CAPITULUM 20. PARENTĒS

Автор _Swetlana, 19 июля 2022, 02:23

« назад - далее »

_Swetlana

CAPITULUM 20. PARENTĒS

Взято hīc


LINGUA LATĪNA PER SĒ ILLŪSTRĀTA
Familia Rōmāna by Hans H. Ørberg
Audio by Luke Amadeus Ranieri, i.e. ScorpioMartianus (youtube.com/c/ScorpioMartianus)

Аудио 20 Parentes - L. Amadeus Ranierius

sīve (seu) – (conj.) или если
parēns, entis m/f(gen. pl. um или ium)  – родитель(ница)
īnfāns, īnfantis m/f– дитя, младенец, ребёнок (прибл. до 7 года жизни)
parvulus a, um – маленький, крохотный
parvulus, ī m – дитя
fīliola, ae f – дочка, дочурка
cūnae, ārum f – колыбель; младенчество; гнездо
somnus, ī m – сон, дремота
lac, lactis  n – молоко
mulier, eris f – женщина, замужняя женщина
nūtrīx, īcis f – кормилица
gradus, ūs m – шаг
sermō, ōnis m – разговор, беседа, диалог; содержание беседы, высказывание, слова; обиходная речь
officium, ī n – услуга, любезность, одолжение; рвение, усердие; долг, обязанность; должность, служба

īnfāns – adj. неговорящий, немой, безмолвный; ребяческий, детский, младенческий
fessus a, um – усталый, утомлённый
praeteritus a, um – прошедший, прошлый, истекший
futūrus, futūra, futūrum – будущий; предстоящий, наступающий
incertus a, um – недостоверный; сомнительный; неопределённый; нерешительный
ūmidus a, um – влажный, сырой

(in) locō – вместо, в качестве
profectō – (adv.) в самом деле, действительно, конечно
versus – (adv.), ставится обычно после сущ., к которому относится, часто с предлогами in, ad и ab) в сторону (чего-л., по направлению
ūnā – (adv.) вместе, совместно; рядом
minimē – (adv.) меньше всего, минимально, весьма мало;
                 с прил. – нисколько (совсем) не, вовсе не;
                 в ответах – нимало, нисколько, совсем нет; да нет же, право же нет
crās — (adv.) завтра

fārī (depon.) – говорить
cubō, cubat, cubāre – лежать, покоиться, спать; возлежать за столом; сожительствовать
cubantēs – возлежащие за столом
cubāns – лежачий больной
careō, caret, carēre – не иметь, быть без, быть лишённым
postulō, postulat, postulāre – требовать, испрашивать, просить
vāgio, vāgit, vāgīre – визжать, пищать, кричать
alō, alit, alere – кормить, вскармливать, питать
maneō, manet, manent, manēre – оставаться
Manē hīc apud mē! – Останься здесь со мною.
pergō, pergit, pergunt, pergere – идти дальше, продвигаться; начинать, приступать; продолжать, не прекращать
dēbeō, dēbet, dēbent, dēbēre – быть должным, задолжать; быть обязанным; (pass.) быть обречённым
cōgitō, cōgitat, cōgitant, cōgitāre - мыслить, размышлять, думать, рассуждать
advehere - подвозить, привозить, доставлять
cōnor, cōnātur, cōnantur, conārī — (depon.) затевать, пытаться, пробовать
revertor, revertitur, revertuntur, revertī — (semidepon. полуотл.) приходить назад, возвращаться
revertar, revertēris, revertētur, revertēmur, revertēminī, revertentur

eō, īs, it, īmus, ītis, eunt
ībō, ībis, ībit, ībimus, ībitis, ībunt

prŏficīscī - (depon.) отправляться, уезжать, уходить ; отплывать;  воен . выступать
prŏficīscor,   prŏficīsceris, prŏficīscitur, prŏficīscimur, prŏficīsciminī, prŏficīscuntur
prŏficīscar, prŏficīscēris, prŏficīscētur, prŏficīscēmur, prŏficīscēminī, prŏficīscentur
dīligō, dīligit, dīligunt, dīligere - высоко ценить, уважать; любить, почитать
sileō, silet, silent, silēre – молчать, хранить молчание
decēre – (одного корня с decor и decus; употребляется в inf. и 3-м л обоих чисел) украшать, быть к лицу, идти;
 приличествовать, подобать
Praesēns indicātīvī āctīvī: decet, decent
Imperfectum indicātīvī āctīvī: decēbat, decēbant
Futūrum I indicātīvī āctīvī: decēbit, decēbunt
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

CAPITULUM VĪCĒSIMUM. PARENTĒS

     Puerī parvulī quī nōndum fārī possunt īnfantēs dīcuntur. Parvulus īnfāns in cūnīs cubāre solet. Cūnae sunt lectulus īnfantis. Īnfāns multās hōrās dormit nōn sōlum nocte, sed etiam diē; nam longus somnus īnfantī tam necessārius est quam cibus. Īnfāns neque somnō neque cibō carēre potest. Quōmodo īnfāns, quī fārī nōn potest, cibum postulat? Īnfāns quī cibō caret magnā vocē vāgit. Ita parvulus īnfāns cibum postulat. Tum māter accurrit atque īnfantem ad pectus suum appōnit. Īnfāns lac mātris bibit. Parvulus īnfāns, cui dentēs nūllī sunt, nōn pāne, sed lacte vīvit.
     Sī māter īnfantem suum ipsa alere nōn potest sīve nōn vult, īnfāns ab aliā muliere alitur, quae eī in locō mātris est. Mulier quae aliēnum īnfantem alit nūtrīx vocātur. Multī īnfantēs Rōmānī nōn ā mātribus suīs, sed ā nūtrīcibus aluntur. Multae mātrēs īnfantēs suōs ipsae alere nōlunt.
     Ante quīnque annōs Iūlia parvula īnfāns erat. Tunc īnfantem in cūnīs habēbat Aemilia. Nunc ea parvulō īnfante caret: cūnae vacuae sunt.
     Sed post paucōs mēnsēs novus īnfāns in cūnīs erit. Aemilia rūrsus parvulum īnfantem habēbit neque cūnae vacuae erunt. Tum Iūlius et Aemilia quattuor līberōs habēbunt. Aemilia laeta cūnās movēbit et parvā voce cantābit: "Lalla". Pater īnfantem suum in manibus portābit eumque nōn minus amābit quam māter. Pater et māter īnfantem suum aequē amābunt.
     Annō post pater et māter ab īnfante suō appellābuntur. Aemilia autem 'mamma' appellābitur, nōn 'māter', neque Iūlius 'pater', sed 'tata' appellābitur; neque enim īnfāns ipsa nōmina 'patris' et 'mātris' dīcere poterit. Īnfāns igitur parentibus suīs dīcet: "Mamma! Tata!" Neque sōlum prīma verba, sed etiam prīmōs gradūs faciet īnfāns. Initiō pater eum sustinēbit ac manū dūcet, mox vērō īnfāns sōlus ambulāre incipiet neque ā parentibus sustinēbitur neque manū dūcētur. Īnfāns ambulāns ā parentibus laetīs laudābitur. Simul īnfāns plūra verba discet et mox rēctē loquī sciet.
     Utra īnfantem Aemiliae alet, māterne an nūtrīx? Īnfāns ā mātre alētur. Aemilia ipsa īnfantem vāgientem ad pectus suum appōnet. Īnfāns lac mātris bibet, nōn nūtrīcis. Tum māter īnfantem in cūnās impōnet. Vesperī duae ancillae cūnās in cubiculum parentum portābunt atque ante lectum eōrum pōnent. Sī īnfāns bene dormiet nec vāgiet, parentēs quoque bene dormient neque ab īnfante vāgiente ē somnō excitābuntur. –
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

     Iūlius adhūc in peristylō cum uxōre colloquitur. Aemilia fessa in sellā cōnsīdit. Marītus et uxor iam nōn dē tempore praeteritō colloquuntur, sed dē tempore futūrō. Sermō eōrum est dē rēbus futūrīs.
     Iūlius, quī iam intellegit Aemiliam novum īnfantem exspectāre, "Ō Aemilia!" inquit, "Mox parvulum fīlium habēbimus."
     Aemilia: "Fīlium? Iam duōs fīliōs habēmus. Ego alteram fīliam habēre volō, plūrēs quam duōs fīliōs nōlō! Cūr tū fīlium habēre vīs, Iūlī? Nōnne laetus eris, sī fīliolam habēbis? Num parvulam fīliam minus amābis quam fīlium?"
     Iūlius: "Profectō laetus erō, sī alteram fīliam habēbō. Nēminem magis amābō quam parvulam fīliam."
     Aemilia: "Iam fīliōs tuōs magis amās quam tuam Iūliam fīliolam: Mārcum et Quīntum saepe laudās, sed Iūliam rārō laudās, quamquam proba est puella. Vōs virī fīliōs modo habēre vultis, fīliās nōn amātis!" Aemilia surgit atque gradum adversus ōstium facit.
     Iūlius: "Manē hīc apud mē, Aemilia!"
     Aemilia alterum gradum ad ōstium versus facit, tum incerta cōnsistit.
     Iūlius: "Nōlī abīre! Tēcum colloquī volō."
     Aemilia nōn abit, sed apud marītum manet. Coniugēs colloquī pergunt. Ecce colloquium eōrum:
     Iūlius: "Nōs virī nōn fīliōs tantum, sed etiam fīliās habēre volumus, nec fīliās minus amāmus quam fīliōs. Certē mulierēs rārius ā līberīs suīs discēdunt..."
     Aemilia: "Multae mātrēs īnfantēs suōs apud nūtrīcēs relinquunt, ego vērō manēbō apud īnfantem meum: numquam ab eō discēdam! Sī aeger erit, ipsa eum cūrābō tōtamque noctem apud eum vigilābō; nēmō īnfantem aegrum tam bene cūrāre potest quam māter ipsa."
     Iūlius: "Nōnne ab īnfante sānō discēdēs?"
     Aemilia: "Minimē! Bona māter semper apud īnfantem suum manēre dēbet. Sīve īnfāns valet sīve aegrōtat, māter ipsa eum cūrāre et alere dēbet: hoc est mātris officium!"
     Iūlius: "Tūne ipsa īnfantem tuum lacte tuō alēs?"
     Aemilia: "Profectō īnfantem meum ipsa alam. Ego faciam officium meum! Neque sōlum diē, sed etiam nocte apud īnfantem erō: semper cum eō dormiam."
     Iūlius: "Quid? Nōs et īnfāns in eōdem cubiculō dormiēmus? Vix ūnam hōram dormīre poterimus, sī īnfāns vāgiet. Sī tū et īnfāns tuus in cubiculō nostrō dormiētis, ego profectō in aliō cubiculō dormiam, ubi ab īnfante vāgiente nōn excitābor!"
     Aemilia: "Ō Iūlī! Ita loquitur homō quī officium suum nescit!"
     Iūlius: "Meum officium est pecūniam facere ac magnam familiam alere, nōn cum īnfante vāgiente cubāre! Somnus virō industriō necessārius est!"
     Aemilia īrāta "Nōlī pergere!" inquit, "Plūra ā tē audīre nōlō!" atque iterum ad ōstium versus īre incipit.
     "Manē, Aemilia!" inquit Iūlius, "Nōlī ita mē relinquere!" sed illa adversus ōstium īre pergit.
     Tum vērō Syra, quae eō ipsō tempore peristylum intrat ūnā cum Iūliā, dominae in ōstiō occurrit.
     Aemilia ante Syram et Iūliam cōnsistēns "Quid vultis?" inquit, "Cūr nōn manētis in hortō?"
     Syra: "Quia mox imbrem habēbimus: ecce caelum nūbibus ātrīs operītur. Sī in hortō manēbimus, ūmidae erimus. Vōs quoque ūmidī eritis, dominī, sī hīc in peristylō manēbitis."
     Iūlius caelum spectāns "Rēctē dīcis" inquit, "Illae nūbēs imbrem afferent. Venīte mēcum in ātrium! Mox sōl rūrsus lucēbit."
     Iūlius ātrium intrat; Aemilia eum sequitur ūnā cum Iūliā et Syrā. In ātriō Iūlius et Aemilia silentēs imbrem in impluvium cadentem aspiciunt. Iūlia silentium parentum animadvertit, et "Quid silētis?" inquit, "Estisne trīstēs? Ego vōs cōnsōlābor!"
     Aemilia: "Cōgitāmus dē... miserīs nautīs, quōrum officium est nāvigāre, sīve mare tranquillum sīve turbidum est. Multī nautae nunc in mare merguntur, dum rēs necessāriās ex terrīs aliēnīs in Italiam advehere cōnantur. Ō, miserōs nautās, quī numquam domum revertentur! Ō, miserōs līberōs nautārum, quī post hanc tempestātem patrēs suōs nōn vidēbunt!"
     Iūlia: "Ego laetor quod pater meus nauta nōn est et domī apud nōs manēre potest."
     Iūlius, quī crās Rōmam ībit, "Nōn semper" inquit "mihi licet apud vōs manēre, Iūlia. Necesse est mihi crās rūrsus ā vōbīs discēdere, nec vērō in terrās aliēnās ibō, ut nauta."
     Iūlia: "Quō ībis, tata? Quandō revertēris? Ego et mamma tē sequēmur!"
     Iūlius: "Quārē mē sequēminī? Rōmam proficīscar, unde tertiō quōque diē revertar, sī poterō."
     Iūlia: "Nōlī ā nōbīs discēdere! Vel sī necesse erit domō abīre, nōn modo tertiō quōque diē, sed cotīdiē ad nōs revertī dēbēs. Hoc postulō ā tē! Nōlō tē carēre, tata. Cotīdiē tibi occurram."
     Iūlius: "Audīsne, Aemilia? Iūlia dīcit 'sē patre suō carēre nōlle', ergō mē nōn minus dīligit quam tē. Atque ego profectō fīliam meam aequē dīligō ac fīliōs. Nec alteram fīliam minus dīligam."
     Iūlia: "Quam 'alteram fīliam' dīcis? Mihi soror nōn est."
     Iūliō silente, Aemilia "Nōnne gaudēbis, Iūliola" inquit, "sī parvulam sorōrem habēbis?"
     Iūlia: "Sorōrem habēre nōlō! Nam sī sorōrem habēbō, ea sōla ā vōbīs amābitur, ego nōn amābor!"
     Aemilia: "Certē tū nōn minus ā nōbīs amāberis: tū et parvula soror aequē amābiminī."
     Iūlia: "Sī aequē amābimur, laeta erō. Sed multō magis laetābor, sī frātrem habēbō, mamma! Nōnne tū quoque laetāberis, tata, sī fīliolum habēbis?"
     Iūlius silet. Aemilia vērō, antequam Iūlia silentium patris animadvertit, "Nōlī dīcere 'tatam' et 'mammam', Iūliola!" inquit, "Ea nōmina ā tē audīre nōlumus. Ita loquuntur parvulī īnfantēs, nec sermō īnfantium tē decet. 'Patrem' et 'mātrem' dīcere oportet."
     Iūlia: "Sī īnfāns nōn sum, nōlīte mē 'Iūliolam' vocāre! Id nōmen mē nōn decet. Mihi nōmen est 'Iūlia'."
     Aemilia: "Rēctē dīcis, Iūlia. Tū igitur ā nōbīs 'Iūlia' vocāberis, et nōs ā tē 'pater' et 'māter' vocābimur."
     Iūlia: "Ita semper ā mē vocābiminī, tata et mamma!"
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

GRAMMATICA LATĪNA
Verbī tempora
Tempus futūrum


Tempus praēsens: Diēs est. Sōl lūcet. Omnēs vigilant. Nēmō dormit. Avēs canunt.
Tempus futūrum: Mox nox erit. Sōl nōn lucēbit. Sed stēllae lucēbunt. Omnēs dormient. Nēmō vigilābit. Nūlla avis canet.

Futūrum (persōna III): singulāris -bit -et; plūrālis -bunt -ent.
Āctīvum
Exempla:
[1] computā|re, computā|bit;
[2] pārē|re, pārē|bit;
[3] scrībe|re, scrīb|et;
[4] dormī|re, dormiet.

Malus discupulus: "Ab hōc diē bonus discipulus erō, magister: numquam in lūdō dormiam, semper tibi pārēbō, bene computābō et pulchrē scrībam! "
Magister: "Quid? Tūne bonus discipulus eris? Id fierī nōn potest! Crās rūrsus in lūdō dormiēs, male computābis, foedē scrībēs, nec mihi  pārēbis!"
Crās discipulus tam malus erit quam hodiē est: in lūdō dormiet, male computābit, foedē scrībet, nec magistrō pārēbit.
Malī discupulī: "Ab hōc diē bonī discipulī erimus, magister: numquam in lūdō dormiēmus, semper tibi pārēbimus, bene computābimus et pulchrē scrībēmus!"
Magister: "Quid? Vōsne bonī discipulī eritis? Id fierī nōn potest! Crās rūrsus in lūdō dormiētis, male computābitis, foedē scrībētis, nec mihi  pārēbitis!"
Crās discipulī tam inprobī erunt quam hodiē sunt: in lūdō dormient, male computābunt, foedē scrībent, nec magistrō pārēbunt.

[1, 2]
      Singulāris    Plūrālis 
  1    -b|ō    -b|imus 
  2    -b|is    -b|itis 
  3    -b|it    -b|unt 

[3, 4]
      Singulāris    Plūrālis 
  1    -a|m    -ē|mus 
  2    -ē|s    -ē|tis 
  3    -e|t    -e|nt 

[1, 2]
  inf.    computā|re    pārē|re 
  1    computā|b|ō    pārē|b|ō 
  2    computā|b|is    pārē|b|is 
  3    computā|b|it    pārē|b|it 
  1 pl.   computā|b|imus    pārē|b|imus 
  2 pl.   computā|b|itis    pārē|b|itis 
  3 pl.   computā|b|unt    pārē|b|unt 

[3, 4]
  inf.    scrībĕ|re    dormī|re 
  1    scrīb|a|m    dormi|a|m 
  2    scrīb|ē|s    dormi|ē|s 
  3    scrīb|e|t    dormi|e|t 
  1 pl.   scrīb|ē|mus    dormi|ē|mus 
  2 pl.   scrīb|ē|tis    dormi|ē|tis 
  3 pl.   scrīb|e|nt    dormi|e|nt 

esse
      Singulāris    Plūrālis 
  1    erō    erimus 
  2    eris    eritis 
  3    erit    erunt 
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

Passīvum
Fīlius:"Ab hōc diē bonus discipulus erō. Ergō ā magistrō laudābor, nōn reprehendar. "
Pater: "Tū nōn laudāberis, sed reprehendēris ā magistrō!" Crās discipulus rūrsus ā magistrō reprehendētur, nōn laudābitur.
Filiī: "Ab hōc diē bonī discipulī erimus. Ergō ā magistrō laudābimur, nōn reprehendēmur. "
Pater: "Vōs nōn laudābiminī, sed reprehendēminī ā magistrō!" Crās discipulī rūrsus ā magistrō reprehendentur, nōn laudābuntur.

[1, 2]
      Singulāris    Plūrālis 
  1    -b|or    -b|imur 
  2    -b|eris    -b|iminī 
  3    -b|itur    -b|untur 

[3, 4]
      Singulāris    Plūrālis 
  1    -a|r    -ē|mur 
  2    -ē|ris    -ē|minī 
  3    -ē|tur    -e|ntur 

I laudāre
      Singulāris    Plūrālis 
  1    laudā|b|or    laudā|b|imur 
  2    laudā|b|eris    laudā|b|iminī 
  3    laudā|b|itur    laudā|b|untur 

II timēre
      Singulāris    Plūrālis 
  1    timē|b|or    timē|b|imur 
  2    timē|b|eris    timē|b|iminī 
  3    timē|b|itur    timē|b|untur 

III reprehendere
      Singulāris    Plūrālis 
  1    reprehend|a|r    reprehend|ē|mur 
  2    reprehend|ē|ris    reprehend|ē|minī 
  3    reprehend|ē|tur    reprehend|e|ntur 

IV  pūnīre
      Singulāris    Plūrālis 
  1    pūni|a|r    pūni|ē|mur 
  2    pūni|ē|ris    pūni|ē|minī 
  3    pūni|ē|tur    pūni|e|ntur 
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

CAPITULUM VĪCĒSIMUM – ГЛАВА ДВАДЦАТАЯ     
PARENTĒS – РОДИТЕЛИ
     
     Puerī parvulī quī nōndum fārī possunt īnfantēs dīcuntur. Parvulus īnfāns in cūnīs cubāre solet. Cūnae sunt lectulus īnfantis. Īnfāns multās hōrās dormit nōn sōlum nocte, sed etiam diē; nam longus somnus īnfantī tam necessārius est quam cibus. Īnfāns neque somnō neque cibō carēre potest. Quōmodo īnfāns, quī fārī nōn potest, cibum postulat? Īnfāns quī cibō caret magnā vocē vāgit. Ita parvulus īnfāns cibum postulat. Tum māter accurrit atque īnfantem ad pectus suum appōnit. Īnfāns lac mātris bibit. Parvulus īnfāns, cui dentēs nūllī sunt, nōn pāne, sed lacte vīvit. – Крохотные дети, которые ещё не могут говорить, называются младенцы.  Крохотный младенец обычно спит в колыбели. Колыбель – младенческая кроватка. Младенец спит много часов не только ночью, но даже днём; ибо долгий сон младенцу так же необходим, как пища. Младенец не может быть ни без сна, ни без пищи. Как младенец, который не может говорить, требует пищу? Младенец, у которого нет пищи, кричит громким голосом. Так маленькое дитя требует пищу. После этого мать подбегает и прикладывает младенца к своей груди. Младенец пьёт материнское молоко. Крохотные дети, у которых нет ни одного зуба, питаются не хлебом, а молоком.
     Sī māter īnfantem suum ipsa alere nōn potest sīve nōn vult, īnfāns ab aliā muliere alitur, quae eī in locō (вместо) mātris est. Mulier quae aliēnum īnfantem alit nūtrīx vocātur. Multī īnfantēs Rōmānī nōn ā mātribus suīs, sed ā nūtrīcibus aluntur. Multae mātrēs īnfantēs suōs ipsae alere nōlunt. – Если мать не может вскармливать своего ребёнка или не хочет, младенец вскармливается другой замужней женщиной, которая ему вместо матери. Женщина, которая вскармливает чужого ребёнка, называется кормилица. Много римских младенцев вскармливаются не своими матерями, а кормилицами. Многие матери не хотят кормить сами своих младенцев.
     Ante quīnque annōs Iūlia parvula īnfāns erat. Tunc īnfantem in cūnīs habēbat Aemilia. Nunc ea parvulō īnfante caret: cūnae vacuae sunt. До пяти лет Юлия была маленьким ребёнком. Тогда Эмилия держала ребёнка в колыбели. Теперь у неё нет младенца: колыбель пуста.
     Sed post paucōs mēnsēs novus īnfāns in cūnīs erit. Aemilia rūrsus parvulum īnfantem habēbit neque cūnae vacuae erunt. Tum Iūlius et Aemilia quattuor līberōs habēbunt. Aemilia laeta cūnās movēbit et parvā voce cantābit: "Lalla". Pater īnfantem suum in manibus portābit eumque nōn minus amābit quam māter. Pater et māter īnfantem suum aequē amābunt. – Но через несколько месяцев в колыбели появится новый младенец. У Эмилии снова будет крохотное дитя, и колыбель не будет пуста. Тогда у Юлия и Эмилии будет четверо детей. Радостная Эмилия будет качать колыбель и тихим голосом напевать: «Лалала». Отец будет носить своего младенца на руках и любить его не меньше, чем мать. Отец и мать будут одинаково любить своё дитя.
     Annō post pater et māter ab īnfante suō appellābuntur. Aemilia autem 'mamma' appellābitur, nōn 'māter', neque Iūlius 'pater', sed 'tata' appellābitur; neque enim īnfāns ipsa nōmina 'patris' et 'mātris' dīcere poterit. Īnfāns igitur parentibus suīs dīcet: "Mamma! Tata!" Neque sōlum prīma verba, sed etiam prīmōs gradūs faciet īnfāns. Initiō pater eum sustinēbit ac manū dūcet, mox vērō īnfāns sōlus ambulāre incipiet neque ā parentibus sustinēbitur neque manū dūcētur. Īnfāns ambulāns ā parentibus laetīs laudābitur. Simul īnfāns plūra verba discet et mox rēctē loquī sciet. – Через год дитя будет обращаться к отцу и матери (букв. отец и мать будут называемы своим ребёнком). Эмилия будет называться 'мама', не 'матушка', Юлий – 'тата', не 'батюшка', ибо дитя сам ещё не может говорить имена 'батюшка' и 'матушка'. Поэтому дитя говорит своим родителям: «Мама! Тата!» Дитя будет не только говорить первые слова, но и делать первые шаги. Вначале отец будет его поддерживать и вести за руку, однако скоро ребёнок начнёт ходить сам, родителями не поддерживаемый и не ведомый за руку. Идущий ребёнок будет хвалиться родителями. Одновременно с этим ребёнок узнает больше слов и вскоре будет уметь правильно говорить.
     Utra īnfantem Aemiliae alet, māterne an nūtrīx? Īnfāns ā mātre alētur. Aemilia ipsa īnfantem vāgientem ad pectus suum appōnet. Īnfāns lac mātris bibet, nōn nūtrīcis. Tum māter īnfantem in cūnās impōnet. Vesperī duae ancillae cūnās in cubiculum parentum portābunt atque ante lectum eōrum pōnent. Sī īnfāns bene dormiet nec vāgiet, parentēs quoque bene dormient neque ab īnfante vāgiente ē somnō excitābuntur. – Кто же будет кормить младенца Эмилии, мать или кормилица? Младенец будет вскармливаться матерью. Эмилия сама приложит кричащего младенца к своей груди. Младенец будет пить материнское молоко, не кормилицы. Затем мать положит младенца в колыбель. Вечером две рабыни принесут колыбель в спальню родителей и поставят перед их постелью. Если младенец будет крепко спать и не будет плакать, родители тоже будут крепко спать и не будут разбужены плачущим младенцем.
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

Iūlius adhūc in peristylō cum uxōre colloquitur. Aemilia fessa in sellā cōnsīdit. Marītus et uxor iam nōn dē tempore praeteritō colloquuntur, sed dē tempore futūrō. Sermō eōrum est dē rēbus futūrīs. – Юлий всё ещё разговаривает в перистиле с женой. Уставшая Эмилия сидит в кресле. Муж с женой теперь говорят не о делах минувших дней, но о будущем. Их беседа о  будущих делах.
     Iūlius, quī iam intellegit Aemiliam novum īnfantem exspectāre, "Ō Aemilia!" inquit, "Mox parvulum fīlium habēbimus." – Юлий, который теперь понимает, что Эмилия ждёт нового ребёнка «О, Эмилия! – грит. – Скоро у нас будет маленький сынок».
     Aemilia: "Fīlium? Iam duōs fīliōs habēmus. Ego alteram fīliam habēre volō, plūrēs quam duōs fīliōs nōlō! Cūr tū fīlium habēre vīs, Iūlī? Nōnne laetus eris, sī fīliolam habēbis? Num parvulam fīliam minus amābis quam fīlium?" – Эмилия: «Сын? У нас уже двое сыновей. Я хочу вторую дочь, больше двух сыновей не хочу. Почему ты хочешь сына, Юлий? Разве не будешь рад, если у тебя будет дочь? Разве маленькую дочь меньше будешь любить, чем сына?»
     Iūlius: "Profectō laetus erō, sī alteram fīliam habēbō. Nēminem magis amābō quam parvulam fīliam." – Юлий: «Конечно, буду рад, если у меня будет вторая дочь. Никого не буду любить больше, чем маленькую дочь».
     Aemilia: "Iam fīliōs tuōs magis amās quam tuam Iūliam fīliolam: Mārcum et Quīntum saepe laudās, sed Iūliam rārō laudās, quamquam proba est puella. Vōs virī fīliōs modo habēre vultis, fīliās nōn amātis!" Aemilia surgit atque gradum adversus ōstium facit. – Эмилия: «Сейчас своих сыновей любишь больше, чем твою дочурку Юлию: Марка и Квинта часто хвалишь, а Юлию хвалишь редко, хотя она хорошая девочка. Вы, мужчины, хотите иметь только сыновей, дочерей не любите!» Эмилия встаёт и затем делает шаг по направлению к двери.
     Iūlius: "Manē hīc apud mē, Aemilia!" – Юлий: «Останься здесь со мной, Эмилия!»
     Aemilia alterum gradum ad ōstium versus facit, tum incerta cōnsistit. – Юлия делает другой шаг к двери, затем останавливается в нерешительности.
     Iūlius: "Nōlī abīre! Tēcum colloquī volō." – Юлий: «Не уходи! Хочу с тобой поговорить».
     Aemilia nōn abit, sed apud marītum manet. Coniugēs colloquī pergunt. Ecce colloquium eōrum: – Эмилия не уходит, но остаётся подле мужа. Супруги продолжают разговаривать. Вот их разговор:
     Iūlius: "Nōs virī nōn fīliōs tantum, sed etiam fīliās habēre volumus, nec fīliās minus amāmus quam fīliōs. Certē mulierēs rārius ā līberīs suīs discēdunt..."      Юлий: «Мы, мужчины, хотим иметь не только сыновей, но также и дочерей, и дочерей любим не меньше сыновей. Конечно, редкая замужняя женщина оставляет своих детей...»
     Aemilia: "Multae mātrēs īnfantēs suōs apud nūtrīcēs relinquunt, ego vērō manēbō apud īnfantem meum: numquam ab eō discēdam! Sī aeger erit, ipsa eum cūrābō tōtamque noctem apud eum vigilābō; nēmō īnfantem aegrum tam bene cūrāre potest quam māter ipsa." – Эмилия: «Многие матери оставляют своих младенцев с кормилицами, я же останусь со своим дитятей, никогда от него не уйду! Если будет болен, сама буду за ним ухаживать и всю ночь подле него бодрствовать; никто не может ухаживать за больным ребёнком так хорошо, как сама мать».
     Iūlius: "Nōnne ab īnfante sānō discēdēs?" – Юлий: «Неужели уйдёшь от здорового младенца?»
     Aemilia: "Minimē! Bona māter semper apud īnfantem suum manēre dēbet. Sīve īnfāns valet sīve aegrōtat, māter ipsa eum cūrāre et alere dēbet: hoc est mātris officium!" – Эмилия: «Ни в коем случае! Хорошая мать всегда должна оставаться подле своего младенца. Здоров ли ребёнок, или болен, мать сама должна за ним ухаживать и кормить – это материнский долг!»
     Iūlius: "Tūne ipsa īnfantem tuum lacte tuō alēs?" – Юлий: «Ту сама будешь кормить своего младенца своим молоком?»
     Aemilia: "Profectō īnfantem meum ipsa alam. Ego faciam officium meum! Neque sōlum diē, sed etiam nocte apud īnfantem erō: semper cum eō dormiam." – Эмилия: «Конечно, своего младенца сама буду кормить. Я выполню свой долг! Не только днём, но и ночью буду подле младенца: всегда с ним буду спать».
     Iūlius: "Quid? Nōs et īnfāns in eōdem cubiculō dormiēmus? Vix ūnam hōram dormīre poterimus, sī īnfāns vāgiet. Sī tū et īnfāns tuus in cubiculō nostrō dormiētis, ego profectō in aliō cubiculō dormiam, ubi ab īnfante vāgiente nōn excitābor!"– Юлий: «Что? Мы с младенцем будем спать в одной спальне? Едва ли один час сможем поспать, если младенец будет плакать. Если ты и твой младенец будете спать в нашей спальне, я, конечно, буду спать в другой спальне,  где не буду разбужен плачущим ребёнком!»
     Aemilia: "Ō Iūlī! Ita loquitur homō quī officium suum nescit!"– Эмилия: «О, Юлий! Так говорит человек, который не знает свою обязанность!»
     Iūlius: "Meum officium est pecūniam facere ac magnam familiam alere, nōn cum īnfante vāgiente cubāre! Somnus virō industriō necessārius est!" – Юлий: Моя обязанность – зарабатывать деньги и содержать большую семью, а не спать с плачущим младенцем! Деятельному мужчине необходим сон!»
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#11
Aemilia īrāta "Nōlī pergere!" inquit, "Plūra ā tē audīre nōlō!" atque iterum ad ōstium versus īre incipit. – Рассерженная Эмилия: «Не продолжай, – грит, – больше не желаю тебя слушать!» – и затем снова начинает идти по направлению к двери.
     "Manē, Aemilia!" inquit Iūlius, "Nōlī ita mē relinquere!" sed illa adversus ōstium īre pergit. – «Останься, Эмилия! – грит Юлий. – Не оставляй меня так!» – но она продолжает идти к двери.
     Tum vērō Syra, quae eō ipsō tempore peristylum intrat ūnā cum Iūliā, dominae in ōstiō occurrit. – Однако тут Сюра, которая в это же самое время входит в перистиль с Юлией, встречается в дверях с госпожой.
     Aemilia ante Syram et Iūliam cōnsistēns "Quid vultis?" inquit, "Cūr nōn manētis in hortō?" – Эмилия, останавливаясь перед Сюрой и Юлией: «Что хотите? – грит. – Почему не остаётесь в саду?»
     Syra: "Quia mox imbrem habēbimus: ecce caelum nūbibus ātrīs operītur. Sī in hortō manēbimus, ūmidae erimus. Vōs quoque ūmidī eritis, dominī, sī hīc in peristylō manēbitis." – Сюра: «Потому что скоро у нас будет дождь: вон небо покрыто тумными тучами. Если останемся в саду, будем мокрыми. Вы тоже промокнете, хозяева, если останетесь здесь в перистиле».
     Iūlius caelum spectāns "Rēctē dīcis" inquit, "Illae nūbēs imbrem afferent. Venīte mēcum in ātrium! Mox sōl rūrsus lucēbit."– Юлий, глядя на небо: «Верно говоришь, – грит, – эти тучи принесут дождь. Идите со мной в атрий! Скоро снова будет светить солнце».
     Iūlius ātrium intrat; Aemilia eum sequitur ūnā cum Iūliā et Syrā. In ātriō Iūlius et Aemilia silentēs imbrem in impluvium cadentem aspiciunt. Iūlia silentium parentum animadvertit, et "Quid silētis?" inquit, "Estisne trīstēs? Ego vōs cōnsōlābor!" – Юлий входит в атрий, Эмилия рядом с Юлией и Сюрой следует за ним.  В атрии Юлий и Эмилия молча наблюдают, как дождь падает в имплювий. Юлия замечает молчание родителей и: «Что молчите? – грит. –  Разве вы печальны? Я вас утешу!»
     Aemilia: "Cōgitāmus dē... miserīs nautīs, quōrum officium est nāvigāre, sīve mare tranquillum sīve turbidum est. Multī nautae nunc in mare merguntur, dum rēs necessāriās ex terrīs aliēnīs in Italiam advehere cōnantur. Ō, miserōs nautās, quī numquam domum revertentur! Ō, miserōs līberōs nautārum, quī post hanc tempestātem patrēs suōs nōn vidēbunt!" – Эмилия: «Думаем о... несчастных моряках, обязанность которых – плавать, и если море спокойно, и если бурное. Многие моряки сейчас тонут в море, когда необходимые вещи из других стран в Италию пытаются привезти. О, несчастные моряки, которые никогда не вернутся домой! О, несчастные дети моряков, которые после этой бури не увидят своих отцов!»
     Iūlia: "Ego laetor quod pater meus nauta nōn est et domī apud nōs manēre potest." – Юлия: «Я рада, что мой отец не моряк и может остаться с нами дома».
     Iūlius, quī crās Rōmam ībit, "Nōn semper" inquit "mihi licet apud vōs manēre, Iūlia. Necesse est mihi crās rūrsus ā vōbīs discēdere, nec vērō in terrās aliēnās ibō, ut nauta." – Юлий, который завтра уезжает в Рим: «Не всегда, – грит, – мне подобает возле вас оставаться, Юлия. Необходимо мне завтра снова от вас уехать, однако не в другие страны еду, как моряк».
     Iūlia: "Quō ībis, tata? Quandō revertēris? Ego et mamma tē sequēmur!" – Юлия: «Куда едешь, тата? Когда вернёшься? Мама и я поедем за тобой!»
     Iūlius: "Quārē mē sequēminī? Rōmam proficīscar, unde tertiō quōque diē revertar, sī poterō." – Юлий: «Зачем поедете за мной? Отправляюсь в Рим, откуда на третий день снова вернусь, если смогу».
     Iūlia: "Nōlī ā nōbīs discēdere! Vel sī necesse erit domō abīre, nōn modo tertiō quōque diē, sed cotīdiē ad nōs revertī dēbēs. Hoc postulō ā tē! Nōlō tē carēre, tata. Cotīdiē tibi occurram." – Юлия: «Не уезжай от нас! Даже если необходимо будет находиться вне дома, не только на третий день, но в тот же день к нам должен вернуться. Это прошу у тебя! Не хочу быть без тебя, тата! Каждый день буду тебя встречать».
     Iūlius: "Audīsne, Aemilia? Iūlia dīcit 'sē patre suō carēre nōlle', ergō mē nōn minus dīligit quam tē. Atque ego profectō fīliam meam aequē dīligō ac fīliōs. Nec alteram fīliam minus dīligam." – Юлий: «Слышишь, Эмилия? Юлия говорит, что не хочет быть без своего отца, значит, меня любит не меньше, чем тебя. Ну и я, конечно, равно люблю мою дочь и сыновей. И вторую дочь буду любить не меньше».
     Iūlia: "Quam 'alteram fīliam' dīcis? Mihi soror nōn est." – Юлия: «О какой второй дочери говоришь? У меня нет сестры».
     Iūliō silente, Aemilia "Nōnne gaudēbis, Iūliola" inquit, "sī parvulam sorōrem habēbis?" – Пока Юлий молчит, Эмилия: «Разве не обрадуешься, Юленька, – грит, – если у тебя будет маленькая сестрёнка?»
     Iūlia: "Sorōrem habēre nōlō! Nam sī sorōrem habēbō, ea sōla ā vōbīs amābitur, ego nōn amābor!" – Юлия: «Не хочу сестрёнку! Потому что если у меня будет сестра, только она одна будет вами любима, я не буду!»
     Aemilia: "Certē tū nōn minus ā nōbīs amāberis: tū et parvula soror aequē amābiminī." – Эмилия: «Конечно, ты не меньше будешь нами любима: ты и маленькая сестрёнка одинаково будете любимы».
     Iūlia: "Sī aequē amābimur, laeta erō. Sed multō magis laetābor, sī frātrem habēbō, mamma! Nōnne tū quoque laetāberis, tata, sī fīliolum habēbis?" – Юлия: «Если одинаково, тогда обрадуюсь. Но намного больше обрадуюсь, если у меня будет брат, мама! Разве ты тоже не обрадуешься, тата, если у тебя будет сыночек?»
     Iūlius silet. Aemilia vērō, antequam Iūlia silentium patris animadvertit, "Nōlī dīcere 'tatam' et 'mammam', Iūliola!" inquit, "Ea nōmina ā tē audīre nōlumus. Ita loquuntur parvulī īnfantēs, nec sermō īnfantium tē decet. 'Patrem' et 'mātrem' dīcere oportet." – Юлий молчит. Эмилия же, прежде чем Юлия замечает молчание отца: «Не говори 'тата' и 'мама', Юленька, - грит, - эти имена от тебя слышать не хотим. Так говорят маленькие ляльки, младенческая речь тебе не подобает. 'Батюшка' и 'матушка' нужно говорить».
     Iūlia: "Sī īnfāns nōn sum, nōlīte mē 'Iūliolam' vocāre! Id nōmen mē nōn decet. Mihi nōmen est 'Iūlia'." – Юлия: «Если я не лялька, не зовите меня 'Юленька'! Это имя мне не подобает. У меня есть имя Юлия».
     Aemilia: "Rēctē dīcis, Iūlia. Tū igitur ā nōbīs 'Iūlia' vocāberis, et nōs ā tē 'pater' et 'māter' vocābimur." – Эмилия: «Верно говоришь, Юлия. Значит, ты будешь называться нами Юлия, а мы тобой 'отец' и 'матушка'».
     Iūlia: "Ita semper ā mē vocābiminī, tata et mamma!" – Юлия: «Так всегда мной и будете называться, тата и мама!»
ἄπαγε σατανᾶς

Быстрый ответ

Обратите внимание: данное сообщение не будет отображаться, пока модератор не одобрит его.

Имя:
Имейл:
ALT+S — отправить
ALT+P — предварительный просмотр