CAPITULUM 23. EPISTULA MAGISTRĪ

Автор _Swetlana, 01 сентября 2022, 00:32

« назад - далее »

_Swetlana

Взято hīc


LINGUA LATĪNA PER SĒ ILLŪSTRĀTA
Familia Rōmāna by Hans H. Ørberg
Audio by Luke Amadeus Ranieri, i.e. ScorpioMartianus (youtube.com/c/ScorpioMartianus)

Аудио 23 Epistula Magistri - L. Amadeus Ranierius

integrō diē – с самого утра, ранним утром (когда весь день ещё впереди)
ad diem – в установленный срок
semel - adv. однажды, однократно, (один) раз
bis - adv. num. два раза, дважды или вдвойне
bis in die / bis die – дважды в день
illinc – adv. оттуда
hinc - adv. отсюда
fortāsse - adv. возможно, может быть, пожалуй
nūllō modō – никак, никаким образом
unquam/unquam - adv. когда-либо, когда-нибудь
nōn (haud) umquam - никогда
nēmo umquam - никто никогда
plānē – прямо, ясно, открыто
ūsque – adv. беспрестанно, непрерывно, безостановочно
paulō ante – незадолго до этого
post-hāc –  adv. после того, затем; отныне, впредь
post-eā - после того, потом
crās - завтра
herī - adv. вчера; недавно, на днях

ob – praep. cum acc. к; перед; против; из-за; ради, для
ob timōrem, ob metum  – из-за страха
Quam ob rem? – почему? из-за чего? (букв. из-за какой вещи)
quisnam (f. quaenam, n. quidnam) - кто же, что же; кто-либо, что-либо
Quōnam modō? – Каким образом?

vultus, ūs (тж. pl .) m. – черты лица, лицо; выражение лица
nēmō magister – ни один учитель
laus, laudis f. - хвала, похвала
factum, ī n. – сделанное, деяние, действие, поступок; факт
comes, comitis m. - спутник, попутчик, провожатый, сопровождающий
clāvis, is f. – ключ

integer, integra, integrum – нетронутый, незатронутый, невредимый, целый; полный
pallidus – бледный; бледно-зелёный, блёклый; выцветший
plānus, a, um – плоский, ровный; ясный, понятный
īnscrīptum – выдавлено, вытиснено

tulit – принёс
lātus (f. lāta, n. lātum) - perfect passive participle of ferō
lātam est - была принесена
attulit – сообщил
allāta – была сообщена

trādō, didī, ditum - передавать; вручать; завещать; рассказывать
mittō, mīsī, missum – бросать; отправлять; посылать
mīsit – отправил
missus (f. missa, n. missum) - perfect passive participle of mittō
missam est – была отправлена
dīmittō – рассылать; увольнять; отпускать, отсылать
dictus (f. dicta, n. dictum) - perfect passive participle of dīcō
dictum est – было сказано
Nōn opus est – не нужно, не следут, незачем
contineō - содержать, заключать
solvō – отвязывать; распрягать; платить, уплачивать
mercēdem dēbitam solvere – платить причитающуюся плату
dēbētur – причитается
pudeō, pudēre – стыдиться
perdō, perdere – губить; разорять; тратить, мотать; проигрывать; напрасно расточать
mūtō– отодвигать; менять; изменять; изменяться, превращаться
mūtāvī, mūtāvistī, mūtāvit
mereō – заслуживать, быть достойным; зарабатывать
meruit – заслужил
merita – была заслужена
fēcit – сделал
mentīrī – лгать
rubeō, rubēre – краснеть
sinam - разрешу
scindō – рвать; раздирать; рассекать
salūtem alicui nūntiāre (dare, dīcere) C etc . – приветствовать кого-л .
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#1
Cap23_1.png

CAPITULUM VĪCĒSIMUM TERTIUM. EPISTULA MAGISTRĪ

    Iūlius, quī canem lātrāre audīvit, iānitōrem ātrium intrantem interrogat: "Quis advēnit?"
Iānitor: "Tabellārius advēnit Tūsculō. Ecce epistula quam illinc ad tē tulit." Hoc dīcēns iānitor epistulam dominō suō trādit.
    Iūlius: "Quidnam hoc est? Quisnam Tūsculō epistulam ad mē mīsit?"
    Iānitor: "Nesciō. Tantum sciō epistulam Tūsculō missam et ā tabellāriō ad tē lātam esse."
    Iūlius: "Nōn opus est idem bis dīcere. Ego id quod semel dictum est bene intellegō. Recēde hinc ad canem tuum!" Sīc Iūlius iānitōrem dīmittit.
    Dominus cēram aspiciēns signum magistrī cognōscit (est enim parva eius imāgō) et "Missa est" inquit "ā magistrō Diodōrō. Nōlō hās litterās legere, nam certē magister poscit pecūniam quam eī dēbeō. Duōrum mēnsium mercēdem magistrō dēbeō."
    Aemilia: "At fortasse epistula aliās rēs continet. Quis scit? Fortasse magister aliquid scrīpsit dē Mārcō? Signō integrō, nēmō scit."
    Iūlius signum rumpit et epistulam aperit. Ecce ea quae in epistulā magistrī scrīpta sunt:

Cap23_2.png
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#2
    Diodōrus Iūliō salūtem dīcit.
    Discipulus improbus atque piger est tuus Mārcus fīlius. Male recitat, foedē et prāvē scrībit, computāre nūllō modō potest, neque umquam rēctē respondet cum eum interrogāvī. Fīlium tuum nihil docēre possum quia ipse nihil discere vult. Nēmō magister pēiōrem discipulum umquam docuit. Valē.
    Scrībēbam Tūsculī kalendīs Iūniīs. Hic diēs mē monet dē pecūniā quam mihi dēbēs. Quārē Mārcus hodiē mercēdem sēcum nōn tulit? Mercēs numquam mihi trāditur ad diem. Iterum valē.

    Interim Mārcus, cuius vultus ad nōmen magistrī colōrem mūtāvit, pallidus et tremēns patrem legentem spectat. Cūr pallet puer? Pallet ob timōrem. (Quī timet pallēre solet.)
Item Aemilia vultum Iūliī sevērum intuētur. Postquam ille epistulam lēgit ūsque ad fīnem, uxor eum interrogat: "Quid scrīpsit magister?"
    Iūlius: "Prior epistulae pars dē aliā rē est; in parte posteriōre magister mē monet dē pecūniā quam eī dēbeō."
    Aemilia: "Cūr nōn solvis pecūniam quae magistrō dēbētur? Certē magister, quī fīliōs nostrōs tam bene scrībere et legere docet, mercēdem suam meret. Sed quidnam scrīptum est in priōre epistulae parte? Nōnne magister Mārcum laudat?"
    Iūlius: "Hāc epistulā nūlla laus continētur, nec enim puer piger atque improbus laudem meret! Tūne putās tē hīs litterīs laudārī, Mārce?"
    Mārcus vultum ā patre āvertit nec ūllum verbum respondet, at genua trementia et vultus pallidus respōnsum plānum est, quod pater facile intellegit. Saepe silentium est respōnsum plānissimum.
    Tacente Mārcō, Aemilia "Quid fēcit Mārcus?" inquit, "Dīc mihi omnia!"
    Iūlius: "Mārcus prope omnia fēcit quae facere nōn dēbuit! Haec epistula omnem rem plānam facit. Ō Mārce! Iam plānē intellegō falsa esse omnia quae nōbīs nārrāvistī: magister plānīs verbīs scrībit 'tē discipulum improbissimum fuisse ac foedē et prāvē scrīpsisse'!"
    Mārcus: "At tabulam vōbīs ostendī..."
Cap23_3.png
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#3
    Iūlius: "Aspice hanc tabulam: vidēsne nōmen 'Sextī' litterīs plānīs in parte superiōre īnscrīptum? Tūne solēs nōmina aliēna īnscrībere in tabulā tuā? Haec nōn tua, sed Sextī tabula est. Hocine negāre audēs?"
    Mārcus, quī iam nōn audet mentīrī, nihil negat, sed omnia fatētur: "Rēctē dīcis, pater. Tabula Sextī est. Tabulās mūtāvī inter pugnam."
    Aemilia: "Pugnam? Quam pugnam nārrās?"
    Iūlius: "Mārcus mihi iam nārrāvit 'sē cum Sextō pugnāvisse.' Nōnne tibi satis fuit vestem tuam novam perdere? Etiamne tabulam aliēnam...?"
    Mārcus: "Tabulam Sextī nōn perdidī, pater. Vidē: integra est tabula."
    Iūlius: "At certē pater Sextī putābit eum perdidisse tabulam suam. Fortasse Sextus ā patre suō pūniētur ob hanc rem. Intellegisne factum tuum indignum esse? Nōnne tē pudet hoc fēcisse? Profectō mē pudet hoc ā meō fīliō factum esse!"
    Mārcus, quī paulō ante ob timōrem pallēbat, iam rubet propter pudōrem. Puerum pudet factī suī. (Is quem factōrum suōrum pudet rubēre solet.)
    Mārcus: "Certē malus puer fuī, sed posthāc bonus puer futūrus sum: semper vōbīs pāritūrus sum, numquam pugnātūrus sum in viā nec umquam in lūdō dormītūrus sum. Hoc vōbīs prōmittō, pater et māter! Mihi crēdite!"
    Mārcus 'sē malum puerum fuisse' fatētur ac simul prōmittit 'sē posthāc bonum puerum futūrum esse, semper parentibus pāritūrum esse nec umquam in viā pugnātūrum nec in lūdō dormītūrum esse' - id quod saepe antehāc prōmīsit!
    Iūlius: "Prīmum fac quod prōmīsistī, tum tibi crēdēmus!" Iūlius nōn crēdit Mārcum prōmissum factūrum esse.
    Mārcus: "Omnia quae prōmīsī factūrus sum. Nōlī mē verberāre! Iam bis verberātus sum ā magistrō."
    "Ergō verbera magistrī nōn satis fuērunt!" inquit Iūlius, "Profectō verbera meruistī!" Tum oculōs ā fīliō āvertēns: "Abī hinc ab oculīs meīs! Dūc eum in cubiculum eius, Dāve, atque inclūde eum! Posteā fer mihi clāvem cubiculī!"

Cap23_5.png
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#4
     Postquam Dāvus puerum ex ātriō dūxit, dominus "Haec omnia" inquit "facta sunt, quod Mēdus herī domō fūgit nec hodiē Mārcum in lūdum euntem et illinc redeuntem comitārī potuit. Posthāc Mārcum sine comite ambulāre nōn sinam. Crās Dāvus eum comitābitur; is certē bonus comes erit."
    Mārcō in cubiculum ductō atque inclūsō, Dāvus redit et "Mārcus" inquit "inclūsus est. Ecce clāvis cubiculī."
    Iūlius clāvem sūmit ac surgit. Aemilia, quae putat eum ad Mārcum īre, "Quō īs, Iūlī?" inquit, "Mārcumne verberātum īs?" Aemilia Mārcum ā patre verbarātum īrī putat. "Nōlī eum verberāre! Nōn putō eum posthāc in viā pugnātūrum neque in lūdō dormītūrum esse."
    Iūlius: "Putāsne iam mūtātum esse istum puerum? Ego eum nec mūtātum esse nec posthāc mūtātum īrī crēdō! Quamquam herī ā mē semel verberātus est atque hodiē bis ā magistrō, nec verbera patris nec magistrī eum meliōrem fēcērunt."
    Aemilia: "Ergō nōn opus est iterum eum verberāre. Nec laudibus nec verberibus melior fierī potest."
    Iūlius: "Nōlī timēre, Aemilia! Mārcum in cubiculō relinquam. Iam epistulam scrīptūrus sum." Iūlius dīcit 'sē epistulam scrīptūrum esse."
    Aemilia: "Cuinam scrīptūrum es?"
    Iūlius: "Magistrō scīlicet. Crās Dāvus, Mārcī comes, epistulam meam sēcum feret, quae ā Mārcō ipsō trādētur magistrō. Tabellārius, quī epistulam magistrī trādidit, tempus perdit, sī forīs respōnsum meum opperītur. Dīmitte eum, Dāve! Dīc eī 'respōnsum meum crās ā Mārcō trāditum īrī'."
    Aemilia: "Nōnne Mārcus simul cum epistulā tuā mercēdem dēbitam trādet magistrō?"
    Iūlius: "Minimē! Ego enim plānē respondēbō 'mē mercēdem solvere nōlle'!"
    Aemilia: "Quid ais? Nōnne tē pudet pauperī magistrō mercēdem negāre? Quam ob rem mercēdem dēbitam solvere nōn vīs? Causam afferre oportet."
    Iūlius: "Magister ipse mihi causam attulit."
    Aemilia: "Quōnam modō? Quaenam causa allāta est ā magistrō?"
    Iūlius: "In hīs litterīs magister ipse fatētur 'sē fīlium meum nihil docēre posse': ergō mercēdem nōn meruit. Pecūniam quae merita nōn est nōn solvam. Nōlō pecūniam meam perdere!"
    Epistulam sūmēns Aemilia "Itane scrībit magister?" inquit; tum, epistulā lēctā, "Hoc tē nōn excūsat, nam plānē scrībit 'Mārcum ipsum nihil discere velle', et quī nihil discere vult, nihil discere potest. Nōn modo posse, sed etiam velle opus est: quod nōn vīs, nōn potes."
    Iūlius rīdēns "Rēctē dīcis" inquit, "Ego enim pecūniam solvere nōlō: ergō solvere nōn possum!"
Hoc dīcēns Iūlius epistulam magistrī scindit.

Cap23_6.png
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

GRAMMATICA LATĪNA
Participium et īnfīnītīvus futūrī


Āctīvum
Mīles: "Fortīter pugnātūrus sum." Mīles dīcit 'sē fortiter pugnātūrum esse.'
'Pugnātūrus -a -um' est participium futūrī. Participium futūrī est adiectīvum dēclīnātiōnis I/II. 'Pugnātūrum esse' est  īnfīnītīvus futūrī, quī cōnstat ex participiō futūrī et 'esse'.
Exempla: pāritūrus, dormītūrus, factūrus, scrīptūrus, futūrus.
Mārcus: "Posthāc bonus discipulus futūrus sum. Mārcus dīcit 'sē posthāc bonum discipulum futūrum esse, semper magistrō pāritūrum esse nec umquam in lūdō dormītūrum esse.' Magister nōn crēdit eum prōmissum factūrum esse.
Puerī: "Posthāc bonī discipulī futūrī sumus..." Puerī dīcunt 'sē posthāc bonōs discipulōs futūrōs esse, semper magistrō pāritūrōs esse nec umquam in lūdō dormītūrōs esse.' Magister nōn crēdit eōs prōmissum factūrōs esse.

Passīvum
Iūlius: "Sextus ā magistrō laudābitur." Iūlius dīcit 'Sextum ā magistrō laudātum īrī.'
'Laudātum īrī est īnfīnītīvus futūrī passīvī, quī ex supīnō et 'īrī' cōnstat.
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

Participium futūrī āctīvī
(причастие будущего времени действительного залога)

Participium futūrī āctīvī образуется от основы супина прибавлением суффикса -ūr- и родовых окончаний прилагательных I-II скл. (-us, -a, -um). Оно выражает намерение совершить действие, указанное значением данного глагола. Напр.:
fact- ūr-us, a, um – намеревающийся (намереваясь) делать;
ōrnāt-ūr-us, a, um – намеревающийся (намереваясь) украшать;
monit-ūr-us, a, um – намеревающийся (намереваясь) убеждать;
miss-ūr-us, a, um – намеревающийся (намереваясь) посылать$
futūrus, a, um – намеревающийся (намереваясь) существовать.

Футуральные причастия сами по себе используются редко. В основном они входят в состав описательной конструкции, которая состоит из футурального причастия и любой финитной формы глагола esse; обозначает она намерение лица что-то сделать:
amātūrus sum – я собираюсь любить;
puellae lēctūrae erant –  девушки намеревались читать.   
Ср. I'm going to do something.
Такую конструкцию называют активным описательным спряжением. Более подробно о ней будет сказано ниже.
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

Īnfīnītīvus futūrī āctīvī
(инфинитив будущего времени действительного залога)

Participium futūrī āctīvī в сочетании с инфинитивом esse образует форму īnfīnītīvus futūrī āctīvī, употребительную только в инфинитивных оборотах.   
Входящее в состав īnfīnītīvus futūrī āctīvī активное причастие будущего времени, согласуясь с логическим подлежащим оборота в падеже, числе и роде, может иметь здесь форму именительного или винительного падежа любого рода и числа.

Īnfīnītīvus futurī āctīvī (инфинитив будущего времени действительного залога) образуется participium futurī āctīvī + esse:
s. amātūrus a, um (-um, -am, -um) esse,
pl. amātūrī ae, a (-ōs, -ās, -a) esse – любить в будущем;
s. doctūrus a, um esse,
pl. doctūrī ae, a esse – учить, обучать в будущем;
s. scrīptūrus a, um esse,
pl. scrīptūrī ae, a esse - писать в будущем;
s. factūrus a, um esse,
pl. factūrī ae, a esse - делать в будущем;
s. audītūrus a, um esse,
pl. audītūrī ae, a esse - слушать в будущем;
s. futūrum a, um esse,
pl. futūrī ae, a esse (fore) - существовать в будущем;
s. itūrum a, um esse,
pl. itūrī ae, a esse - идти в будущем;
s. datūrum a, um esse,
pl. datūrum ae, a esse - давать в будущем.

Отложительные глаголы образуют футуральный инфинитив по активной модели.
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

Īnfīnītīvus futurī passīvī
(инфинитив будущего времени страдательного залога)

Īnfīnītīvus futurī passīvī состоит из двух глагольных форм:
супина на -um и формы īrī, являющейся по происхождению страдательным инфинитивом настоящего времени от глагола īre (идти).

Īnfīnītīvus futurī passīvī образуется supinum + īrī:
amātum īrī - быть любимым в будущем;
doctum īrī - быть обучаемым в будущем;
scrīptum īrī - быть написанным в будущем;
factum īrī - быть сделанным в будущем;
audītum īrī - быть услышанным в будущем;
itum īrī - быть проходимым в будущем;
datum īrī - быть отдаваемым в будущем.
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

ОПИСАТЕЛЬНОЕ СПРЯЖЕНИЕ ДЕЙСТВИТЕЛЬНОГО ЗАЛОГА

Путем соединения participium futūrī āctīvī с формами вспомогательного глагола esse образуются особые аналитические (описательные) формы, при помощи которых выражается намерение. Напр.:
s. ōrnātūrus sum (es, est) – я (ты, он) намерен украшать,
pl. ōrnātūrī sumus (estis, sunt) – мы (вы, они) намерены украшать.
 
Такое сочетание participium futūrī āctīvī с формами глагола esse принято называть описательным спряжением действительного залога (conjugātiō periphrastica āctīva). В описательном спряжении возможны все формы глагола esse, кроме императива.

Epistulam scrīptūrus sum (es, est...) – я (ты, он...) намерен (предполагаю...) (на)писать письмо.
Epistulam scrīptūrus eram (fuī, fueram) – я был намерен (намеревался) (на)писать письмо.
Epistulam scrīptūrus ero (fuerō) – я буду намерен (захочу) (на)писать письмо.

В ряде случаев participium futūrī āctīvī в соединении с формами глагола esse употребляется не для выражения намерения, а для обозначения действия, которое произойдет в будущем.
Таково значение причастия на -ūrus в форме īnfīnītīvus futūrī āctīvī в инфинитивных оборотах.
Точно так же participium futūrī āctīvī в соединении с конъюнктивными формами глагола esse, употребляемое в определенных типах придаточных предложений, служит только для обозначения действия, предстоящего по отношению к действию управляющего предложения. В этом случае описательные формы конъюнктива переводятся на русский язык индикативом будущего времени.
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#10
CAPITULUM VĪCĒSIMUM TERTIUM. EPISTULA MAGISTRĪ - ГЛАВА ДВАДЦАТЬ ТРЕТЬЯ. ПИСЬМО УЧИТЕЛЯ

Iūlius, quī canem lātrāre audīvit, iānitōrem ātrium intrantem interrogat: "Quis advēnit?" – Юлий, который услышал, как собака залаяла, спрашивает входящего в атрий привратника: «Кто пришёл?»
Iānitor: "Tabellārius advēnit Tūsculō. Ecce epistula quam illinc ad tē tulit." Hoc dīcēns iānitor epistulam dominō suō trādit. – Привратник: «Гонец пришёл из Тускула. Вот письмо, которое тебе оттуда принёс». Сказав это, привратник вручает своему хозяину записку.
Iūlius: "Quidnam hoc est? Quisnam Tūsculō epistulam ad mē mīsit?" – Ю.: «Что же это? Кто из Тускула отправил мне письмо?»
Iānitor: "Nesciō. Tantum sciō epistulam Tūsculō missam et ā tabellāriō ad tē lātam esse." – Привратник: «Не знаю. Знаю только, что письмо отправлено из Тускула и принесено к тебе гонцом».
Iūlius: "Nōn opus est idem bis dīcere. Ego id quod semel dictum est bene intellegō. Recēde hinc ad canem tuum!" Sīc Iūlius iānitōrem dīmittit. – Ю.: «Незачем дважды повторять одно и то же. Я хорошо понимаю то, что было сказано один раз. Уходи отсюда к своей собаке!» Так Юлий отсылает привратника.
Dominus cēram aspiciēns signum magistrī cognōscit (est enim parva eius imāgō) et "Missa est" inquit "ā magistrō Diodōrō. Nōlō hās litterās legere, nam certē magister poscit pecūniam quam eī dēbeō. Duōrum mēnsium mercēdem magistrō dēbeō." – Хозяин, разглядывая воск, узнаёт печать учителя (там есть его маленькое изображение) и: «послано, - грит, - от учителя Диодора. Не хочу читать это письмо, потому что учитель, конечно, требует деньги, которые ему должен. Должен учителю плату за два месяца».
Aemilia: "At fortasse epistula aliās rēs continet. Quis scit? Fortasse magister aliquid scrīpsit dē Mārcō? Signō integrō, nēmō scit." – Э.: «Может быть, письмо содержит что-то иное. Кто знает? Возможно, учитель написал что-то о Марке? Пока печать цела, никто не знает».
Iūlius signum rumpit et epistulam aperit. Ecce ea quae in epistulā magistrī scrīpta sunt: - Юлий ломает печать и открывает письмо. Вот то, что было написано в письме учителя:
Diodōrus Iūliō salūtem dīcit. – Диодор приветствует Юлия.
Discipulus improbus atque piger est tuus Mārcus fīlius. Male recitat, foedē et prāvē scrībit, computāre nūllō modō potest, neque umquam rēctē respondet cum eum interrogāvī. Fīlium tuum nihil docēre possum quia ipse nihil discere vult. Nēmō magister pēiōrem discipulum umquam docuit. Valē. – Твой сын Марк – ученик плохой, а также ленивый. Плохо читает вслух, ужасно и безграмотно пишет, считать вообще не умеет, никогда не отвечает правильно, когда  его спрашивал. Ни один учитель никогда не учил худшего ученика. Прощай.
Scrībēbam Tūsculī kalendīs Iūniīs. Hic diēs mē monet dē pecūniā quam mihi dēbēs. Quārē Mārcus hodiē mercēdem sēcum nōn tulit? Mercēs numquam mihi trāditur ad diem. Iterum valē. – Писал, когда в Тускуле были июньские календы.  Этот день мне напоминает о деньгах, которые ты мне должен. Почему Марк сегодня не принёс с собой плату? Плата никогда не вручается мне в установленный срок. Ещё раз прощай.
Interim Mārcus, cuius vultus ad nōmen magistrī colōrem mūtāvit, pallidus et tremēns patrem legentem spectat. Cūr pallet puer? Pallet ob timōrem. (Quī timet pallēre solet.) – Между тем Марк, который при имени учителя изменился в лице (чьё лицо при имени учителя изменило цвет), бледный и дрожащий, смотрит, как отец читает письмо. Почему мальчик бледнеет? Бледнеет из-за страха. (Кто боится, обычно бледнеет.)
Item Aemilia vultum Iūliī sevērum intuētur. Postquam ille epistulam lēgit ūsque ad fīnem, uxor eum interrogat: "Quid scrīpsit magister?" – Так же и Эмилия пристально смотрит на суровое лицо Юлия. После того как он, не прерываясь, прочёл письмо до конца, супруга его спрашивает: «Что написал учитель?»
Iūlius: "Prior epistulae pars dē aliā rē est; in parte posteriōre magister mē monet dē pecūniā quam eī dēbeō." – Ю.: «В первой части письма о другом; во второй части учитель мне напоминает о деньгах, которые я ему должен».
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

Aemilia: "Cūr nōn solvis pecūniam quae magistrō dēbētur? Certē magister, quī fīliōs nostrōs tam bene scrībere et legere docet, mercēdem suam meret. Sed quidnam scrīptum est in priōre epistulae parte? Nōnne magister Mārcum laudat?" – Э.: «Почему не платишь деньги, которые причитаются учителю? Конечно, учитель, который так хорошо учит наших сыновей читать и писать, достоин своей платы. Но что же написано в первой части письма? Разве учитель не хвалит Марка?»
Iūlius: "Hāc epistulā nūlla laus continētur, nec enim puer piger atque improbus laudem meret! Tūne putās tē hīs litterīs laudārī, Mārce?" – Ю.: «В этом письме нет никаких похвал, потому что мальчик ленивый и негодник к тому же не заслуживает похвалы! Разве ты думаешь, что тебя хвалят в этом послании, Марк?»
Mārcus vultum ā patre āvertit nec ūllum verbum respondet, at genua trementia et vultus pallidus respōnsum plānum est, quod pater facile intellegit. Saepe silentium est respōnsum plānissimum. – Марк отворачивает от отца лицо и ни одного слова не отвечает, но трясущиеся колени и бледное лицо – ясный ответ, который отец легко понимает. Часто молчание – самый понятный ответ.
Tacente Mārcō, Aemilia "Quid fēcit Mārcus?" inquit, "Dīc mihi omnia!" – В то время как Марк молчит, Эмилия: «Что сделал Марк? – грит. Скажи мне всё!»
Iūlius: "Mārcus prope omnia fēcit quae facere nōn dēbuit! Haec epistula omnem rem plānam facit. Ō Mārce! Iam plānē intellegō falsa esse omnia quae nōbīs nārrāvistī: magister plānīs verbīs scrībit 'tē discipulum improbissimum fuisse ac foedē et prāvē scrīpsisse'!" – Ю.: «Марк сделал почти всё, что делать был не должен! Это письмо всё объясняет (делает понятными все обстоятельства). О Марк! Теперь ясно сознаю, что неправда всё, что ты нам рассказал: учитель прямыми словами пишет, что ты был самый плохой ученик и к тому же безобразно и безграмотно писал!»
Mārcus: "At tabulam vōbīs ostendī..." – М.: «Но я показывал вам табличку...»
Iūlius: "Aspice hanc tabulam: vidēsne nōmen 'Sextī' litterīs plānīs in parte superiōre īnscrīptum? Tūne solēs nōmina aliēna īnscrībere in tabulā tuā? Haec nōn tua, sed Sextī tabula est. Hocine negāre audēs?" – Ю.: «Взгляни на эту табличку: видишь имя 'Секст', выдавленное в верхней части таблички ровными буквами? Разве ты имеешь обыкновение выдавливать чужие имена на своей табличке? Эта табличка не твоя, а Секста. Посмеешь ли это отрицать?»
Mārcus, quī iam nōn audet mentīrī, nihil negat, sed omnia fatētur: "Rēctē dīcis, pater. Tabula Sextī est. Tabulās mūtāvī inter pugnam." – Марк, который уже не смеет лгать, ничего не отрицает, но во всём признаётся: «Верно говоришь, отец, это табличка Секста. Я поменял таблички во время драки».
Aemilia: "Pugnam? Quam pugnam nārrās?" – Э.: «Драки? О какой драке говоришь?»
Iūlius: "Mārcus mihi iam nārrāvit 'sē cum Sextō pugnāvisse.' Nōnne tibi satis fuit vestem tuam novam perdere? Etiamne tabulam aliēnam...?" – Ю.: «Марк мне уже рассказал, что он подрался с Секстом. Разве тебе не было достаточно испортить твою новую одежду? Ещё и чужую табличку...? »
Mārcus: "Tabulam Sextī nōn perdidī, pater. Vidē: integra est tabula." – М.: «Табличку Секста я не испортил, отец. Смотри: табличка целая».
Iūlius: "At certē pater Sextī putābit eum perdidisse tabulam suam. Fortasse Sextus ā patre suō pūniētur ob hanc rem. Intellegisne factum tuum indignum esse? Nōnne tē pudet hoc fēcisse? Profectō mē pudet hoc ā meō fīliō factum esse!" – Ю.: «И, конечно, отец Секста подумает, что он испортил свою табличку. Возможно, Секст из-за этого будет наказан своим отцом. Понимаешь ли, что сделанное тобой постыдно? Неужели тебе не стыдно, что ты это сделал? Конечно, мне стыдно, что это было сделано моим сыном!»
Mārcus, quī paulō ante ob timōrem pallēbat, iam rubet propter pudōrem. Puerum pudet factī suī. (Is quem factōrum suōrum pudet rubēre solet.) – Марк, который незадолго до этого бледнел от страха, теперь краснеет из-за стыда. Мальчику стыдно своего поступка. (Тот, кому стыдно своих поступков, обычно краснеет.)
Mārcus: "Certē malus puer fuī, sed posthāc bonus puer futūrus sum: semper vōbīs pāritūrus sum, numquam pugnātūrus sum in viā nec umquam in lūdō dormītūrus sum. Hoc vōbīs prōmittō, pater et māter! Mihi crēdite!" – М.: «Конечно, я был плохим мальчиком, но впредь намереваюсь быть хорошим мальчиком: намереваюсь всегда вас слушаться, никогда не драться на дороге и никогда не спать в школе. Это обещаю вам, отец и матушка! Верьте мне!»
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#12
Mārcus 'sē malum puerum fuisse' fatētur ac simul prōmittit 'sē posthāc bonum puerum futūrum esse, semper parentibus pāritūrum esse nec umquam in viā pugnātūrum nec in lūdō dormītūrum esse' - id quod saepe antehāc prōmīsit! – Марк признаётся, что он был плохой мальчик и одновременно обещает, что он впредь будет хорошим мальчиком, будет слушаться родителей, никогда не драться на дороге и не спать в школе – то, что часто обещал прежде!
Iūlius: "Prīmum fac quod prōmīsistī, tum tibi crēdēmus!" Iūlius nōn crēdit Mārcum prōmissum factūrum esse. – Ю.: «Вначале сделай, что обещал, потом мы тебе поверим!» Юлий не верит, что Марк выполнит обещание.
Mārcus: "Omnia quae prōmīsī factūrus sum. Nōlī mē verberāre! Iam bis verberātus sum ā magistrō." – М.: «Всё, что обещал, намереваюсь выполнить. Не порите меня! Я уже дважды был выпорот учителем».
"Ergō verbera magistrī nōn satis fuērunt!" inquit Iūlius, "Profectō verbera meruistī!" Tum oculōs ā fīliō āvertēns: "Abī hinc ab oculīs meīs! Dūc eum in cubiculum eius, Dāve, atque inclūde eum! Posteā fer mihi clāvem cubiculī!" – «Значит, побои учителя не достаточно подействовали, – грит Юлий. Конечно, ты их заслужил!» Затем, отведя от сына глаза: «Уходи отсюда с глаз моих! Отведи его в его спальню, Дав, и потом запри её! После принеси мне ключ от спальни».
Postquam Dāvus puerum ex ātriō dūxit, dominus "Haec omnia" inquit "facta sunt, quod Mēdus herī domō fūgit nec hodiē Mārcum in lūdum euntem et illinc redeuntem comitārī potuit. Posthāc Mārcum sine comite ambulāre nōn sinam. Crās Dāvus eum comitābitur; is certē bonus comes erit." – После того как Дав увёл мальчика из атрия, хозяин: «Это всё, – грит, – произошло, потому что Медей вчера сбежал из дома и сегодня Марк не мог быть сопровождённым идя в школу и возвращаясь оттуда.  Впредь Марку ходить без сопровождающего не разрешаю. Завтра Дав будет его сопровождать; он, конечно, будет хорошим сопровождающим».
Mārcō in cubiculum ductō atque inclūsō, Dāvus redit et "Mārcus" inquit "inclūsus est. Ecce clāvis cubiculī." – Отведя Марка в спальню и затем заперев, Дав возвращается и: «Марк, - грит, - заперт. Вот ключ от спальни».
Iūlius clāvem sūmit ac surgit. Aemilia, quae putat eum ad Mārcum īre, "Quō īs, Iūlī?" inquit, "Mārcumne verberātum īs?" Aemilia Mārcum ā patre verbarātum īrī putat. "Nōlī eum verberāre! Nōn putō eum posthāc in viā pugnātūrum neque in lūdō dormītūrum esse." – Юлий берёт ключ и затем встаёт. Эмилия, которая думает, что он идёт к Марку: «Куда идёшь, Юлий? – грит. Идёшь (чтобы) выпороть Марка?» Эмилия думает, что Марк будет выпорот отцом. «Не пори его! Не думаю, что он впредь будет драться на дороге и спать в школе».
Iūlius: "Putāsne iam mūtātum esse istum puerum? Ego eum nec mūtātum esse nec posthāc mūtātum īrī crēdō! Quamquam herī ā mē semel verberātus est atque hodiē bis ā magistrō, nec verbera patris nec magistrī eum meliōrem fēcērunt." – Ю.: «Думаешь, что теперь тот мальчик изменится? Я не верю, что он намеревается измениться, и не верю, что затем изменится. Хоть и вчера был мной выпорот, и сегодня был дважды выпорот учителем, ни побои отца, ни учителя не сделали его лучше».
Aemilia: "Ergō nōn opus est iterum eum verberāre. Nec laudibus nec verberibus melior fierī potest." – Э.: «Значит, не нужно снова его пороть. Ни от похвалы, ни от побоев он не может сделаться лучше».
Iūlius: "Nōlī timēre, Aemilia! Mārcum in cubiculō relinquam. Iam epistulam scrīptūrus sum." Iūlius dīcit 'sē epistulam scrīptūrum esse." – Ю.: «Не бойся, Эмилия! Марк останется в спальне. Теперь я собираюсь написать письмо». Юлий говорит, что он будет писать письмо.
Aemilia: "Cuinam scrīptūrum es?" – Э.: «Кому собираешься писать?»
Iūlius: "Magistrō scīlicet. Crās Dāvus, Mārcī comes, epistulam meam sēcum feret, quae ā Mārcō ipsō trādētur magistrō. Tabellārius, quī epistulam magistrī trādidit, tempus perdit, sī forīs respōnsum meum opperītur. Dīmitte eum, Dāve! Dīc eī 'respōnsum meum crās ā Mārcō trāditum īrī'." – Ю.: «Учителю, разумеется. Завтра Дав, сопровождающий Марка, понесёт с собой моё письмо, которое самим Марком будет передано учителю. Гонец, который передал письмо учителя, тратит время, если снаружи ожидает мой ответ. Отошли его, Дав! Скажи ему, что мой ответ завтра будет передан Марком».
Aemilia: "Nōnne Mārcus simul cum epistulā tuā mercēdem dēbitam trādet magistrō?" – Э.: «Разве Марк не передаст учителю одновременно с твоим письмом причитавшуюся плату?»
Iūlius: "Minimē! Ego enim plānē respondēbō 'mē mercēdem solvere nōlle'!" – Ю.: «Ни в коем случае! Потому что я отвечу прямо, что не хочу отдавать плату!»
Aemilia: "Quid ais? Nōnne tē pudet pauperī magistrō mercēdem negāre? Quam ob rem mercēdem dēbitam solvere nōn vīs? Causam afferre oportet." – Э.: «Что ты говоришь? Разве тебе не стыдно отказывать в плате бедному учителю? Почему ты не хочешь платить причитающуюся плату? Нужно указать причину».
Iūlius: "Magister ipse mihi causam attulit." – Ю.: «Учитель сам мне указал причину».
Aemilia: "Quōnam modō? Quaenam causa allāta est ā magistrō?" – Э.: «Каким же образом? Какая причина была указана учителем?»
Iūlius: "In hīs litterīs magister ipse fatētur 'sē fīlium meum nihil docēre posse': ergō mercēdem nōn meruit. Pecūniam quae merita nōn est nōn solvam. Nōlō pecūniam meam perdere!" – Ю.: «В своём послании учитель сам признаётся, что он моего сына ничему научить не может: значит, он не заслужил плату.  Деньги, которые не были заслужены, не плачу. Не хочу напрасно расточать мои деньги!»
Epistulam sūmēns Aemilia "Itane scrībit magister?" inquit; tum, epistulā lēctā, "Hoc tē nōn excūsat, nam plānē scrībit 'Mārcum ipsum nihil discere velle', et quī nihil discere vult, nihil discere potest. Nōn modo posse, sed etiam velle opus est: quod nōn vīs, nōn potes." – Эмилия, взяв письмо: «Так ли пишет учитель? – грит; затем, прочитав письмо, - Это тебя не извиняет, ибо прямо пишет 'Марк сам не хочет ничего учить', а кто ничего учить не хочет, тот ничего выучить не может. Нужно не только мочь, но ещё и хотеть: что ты не хочешь, ты не можешь».
Iūlius rīdēns "Rēctē dīcis" inquit, "Ego enim pecūniam solvere nōlō: ergō solvere nōn possum!" – Юлий, смеясь: «Верно говоришь, - грит. - Ибо я не хочу платить деньги: следовательно, платить не могу!»
Hoc dīcēns Iūlius epistulam magistrī scindit. – Сказав это, Юлий рвёт письмо учителя.
ἄπαγε σατανᾶς

Быстрый ответ

Обратите внимание: данное сообщение не будет отображаться, пока модератор не одобрит его.

Имя:
Имейл:
ALT+S — отправить
ALT+P — предварительный просмотр