пиши: 'ученик годный'!"
    Magister: "Tacē, puer improbissime! Nihil dēleō, immō vērō vocābulum addō: 'tē discipulum improbum atque pigrum esse' scrībō!" - Учитель: "Молчи, наихудший ученик! Ничего не удалю, мало того, добавлю слово, что ты ученик негодный и ленивый!"
    "Scrībe 'probum atque impigrum'!" inquit Mārcus, nec vērō haec verba ā magistrō audiuntur. - "Пиши 'годный и неленивый!'" - говорит Марк, но эти слова учителем не слышатся.
    Diodōrus, quī diem epistulae addere vult, discipulōs interrogat: "Quī diēs est hodiē?" - Диодор, который хочет добавить в записке дату, спрашивает учеников: "Какой сегодня день?"
    Titus: "Hodiē kalendae Iūniae sunt." - Тит: "Сегодня июньские календы".
    Magister: "Rēctē dīcis. Kalendae sunt hodiē. Ergō date mihi mercēdem!" (Mercēs est pecūnia quam magister quōque mēnse ā patribus discipulōrum accipit. Discipulī kalendīs cuiusque mēnsis mercēdem magistrō suō afferre solent.) - Учитель: "Верно говоришь. Сегодня календы. Поэтому давайте мне плату!" (Плата - это деньги, который учитель каждый месяц получает получает от отцов учеников. Ученики обычно в календы каждого месяца приносят плату своему учителю).
    Sextus et Titus statim magistrō mercēdem dant. Mārcus vērō mercēdem sēcum nōn fert. Magister, antequam epistulam signat, pauca verba addit - Секст и Тит сразу отдают плату учителю. У Марка же нет с собой платы. Учитель, прежде чем записку запечатать, добавляет несколько слов. 
    "Quid nunc scrībis?" interrogat Mārcus. - "Что теперь пишешь?" - спрашивает Марк.
    "Scrībō 'tē mercēdem ad diem nōn afferre'" respondet magister, atque epistulam signat ānulum suum in cēram imprimēns. - "Пишу, что ты не приносишь вовремя плату", - отвечает учитель, и запечатывает записку, надавливая на воск своим кольцом.
ἄπαγε σατανᾶς

Быстрый ответ

Обратите внимание: данное сообщение не будет отображаться, пока модератор не одобрит его.

Имя:
Имейл:
ALT+S — отправить
ALT+P — предварительный просмотр