Colloquium 18

Автор _Swetlana, 13 июля 2022, 00:27

« назад - далее »

_Swetlana

Коллоквиум взят hīc


Аудио Colloquium 18 - L. Amadeus Ranierius

Col18_1.png

vereor, verēris, verētur, verēri - опасаться, бояться; питать уважение к кому-либо
largior, largīris, largītur, largīrī - щедро давать, раздавать, дарить
cōnsōlor, cōnsōlāris, cōnsōlātur, cōnsōlārī - утешать
cōnor, cōnāris, cōnātur, cōnārī - пытаться
cōnsīdō, cōnsīdis, cōnsīdit, cōnsīdere - садиться
iacēns, iacentis - лежащий
igitur - же (в вопросах); в таком случае
statim - немедленно
eōdem tempore - в то же время
item - также, тоже
semel atque iterum - снова и снова

COLLOQVIVM DUODĒVĪCĒSIMUM
Persōnae: Sextus, Mārcus, Titus


Merīdiē discipulī "Valē" inquiunt, "magister!" atque ē lūdō exeunt.
In viā ante lūdum Sextus Mārcum interrogat
: "Ubi est is servus quī solet tē hīc exspectāre?"
Mārcus breviter respondet: "Hodiē abest."
Titus: "Ergō necesse est tē ipsum rēs tuās portāre, ut ego et Sextus rēs nostrās ipsī portāmus."
Mārcus: "Cūr vōs semper sōlī in lūdum ītis?"
Titus: "Quia nōs in ipsō oppidō Tiisculō habitāmus, nōn procul ab oppidō, ut tū. Ego gaudeō quod mihi necesse nōn est servum mēcum habēre."
Mārcus: "At ego gaudeō quod mihi necesse nōn est tabulam et librōs portāre."
Sextus: "Id necesse est hodiē."
Mārcus rīdēns: "Necesse nōn est" inquit, "sī vōs mēcum venītis ac rēs meās portātis!"
Titus: "Quid? putāsne nōs servōs esse tuōs?"
Sextus: "Mihi nōn licet tēcum venīre, nam domī māter mē exspectat."
Mārcus: "Itane mātrem tuam verēris, Sexte?"
Sextus, quī mātrem suam amat atque verētur ut fīlius probus, nihil ad hoc respondet.
Mārcus: "Certē vōs filiī probī estis, sī semper rēctā viā ad mammās vestrās redītis!"
Titus et Sextus inter sē aspiciunt. Paulō post trēs puerī simul per portam ex oppidō ēgrediuntur, Mārcus autem ipse librum et tabulam suam portat.
Dum puerī in viā ambulant, Sextus Mārcō
"Ubi est" inquit "is servus quem dīcis hodiē abesse?"
Mārcus: "Putō Mēdum esse Rōmae, nam sciō puellam Rōmānam ab eō amārī. Mēdus dīcit 'amīcam suam esse fēminam pulcherrimam'."
Titus: "Omnēs virī id dīcere solent. Nōnne pater tuus dīcit 'fēminam pulcherrimam esse mātrem tuam'?"
Mārcus: "Saepe ita dīcit pater - et vērē dīcit. Itaque mātrī ornāmenta et vestīmenta pulchra largītur. Māter mea gemmīs et margarītīs clārissimīs ōrnātur."
Sextus: "Pater meus dīcit 'mātrem meam etiam sine ōrnāmentīs fēminam esse pulcherrimam'."
Mārcus: "Quārē id dīcit pater tuus? Ita mātrem tuam cōnsōlātur, quod nūlla eī dat ōrnāmenta."
Sextus: "Necesse nōn est feminam fōrmōsam gemmīs et margarītīs ōrnārī."
Mārcus rīdens "Ergō" inquit "necesse est mātrem tuam ita ōrnārī!"
Ad haec verba Sextus īrātus exclāmat: "Quid? Tūne dīcis 'mātrem meam fēminam turpem esse'?" simulque ōs Mārci pugnō pulsat! Mārcus perterritus sē dēfendere cōnātur, sed Sextus corpus eius complectitur eumque ad terram iacit.
Antequam Mārcus rūrsus surgere potest, Sextus, quī puer gravior est, super pectus eius cōnsīdit.
Sextus pugnum ante oculōs Mārcī tenēns
"Dīc" inquit " 'fēminam pulchriōrem esse mātrem meam quam tuam'!"
Mārcus: "Fēmina pulchrior est māter mea quam tua!"
Sextus īrātus "Prāvē dīcis" inquit, ac puerum iacentem pulsat.
Mārcus: "Quid mē pulsās? Dīcō id quod mē iubēs."
Sextus: "Iubeō tē 'mātrem meam pulchriōrem esse' dīcere."
Mārcus: "Atque ego id ipsum 'mātrem meam pulchriōrem esse' dīcō."
Sextus: "Nōn 'meam', sed ' tuam' dīcere oportet."
Mārcus: "Tuam."
Sextus: "Dīc tōtam sententiam: 'Māter tua pulchrior est quam mea'."
Mārcus: "Iam ipse dīcis 'mātrem meam pulchriōrem esse'!"
Sextus: "Id nōn dīcō, sed tē ita dīcere iubeō."
Mārcus: "Cūr igitur mē pulsās, cum id dīcō?"
Sextus: "Quia prāvē dīcis. Iam dīc rēctē!"
Mārcus: "Rēctē! "
Sextus: "Etiamne mē rīdēre audēs? Iam satis est. Hoc accipe!"
Ita dīcēns Sextus nāsum Mārcī pugnō pulsat.
Mārcus perterritus Titum vocat: "Tite! Tite! Dēfende mē ab hōc puerō barbarō!"
Statim Titus, quī sanguinem dē nāsō Marcī fluere videt, Sextum ā tergō oppugnat. Sextus, quamquam puer fortis est, simul contrā duōs puerōs pugnāre nōn potest: iam is in viā dūrā iacet sub Titō et Mārcō, quī eum semel atque iterum pugnīs pulsant.
Sextus sē locō movēre nōn potest, quod duo puerī super corpus eius sedent alter bracchia, alter crūra tenēns.


Col18_2.png

Tum Sextus "Aspicite caelum!" inquit, "Ecce nūbēs ātrae. Nōnne tempestātem ac fulgura verēminī?"
Eōdem tempore caelum magnō fulgure illūstrātur atque imber cadere incipit. Titus et Mārcus, quī fulgura ac tonitrum verentur, statim surgunt et Sextum in viā iacentem relinquunt. Titus librum tabulamque suam tollit et rēctā viā ad oppidum currit.
Item Mārcus rēs suās tollit atque abīre vult, cum tabulam Sextī in mollī herbā apud viam iacēre videt. Quid tum facit Mārcus? Tabulam Sextī capit tabulamque suam in locō eius pōnit. Deinde sōlus per imbrem ambulat ad vīllam.
Postrēmō surgit Sextus. Vestīmenta eius sordida sunt, sanguis de nāsō fluit, deest ūnus ē dentibus priōribus. Antequam ad oppidum īre incipit, tabulam in herbā iacentem tollit. Sextus, quī eam putat tabulam suam esse, Tūsculum ad mātrem redit.


Col18_3.png
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

COLLOQVIVM DUODĒVĪCĒSIMUM - ДИАЛОГ ВОСЕМНАДЦАТЫЙ
Persōnae: Sextus, Mārcus, Titus - Действующие лица: Секст, Марк, Тит

Merīdiē discipulī "Valē" inquiunt, "magister!" atque ē lūdō exeunt. In viā ante lūdum Sextus Mārcum interrogat: "Ubi est is servus quī solet tē hīc exspectāre?" – В полдень ученики: "До свидания, – грят, – учитель!" – и уходят из школы. На дороге перед школой Секст спрашивает Марка: "Где тот раб, который обычно здесь тебя ожидает?"
Mārcus breviter respondet: "Hodiē abest." – Марк коротко отвечает: "Сегодня отсутствует".
Titus: "Ergō necesse est tē ipsum rēs tuās portāre, ut ego et Sextus rēs nostrās ipsī portāmus." – Т: "Значит, придётся тебе самому нести свои вещи, как мы с Секстом сами носим свои вещи".
Mārcus: "Cūr vōs semper sōlī in lūdum ītis?" – М: "Почему вы всегда ходите в школу одни?"
Titus: "Quia nōs in ipsō oppidō Tiisculō habitāmus, nōn procul ab oppidō, ut tū. Ego gaudeō quod mihi necesse nōn est servum mēcum habēre." – Т: "Потому что мы живём в самом городе Тускуле, а не далеко от города, как ты. Я радуюсь, что мне не нужно брать с собой раба".
Mārcus: "At ego gaudeō quod mihi necesse nōn est tabulam et librōs portāre." – М: "А я радуюсь, что мне не нужно нести табличку и книги".
Sextus: "Id necesse est hodiē." – С: "Сегодня придётся (букв. Это сегодня необходимо)".
Mārcus rīdēns: "Necesse nōn est" inquit, "sī vōs mēcum venītis ac rēs meās portātis!" – Марк, смеясь: "Не придётся, – грит, – если вы идёте со мной и несёте мои вещи!"
Titus: "Quid? putāsne nōs servōs esse tuōs?" – Т: "Что? считаешь нас своими рабами?"
Sextus: "Mihi nōn licet tēcum venīre, nam domī māter mē exspectat." – С: "Мне не подобает идти с тобой, потому что дома меня ожидает матушка".
Mārcus: "Itane mātrem tuam verēris, Sexte?" – М: "Так боишься свою мать, Секст?"
Sextus, quī mātrem suam amat atque verētur ut fīlius probus, nihil ad hoc respondet. – Секст, который свою мать любит и уважает, как хороший сын, ничего на это не отвечает.
Mārcus: "Certē vōs filiī probī estis, sī semper rēctā viā ad mammās vestrās redītis!" – М: "Конечно, вы хорошие сыновья, если всегда прямой дорогой к своим мамочкам возвращаетесь!"
Titus et Sextus inter sē aspiciunt. Paulō post trēs puerī simul per portam ex oppidō ēgrediuntur, Mārcus autem ipse librum et tabulam suam portat. – Тит и Секст между собой переглядываются. Немного позже трое мальчиков одновременно выходят из города, Марк же сам несёт свою книгу и табличку.
Dum puerī in viā ambulant, Sextus Mārcō "Ubi est" inquit "is servus quem dīcis hodiē abesse?" – Когда мальчики идут по дороге, Секст Марку: «Где, – грит, – тот раб, о котором гришь, что он сегодня отсутствует?»
Mārcus: "Putō Mēdum esse Rōmae, nam sciō puellam Rōmānam ab eō amārī. Mēdus dīcit 'amīcam suam esse fēminam pulcherrimam'." – М: «Думаю, что Медей в Риме, ибо знаю, что им любима девушка из Рима. Медей грит, что его подруга красивейшая девушка».
Titus: "Omnēs virī id dīcere solent. Nōnne pater tuus dīcit 'fēminam pulcherrimam esse mātrem tuam'?" – Т: «Все мужчины обычно это говорят. Разве твой отец не говорит, что твоя матушка – красивейшая женщина?»
Mārcus: "Saepe ita dīcit pater - et vērē dīcit. Itaque mātrī ornāmenta et vestīmenta pulchra largītur. Māter mea gemmīs et margarītīs clārissimīs ōrnātur." – М: «Часто так говорит отец – и верно говорит. Поэтому щедро одаривает матушку красивыми украшениями и одеяниями. Матушка моя украшена ярчайшими драгоценностями и жемчугом».
Sextus: "Pater meus dīcit 'mātrem meam etiam sine ōrnāmentīs fēminam esse pulcherrimam'." – С.: «Мой отец говорит, что моя матушка даже без украшений красивейшая женщина».
Mārcus: "Quārē id dīcit pater tuus? Ita mātrem tuam cōnsōlātur, quod nūlla eī dat ōrnāmenta." – М: «Почему твой отец это говорит? Так утешает твою матушку, что не дарит ей никаких украшений».
Sextus: "Necesse nōn est feminam fōrmōsam gemmīs et margarītīs ōrnārī." – С.: «Красивой женщине нет необходимости украшаться драгоценностями и жемчугом».
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#2
Mārcus rīdens "Ergō" inquit "necesse est mātrem tuam ita ōrnārī!" – Марк, смеясь: «Значит, – грит, – необходимо так украшаться твоей матушке!»
Ad haec verba Sextus īrātus exclāmat: "Quid? Tūne dīcis 'mātrem meam fēminam turpem esse'?" simulque ōs Mārci pugnō pulsat! Mārcus perterritus sē dēfendere cōnātur, sed Sextus corpus eius complectitur eumque ad terram iacit. – На эти слова разгневанный Секст восклицает: «Что? Ты говоришь, что моя матушка безобразная женщина?» и в это же время бьёт Марка кулаком в челюсть! Устрашённый Марк пытается себя защитить, но Секст обхватывает его туловище и бросает того на землю.
Antequam Mārcus rūrsus surgere potest, Sextus, quī puer gravior est, super pectus eius cōnsīdit. – Прежде чем Марк может снова подняться, Секст, мальчик более тяжёлый, садится ему на грудь.
Sextus pugnum ante oculōs Mārcī tenēns "Dīc" inquit " 'fēminam pulchriōrem esse mātrem meam quam tuam'!" – Секст, держа кулак перед глазами Марка: «Говори, грит, что моя матушка более красивая, чем твоя!»
Mārcus: "Fēmina pulchrior est māter mea quam tua!" – М: «Моя матушка более красивая, чем твоя!»
Sextus īrātus "Prāvē dīcis" inquit, ac puerum iacentem pulsat. – Секст разъярённый: «Неправильно говоришь», – грит, – бьёт лежащего мальчика.
Mārcus: "Quid mē pulsās? Dīcō id quod mē iubēs." – М.: «Почему меня бьёшь? Говорю, что мне велишь».
Sextus: "Iubeō tē 'mātrem meam pulchriōrem esse' dīcere." – С.: «Приказываю тебе говорить, что моя матушка красивее».
Mārcus: "Atque ego id ipsum 'mātrem meam pulchriōrem esse' dīcō." – М.: «Я это и сам говорю, что матушка моя красивее».
Sextus: "Nōn 'meam', sed ' tuam' dīcere oportet." – С.: «Нужно говорить: не моя, а твоя».
Mārcus: "Tuam." – М.: «Твоя».
Sextus: "Dīc tōtam sententiam: 'Māter tua pulchrior est quam mea'." – С.: «Скажи целое предложение: Матушка твоя красивее, чем моя».
Mārcus: "Iam ipse dīcis 'mātrem meam pulchriōrem esse'!" – М.: «Теперь сам говоришь, что моя матушка красивее!»
Sextus: "Id nōn dīcō, sed tē ita dīcere iubeō." – С.: «Я это не говорю, а тебе приказываю говорить».
Mārcus: "Cūr igitur mē pulsās, cum id dīcō?" – М.: «Почему же меня бьёшь, когда я это говорю?»
Sextus: "Quia prāvē dīcis. Iam dīc rēctē!" – С.: «Потому что неправиль говоришь. Теперь говори правильно!»
Mārcus: "Rēctē! " – М.: «Правильно!»
Sextus: "Etiamne mē rīdēre audēs? Iam satis est. Hoc accipe!" – С.: «Ещё и смеяться надо мной смеешь? Довольно уже. Получи это!»
Ita dīcēns Sextus nāsum Mārcī pugnō pulsat. – Сказав так, Секст бьёт Марка кулаком в нос.
Mārcus perterritus Titum vocat: "Tite! Tite! Dēfende mē ab hōc puerō barbarō!" – Устрашённый Марк зовёт Тита: «Тит! Тит! Защити меня от этого мальчика-варвара!»
Statim Titus, quī sanguinem dē nāsō Marcī fluere videt, Sextum ā tergō oppugnat. Sextus, quamquam puer fortis est, simul contrā duōs puerōs pugnāre nōn potest: iam is in viā dūrā iacet sub Titō et Mārcō, quī eum semel atque iterum pugnīs pulsant. – Тотчас Тит, который видит, как из носа Марка течёт кровь, нападает на Секста сзади. Секст, который хотя и храбрый мальчик, одновременно против двух мальчиков сражаться не может: теперь он лежит на твёрдой дороге под Титом и Марком, которые его снова и снова бьют кулаками.
Sextus sē locō movēre nōn potest, quod duo puerī super corpus eius sedent alter bracchia, alter crūra tenēns. – Секст не может сдвинуться с места, потому что двое мальчиков сидят на его теле: один держа руки, другой ноги.
Tum Sextus "Aspicite caelum!" inquit, "Ecce nūbēs ātrae. Nōnne tempestātem ac fulgura verēminī?" – Тогда Секст: «Смотрите на небо! – грит. Вот чёрные тучи. Разве вы не боитесь грозы и молний?»
Eōdem tempore caelum magnō fulgure illūstrātur atque imber cadere incipit. Titus et Mārcus, quī fulgura ac tonitrum verentur, statim surgunt et Sextum in viā iacentem relinquunt. Titus librum tabulamque suam tollit et rēctā viā ad oppidum currit. – В это время небо освещается большой молнией и потом начинает идти дождь. Тит и Марк, которые боятся молний и грома, тотчас встают и оставляют Секста лежащим на дороге. Тит свои книгу и табличку поднимает и прямой дорогой бежит к городу.
Item Mārcus rēs suās tollit atque abīre vult, cum tabulam Sextī in mollī herbā apud viam iacēre videt. Quid tum facit Mārcus? Tabulam Sextī capit tabulamque suam in locō eius pōnit. Deinde sōlus per imbrem ambulat ad vīllam. – Также Марк вещи свои поднимает и хочет уйти, когда видит, что табличка Секста лежит  в мягкой траве возле дороги. Что тогда делает Марк? Табличку Секста берёт и кладёт на её место свою табличку. Затем один под дождём идёт к вилле.
Postrēmō surgit Sextus. Vestīmenta eius sordida sunt, sanguis de nāsō fluit, deest ūnus ē dentibus priōribus. Antequam ad oppidum īre incipit, tabulam in herbā iacentem tollit. Sextus, quī eam putat tabulam suam esse, Tūsculum ad mātrem redit. – Наконец, поднимается Секст. Одежда его грязная, из носа течёт кровь, не хватает одного из передних зубов. Прежде чем начинает идти к городу, поднимает табличку, лежащую в траве. Секст, который думает, что это его табличка, возвращается в Тускул к матери.   
ἄπαγε σατανᾶς

Быстрый ответ

Обратите внимание: данное сообщение не будет отображаться, пока модератор не одобрит его.

Имя:
Имейл:
ALT+S — отправить
ALT+P — предварительный просмотр