CAPITULUM 24. PUER AEGRŌTUS

Автор _Swetlana, 15 сентября 2022, 00:49

« назад - далее »

_Swetlana

Взято hīc


LINGUA LATĪNA PER SĒ ILLŪSTRĀTA
Familia Rōmāna by Hans H. Ørberg
Audio by Luke Amadeus Ranieri, i.e. ScorpioMartianus (youtube.com/c/ScorpioMartianus)
 Аудио 24. Puer Aegrotus - L. Amadeus Ranierius

latus, eris n. – бок
sonus ī, m. – звук, шум, голос; речь
in latere dextrō – на правом боку
clāmor, ōris m. – крик, вопль, возгласы
strepitus, ūs m. – шум, гам, гул, грохот
tumultus, ūs m. – смятение, беспорядок, суматоха; шум, гам
sīve ... sīve – ли ... или
etsī – даже если

dēnūo – заново, снова, опять
continuō – немедленно, тотчас же
jūxtā – рядом, подле, близ
subitō – внезапно, неожиданно
valdē – 1) сильно, очень, весьма, крайне;
2) (усил. утверждение) ну конечно, ещё бы, а как же
aliter – иначе, по-иному, другим образом
intus – изнутри; внутри
igitur – итак
nūper – 1) недавно; 2) прежде, некогда
cēterum – впрочем, как бы то ни было
turpiter – безобразно, уродливо; постыдно, позорно

laevus a, um – левый, неловкий, неумелый
pār, paris adj. – равные, одинаковые
subitus a, um – внезапный, неожиданный
ferōcior m./f. – ср. степень от ferōx - более дикий

mīrātur – удивляется
mīror, ātus sum, ārī depon. – дивиться, удивляться; недоумевать
percutit – стучит
percutio, cussī, cussum, ere – пробивать, пронзать; бить, стучать; перерезать, вскрывать
rumpitur – нарушается
frangere – ломать, разбивать
ait – подтверждает
surgere cōnātus es – пытался (сделал попытку) встать с кровати
Nōlī flēre – не плачь!
patior, passus sum, patī depon. – терпеть
hoc factum est – это произошло
ignōro, āvī, ātum, āre – не знать, не иметь понятия, быть в неведении
saepe dē eā locūtus est – часто о ней рассказывал
ut āiunt – как говорят
ōsculātus – поцелован
fassus a, um part. pf . к fateor – признался
fateor, fassus sum, ērī (depon.) – признавать(ся), соглашаться

 
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#2
CAPITULUM VĪCĒSIMUM QUĀRTUM. PUER AEGRŌTUS

     Interim Quīntus lectō tenētur. Puer aegrōtus iterum iterumque super lectum sē convertit nec dormīre potest sīve in latere dextrō cubat sīve in latere sinistrō. Itaque ē lectō surgere cōnātur, sed pēs dēnuō dolēre incipit. Puer territus pedēs nūdōs aspicit et "Quid hoc est?" inquit, "Pēs dexter multō māior est quam pēs laevus!" Quīntus mīrātur quod pedēs, quī herī parēs erant, hodiē tam imparēs sunt. Tum puer aegrōtus in lectō recumbit. Vīlla quiēta est: nūllus sonus audītur ab ūllā parte; etiam avēs, tempestāte subitā territae, in hortō silent.
     At subitō silentium clāmōre et strepitū māximō rumpitur, nam Mārcus in cubiculō suō, quod iūxtā cubiculum Quīntī est, magnā vōce clāmat et forem manibus pedibusque percutit. Quīntus, quī tantum strepitum mīrātur, Syram vocat; quae continuō accurrit.
     Syra: "Quid est, Quīnte? Putāvī tē dormīre."
     Quīntus: "Mēne dormīre per tantum strepitum? Quid agitur, Syra? Quam ob rem Mārcus sīc clāmat ac forem tam valdē percutit?"
     Syra: "Nōlī hoc mīrārī: Mārcus forem frangere cōnātur, quod aliter exīre nōn potest. Sed tū quid agis? Doletne tibi pēs adhūc?"
     Puer 'pedem sibi dolēre' ait: "Valdē mihi dolet pēs, ob dolōrem ē lectō surgere nōn possum."
     Syra: "Tūne ē lectō surgere cōnātus es?"
     Quīntus: "Certē surgere cōnātus sum, at necesse fuit mē continuō recumbere, ita pēs doluit. Intuēre pedēs meōs, Syra! Comparā eōs! Antequam dē arbore cecidī, parēs erant, nunc pēs dexter māior est pede laevō."
     Syra: "Ego nōn mīror pedem tuum aegrum esse, quod dē tam altā arbore cecidistī; at mīror tē crūs nōn frēgisse. Facile os frangere potuistī."
     Quīntus: "Quis scit? Fortasse os frāctum est, nam pedem vix movēre possum sine dolōribus." –
     Syra: "Ossa tua integra sunt omnia. Nōlī flēre! Puerum Rōmānum sine lacrimīs dolōrem patī decet."
     Quīntus: 'Nōn fleō, etsī dolōrem gravem patior. Trīstis sum, quod mihi necesse est intus cubāre, dum aliī puerī forīs lūdunt. Cōnsōlāre mē, Syra! Cōnsīde hīc iūxtā lectum et loquere mēcum!"
   
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#3
      Syra iūxtā lectum ad latus puerī laevum cōnsīdit eumque sīc cōnsōlātur: "Nōlī trīstis esse quod hīc intus cubās: immō laetāre tē nōn inclūsum esse in cubiculō ut frātrem tuum! Nec Mārcō licet cum aliīs puerīs lūdere."
     Quīntus: "Is nōn aegrōtat nec dolōrēs patitur."
     Syra: "Etsī valet, certē tergī dolōrēs passus est."
     Quīntus: "Estne verberātus Mārcus? Cūr eī nōn licet exīre? Quid factum est postquam frāter meus domum rediit? Omnia ignōrō. Dum hīc sōlus cubō, nihil nōscere possum, etsī omnia scīre cupiō."
     Syra: "Iam nārrābō tibi omnia quae facta sunt: Frāter tuus hodiē sine comite in lūdum iit..."
     Quīntus: "Nōnne Mēdus eum comitātus est?"
     Syra: "Mēdus herī domō fūgit - putō quia amīcam suam, quae Rōmae habitat, vidēre cupīvit."
     Quīntus: "Quōmodo Mēdus, quī vix umquam Rōmae fuit, puellam Rōmānam nōscere potuit?"
     Syra: "Nesciō quōmodo, sed certō sciō eum aliquam fēminam nōvisse, nam saepe dē eā locūtus est. Nihil difficile est amantī, ut āiunt.
     "Mēdus igitur hodiē Mārcum comitārī nōn potuit. Nūper Mārcus sōlus rediit, sed pater fīlium suum redeuntem vix cognōvit neque eum ōsculātus est ut solet, nam Mārcus nōn modo ūmidus erat quod per imbrem ambulāverat, sed etiam sordidus atque cruentus quod humī iacuerat et ā Sextō pulsātus erat. Puerī enim in viā pugnāverant: prīmum Mārcum pulsāverat Sextus, tum Mārcus et Titus Sextum pulsāverant. Hōc audītō, dominus Mārcum sevērē reprehendit."
     Quīntus: "Māter quid dīxit?"
     Syra: "Māter tua nōn aderat, sed paulō post intrāvit. Tunc Mārcus iam lautus erat et vestem mūtāverat, domina eum sordidum atque cruentum nōn vīdit. Mārcus vērō 'sē bonum discipulum fuisse' dīxit, etsī in lūdō dormīverat nec magistrum recitantem audīverat - cēterum in hāc rē is nōn pēior fuerat cēterīs, nam omnēs dormīverant! Postrēmō litterās pulchrās quās Sextus scrīpserat mātrī ostendit atque dīxit 'sē ipsum eās litterās scrīpsisse.' Tam turpiter frāter tuus mentītus est!"
   
     
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#4
      Quīntus: "Quōmodo scīs Mārcum mentītum esse et eās litterās ā Sextō scrīptās esse?"
     Syra: "Quia nōmen 'Sextī' in tabellā scrīptum erat. Et paulō post tabellārius advēnit..."
     Quīntus: "Nūper aliquem iānuam pulsāre et canem valdē lātrāre audīvī. Tum subitō magnā vōce clāmāvit aliquis. Quidnam tantus ille tumultus significāvit?"
     Syra: "Tabellārius clāmāvit quod canem veritus est, nec sine causā, nam canis eum momordit et vestem eius scidit. Is canis lupō ferōcior est!"
     Quīntus: "Ego canem iānitōris nōn vereor neque umquam ab eō morsus sum."
     Syra: "Id nōn mīror, nam canis saepissimē tē vīdit. Canis tē nōvit, ignōrat illum."
     Quīntus: "Canis mē nōn modo nōvit, sed etiam dīligit, nam multa eī ossa dedī et saepe cum eō lūsī. Cēterum quid attulit tabellārius?"
     Syra: "Epistulam attulit in quā magister scrīpserat 'Mārcum discipulum pigerrimum fuisse atque foedē et prāvē scrīpsisse.' Tum Mārcus, quī prīmō omnia negāverat, 'sē mentītum esse' fassus est."
     Quīntus: "Profectō verbera meruit!"
     Syra: "Magister eum iam bis verberāverat, nec igitur pater eum dēnuō verberāre voluit, sed in cubiculum inclūsit. Cēterum facile tibi est frātrem tuum reprehendere, dum ipse hīc in mollī lectulō cubās. Tūne ipse semper bonus discipulus es?"
     Quīntus: "Melior sum frātre meō! Herī laudātus sum, quia pulchrē scrīpseram et recitāveram."
     Syra: "Tūne sōlus pulchrē scrīpserās et recitāverās?"
     Quīntus: "Immō omnēs praeter Mārcum laudātī sumus, quod pulchrē scrīpserāmus et recitāverāmus."
     Syra: "Sī vōs laudātī estis, quod pulchrius scrīpserātis et recitāverātis quam Mārcus, nōnne ille tam rēctē scrīpserat quam vōs? Ego Mārcus bene nōvī, nec putō eum vōbīs stultiōrem esse."
     Quīntus: "At certē pigrior est nōbīs!"
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

GRAMMATICA LATĪNA
Verbī tempora
Plūsquamperfectum


Plūsquamperfectum (прошедшее время) означает действие законченное, совершившееся раньше другого действия, относящегося к прошлому.

Āctīvum
Plūsquamperfectum indicātīvī āctīvī образуется прибавлением к основе перфекта суффикса -ĕrā- и личных окончаний действительного залога.

Puer ūmidus est quod per imbrem ambulāvit.
Puer ūmidus erat quod per imbrem ambulāverat.

'Ambulāvit' praeteritum perfectum est.
'Ambulāverat' est tempus praeterimm plūsquamperfectum.
Plūsquamperfectum dēsinit in -erat (pers. III sing.), quod ad īnfīnītīvum perfectī sine -isse additur.

Exempla:
[1] recitāv|erat;
[2] parū|erat;
[3] scrīps|erat;
[4] dormīv|erat.

Herī magister puerum laudāvit, quia bonus discipulus fuerat: bene recitāverat et scrīpserat, magistrō parūerat, nec in lūdō dormīverat.
Bonus discipulus malō:
"Herī magister mē laudāvit, quia bonus discipulus fueram: bene recitāveram et scrīpseram, magistrō pārueram, nec in lūdō dormīveram. At tē verberāvit magister, quia malus discipulus fuerās: male recitāverās et scrīpserās, in lūdō dormīverās, nec magistrō parūerās."
Herī magister puerōs laudāvit, quia bonī discipulī fuerant: bene recitāverant et scrīpserant, magistrō parūerant, nec in lūdō dormīverant.
Bonī discipulī malīs: "Herī magister nōs laudāvit, quia bonī discipulī fuerāmus: bene recitāverāmus et scrīpserāmus, magistrō paruerāmus, nec in lūdō dormīverāmus. At vōs verberāvit magister, quia malī discipulī fuerātis: male recitāverātis et scrīpserātis, in lūdō dormīverātis, nec magistrō paruerātis."

      Singulāris    Plūrālis 
  1    -eram    -erāmus 
  2    -erās    -erātis 
  3    -erat    -erant 
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

Passīvum

Как уже указывалось, страдательный залог образуется аналитическим (описательным) путем при помощи participium perfectī passīvī спрягаемого глагола и личных форм вспомогательного глагола esse.

Так как значение перфекта (законченности действия) содержится уже в самом participium perfectī passīvī, вспомогательный глагол esse берётся во временах системы инфекта, т.е.:
для perfectum passīvī берётся praesens глагола esse;
для plūsquamperfectum passīvī – imperfectum глагола esse;
для futūrum II passīvī – futūrum I глагола esse.

imperfectum глагола esse
      Singulāris    Plūrālis 
  1    -era|m    -erā|mus 
  2    -erā|s    -erā|tis 
  3    -era|t    -era|nt 


Все глаголы, независимо от принадлежности их к тому или иному спряжению, во временах системы перфекта спрягаются одинаково.
Magister Mārcum verberāverat = Mārcus verberātus erat ā magistrō.
Magister puerōs verberāverat = puerī verberātī erant ā magistrō.
Fīlius: "Pater mē verberāvit, etsī iam ā magistrō verberātus eram."
Māter: "Cūr verberātus erās?"
Fīliī: "Pater nōs verberāvit, etsī iam ā magistrō verberātī erāmus."
Māter: "Cūr verberātī erātis?"

      Singulāris    Plūrālis 
  1    verberātus eram    verberātī erāmus 
  2    verberātus erās    verberātī erātis 
  3    verberātus erat    verberātī erant 

      Singulāris    Plūrālis 
  1    verberāta eram    verberātae erāmus 
  2    verberāta erās    verberātae erātis 
  3    verberāta erat    verberātae erant 

      Singulāris    Plūrālis 
  1    verberātum eram    verberāta erāmus 
  2    verberātum erās    verberāta erātis 
  3    verberātum erat    verberāta erant 
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

Образцы спряжения ppf

1. recitō, recitāvī, recitāre
      Singulāris    Plūrālis 
  1    recitāv|era|m    recitāv|erā|mus 
  2    recitāv|erā|s    recitāv|erā|tis 
  3    recitāv|era|t    recitāv|era|nt 

2. pāreō, pāruī, pārēre
      Singulāris    Plūrālis 
  1    pāru|era|m    pāru|erā|mus 
  2    pāru|erā|s    pāru|erā|tis 
  3    pāru|era|t    pāru|era|nt 

3a. scrībō, scrīpsī, scrībere
      Singulāris    Plūrālis 
  1    scrīps|era|m    scrīps|erā|mus 
  2    scrīps|erā|s    scrīps|erā|tis 
  3    scrīps|era|t    scrīps|era|nt 

3a. mittō, mīsī, mittere
      Singulāris    Plūrālis 
  1    mīs|era|m    mīs|erā|mus 
  2    mīs|erā|s    mīs|erā|tis 
  3    mīs|era|t    mīs|era|nt 

3b. capiō, cēpī,  capere
      Singulāris    Plūrālis 
  1    cēp|era|m    cēp|erā|mus 
  2    cēp|erā|s    cēp|erā|tis 
  3    cēp|era|t    cēp|era|nt 

4.  dormiō, dormīvī, dormīre
      Singulāris    Plūrālis 
  1    dormīv|era|m    dormīv|erā|mus 
  2    dormīv|erā|s    dormīv|erā|tis 
  3    dormīv|era|t    dormīv|era|nt 

esse, sum
      Singulāris    Plūrālis 
  1    fu|era|m    fu|erā|mus 
  2    fu|erā|s    fu|erā|tis 
  3    fu|era|t    fu|era|nt 
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

CAPITULUM VĪCĒSIMUM QUĀRTUM - ГЛАВА ДВАДЦАТЬ ЧЕТВЁРТАЯ
PUER AEGRŌTUS – БОЛЬНОЙ МАЛЬЧИК

     Interim Quīntus lectō tenētur. Puer aegrōtus iterum iterumque super lectum sē convertit nec dormīre potest sīve in latere dextrō cubat sīve in latere sinistrō. Itaque ē lectō surgere cōnātur, sed pēs dēnuō dolēre incipit. Puer territus pedēs nūdōs aspicit et "Quid hoc est?" inquit, "Pēs dexter multō māior est quam pēs laevus!" Quīntus mīrātur quod pedēs, quī herī parēs erant, hodiē tam imparēs sunt. Tum puer aegrōtus in lectō recumbit. Vīlla quiēta est: nūllus sonus audītur ab ūllā parte; etiam avēs, tempestāte subitā territae, in hortō silent. – Между тем Квинт удерживается в кровати. Больной мальчик снова и снова поворачивается на постели, но не может спать, лежит ли на правом боку, или на левом. Поэтому пытается встать с кровати, но нога снова начинает болеть. Испуганный мальчик осматривает голые ноги и: «Что это? – грит. Правая нога намного больше, чем левая!» Квинт недоумевает, потому что ноги, которые вчера были одинаковыми, сегодня настолько различны. Затем больной мальчик ложится на кровать. Вилла тиха: ни звука не слышится ниоткуда (ни от какой её части); даже птицы, напуганные внезапной бурей, молчат в саду.
     At subitō silentium clāmōre et strepitū māximō rumpitur, nam Mārcus in cubiculō suō, quod iūxtā cubiculum Quīntī est, magnā vōce clāmat et forem manibus pedibusque percutit. Quīntus, quī tantum strepitum mīrātur, Syram vocat; quae continuō accurrit. – Но внезапно тишина нарушается криком и сильнейшим шумом: потому что Марк, в своей спальне, которая рядом со спальней Секста, кричит громким голосом и бьёт в дверь руками и ногами. Квинт, который удивляется такому шуму, зовёт Сюру; та сразу бежит.
     Syra: "Quid est, Quīnte? Putāvī tē dormīre." – С.: «Что такое, Квинт? Я думала, ты спишь».
     Quīntus: "Mēne dormīre per tantum strepitum? Quid agitur, Syra? Quam ob rem Mārcus sīc clāmat ac forem tam valdē percutit?" – К.: «Мне ли спать при таком шуме? Что деется, Сюра? По какой причине Марк так кричит и так сильно стучит в дверь?»
     Syra: "Nōlī hoc mīrārī: Mārcus forem frangere cōnātur, quod aliter exīre nōn potest. Sed tū quid agis? Doletne tibi pēs adhūc?" – С.: «Не удивляйся этому: Марк пытается сломать дверь, потому что иначе не может выйти. Но как ты себя чувствуешь? Болит ли у тебя до сих пор нога?»
     Puer 'pedem sibi dolēre' ait: "Valdē mihi dolet pēs, ob dolōrem ē lectō surgere nōn possum." – альчик подтверждает, что у него болит нога: «Сильно болит у меня нога, от боли не могу встать с кровати».
     Syra: "Tūne ē lectō surgere cōnātus es?" – С.: «Ты пытался встать с кровати?»
     Quīntus: "Certē surgere cōnātus sum, at necesse fuit mē continuō recumbere, ita pēs doluit. Intuēre pedēs meōs, Syra! Comparā eōs! Antequam dē arbore cecidī, parēs erant, nunc pēs dexter māior est pede laevō." – К.: «Конечно, пытался, но мне приходилось тут же снова ложиться, так болела нога. Посмотри внимательно, на мои ноги, Сюра! Сравни их! До того, как упал с дерева, они были одинаковые, сейчас правая нога больше левой».
     Syra: "Ego nōn mīror pedem tuum aegrum esse, quod dē tam altā arbore cecidistī; at mīror tē crūs nōn frēgisse. Facile os frangere potuistī." – С.: «Я не удивляюсь тому, что твоя нога повреждена, ибо ты упал с такого высокого дерева; но удивляюсь, что ты не сломал голень».
     Quīntus: "Quis scit? Fortasse os frāctum est, nam pedem vix movēre possum sine dolōribus." – К.: «Кто знает? Возможно, кость сломана, потому что без боли могу лишь чуть-чуть пошевелить ногой».
     Syra: "Ossa tua integra sunt omnia. Nōlī flēre! Puerum Rōmānum sine lacrimīs dolōrem patī decet." – С.: «Кости твои все целы. Не плачь! Римскому мальчику подобает терпеть боль без слёз».
     Quīntus: 'Nōn fleō, etsī dolōrem gravem patior. Trīstis sum, quod mihi necesse est intus cubāre, dum aliī puerī forīs lūdunt. Cōnsōlāre mē, Syra! Cōnsīde hīc iūxtā lectum et loquere mēcum!" – К.: «Я не плачу, даже если терплю более тяжкую боль. Печальный, потому что мне нужно лежать внутри дома, в то время как другие мальчики играют снаружи. Утешь меня, Сюра! Сядь здесь рядом с кроватью и поговори со мной».
     Syra iūxtā lectum ad latus puerī laevum cōnsīdit eumque sīc cōnsōlātur: "Nōlī trīstis esse quod hīc intus cubās: immō laetāre tē nōn inclūsum esse in cubiculō ut frātrem tuum! Nec Mārcō licet cum aliīs puerīs lūdere." – Сюра садится рядом с кроватью с левой стороны от мальчика и так его утешает: «Не грусти от того, что лежишь здесь внутри: более того, радуйся, что ты не заперт в спальне, как твой брат!  И Марку не разрешено играть с другими мальчиками».
     Quīntus: "Is nōn aegrōtat nec dolōrēs patitur." – К.: «Он не болен, и не терпит боль».
     Syra: "Etsī valet, certē tergī dolōrēs passus est." – Даже если и здоров, он, конечно, терпел боль в спине».
     Quīntus: "Estne verberātus Mārcus? Cūr eī nōn licet exīre? Quid factum est postquam frāter meus domum rediit? Omnia ignōrō. Dum hīc sōlus cubō, nihil nōscere possum, etsī omnia scīre cupiō." – К.: «Марк выпорот? Почему ему нельзя выходить? Что произошло после того, как мой брат вернулся домой? Ничего не знаю. Пока лежу здесь один, ничего не могу узнать, хотя очень хочу всё знать».
     
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#9
     Syra: "Iam nārrābō tibi omnia quae facta sunt: Frāter tuus hodiē sine comite in lūdum iit..." – С.: «Сейчас расскажу тебе всё, что произошло: твой брат ходил сегодня в школу без сопровождающего...»
     Quīntus: "Nōnne Mēdus eum comitātus est?" – К.: «Разве не Медей ему сопровождающий?»
     Syra: "Mēdus herī domō fūgit - putō quia amīcam suam, quae Rōmae habitat, vidēre cupīvit." – С.: «Медей вчера сбежал из дома – думаю, потому что сильно хотел увидеть свою подругу, которая живёт в Риме».
     Quīntus: "Quōmodo Mēdus, quī vix umquam Rōmae fuit, puellam Rōmānam nōscere potuit?" – К.: «Как Медей, который едва ли когда-нибудь был в Риме, сумел познакомиться с римской девушкой?»
     Syra: "Nesciō quōmodo, sed certō sciō eum aliquam fēminam nōvisse, nam saepe dē eā locūtus est. Nihil difficile est amantī, ut āiunt. – С.: «Не знаю как, но, конечно, знаю, что он познакомился с какой-то женщиной, потому что часто о ней рассказывал. Нет ничего трудного в том, чтобы влюбиться, как говорят».
     "Mēdus igitur hodiē Mārcum comitārī nōn potuit. Nūper Mārcus sōlus rediit, sed pater fīlium suum redeuntem vix cognōvit neque eum ōsculātus est ut solet, nam Mārcus nōn modo ūmidus erat quod per imbrem ambulāverat, sed etiam sordidus atque cruentus quod humī iacuerat et ā Sextō pulsātus erat. Puerī enim in viā pugnāverant: prīmum Mārcum pulsāverat Sextus, tum Mārcus et Titus Sextum pulsāverant. Hōc audītō, dominus Mārcum sevērē reprehendit." – «Итак, сегодня Медей не смог сопровождать Марка. Недавно Марк вернулся один, но отец едва узнал своего возвращающегося сына, и не был им, как обычно, поцелован, ибо Марк был не только мокрый, потому что шёл под дождём, но ещё и грязный и даже окровавленный, потому что валялся на земле и был побит Секстом. Ведь мальчики дрались на дороге: вначале Секст побил Марка, затем Марк и Тит побили Секста. Услышав это, хозяин сурово порицал Марка».
     Quīntus: "Māter quid dīxit?" – К.: «Что сказала матушка?»
     Syra: "Māter tua nōn aderat, sed paulō post intrāvit. Tunc Mārcus iam lautus erat et vestem mūtāverat, domina eum sordidum atque cruentum nōn vīdit. Mārcus vērō 'sē bonum discipulum fuisse' dīxit, etsī in lūdō dormīverat nec magistrum recitantem audīverat - cēterum in hāc rē is nōn pēior fuerat cēterīs, nam omnēs dormīverant! Postrēmō litterās pulchrās quās Sextus scrīpserat mātrī ostendit atque dīxit 'sē ipsum eās litterās scrīpsisse.' Tam turpiter frāter tuus mentītus est!" – С.: «Твоя матушка при этом не присутствовала, но вошла немного позже. Тогда Марк уже выглядел прилично и переоделся, госпожа его грязным и окровавленным не видела. Марк же сказал, что он был хорошим учеником, хотя и спал в школе, и не слушал чтение учителя – впрочем, в этом он был не хуже остальных, потому что все спали! И в конце показал матери красивые буквы, которые ранее написал Секст, и сказал, что он сам эти буквы написал. Так постыдно лгал твой брат!»
     Quīntus: "Quōmodo scīs Mārcum mentītum esse et eās litterās ā Sextō scrīptās esse?" – К.: «Откуда знаешь, что Марк солгал и что те буквы были написаны Секстом?»
     Syra: "Quia nōmen 'Sextī' in tabellā scrīptum erat. Et paulō post tabellārius advēnit..." – С.: «Потому что имя Секста было написано на табличке. И немного погодя пришёл гонец...»
     Quīntus: "Nūper aliquem iānuam pulsāre et canem valdē lātrāre audīvī. Tum subitō magnā vōce clāmāvit aliquis. Quidnam tantus ille tumultus significāvit?" – К.: «Недавно слышал, как кто-то стучал в ворота и собака сильно лаяла. Затем внезапно кто-то кричал громко кричал. Что такое значила та суматоха?»
     Syra: "Tabellārius clāmāvit quod canem veritus est, nec sine causā, nam canis eum momordit et vestem eius scidit. Is canis lupō ferōcior est!" – С.: «Гонец кричал оттого, что опасался собаку, и не без причины, ибо собака его укусила и порвала его одежду. Эта собака более дикая, чем волк!»
     Quīntus: "Ego canem iānitōris nōn vereor neque umquam ab eō morsus sum." – К.: «Я не боюсь собаки привратника и никогда не был ею укушен».
     Syra: "Id nōn mīror, nam canis saepissimē tē vīdit. Canis tē nōvit, ignōrat illum." – С.: «Этому не удивляюсь, потому что собака видела тебя чрезвычайно часто. Собака тебя знала, не знает его».
     Quīntus: "Canis mē nōn modo nōvit, sed etiam dīligit, nam multa eī ossa dedī et saepe cum eō lūsī. Cēterum quid attulit tabellārius?" – К.: «Собака меня не только знала, но ещё и любит, потому что давал ей много костей и часто с нею играл. Впрочем, что принёс гонец?»
     Syra: "Epistulam attulit in quā magister scrīpserat 'Mārcum discipulum pigerrimum fuisse atque foedē et prāvē scrīpsisse.' Tum Mārcus, quī prīmō omnia negāverat, 'sē mentītum esse' fassus est." – С.: «Принёс письмо, в котором учитель написал, что Марк был самым ленивым учеником и писал безобразно и безграмотно. Тогда Марк, который вначале всё отрицал, признался, что он солгал».
     Quīntus: "Profectō verbera meruit!" – К.: «Конечно, он заслужил порку!»
     Syra: "Magister eum iam bis verberāverat, nec igitur pater eum dēnuō verberāre voluit, sed in cubiculum inclūsit. Cēterum facile tibi est frātrem tuum reprehendere, dum ipse hīc in mollī lectulō cubās. Tūne ipse semper bonus discipulus es?" – С.: «Сегодня учитель его уже дважды выпорол, отец не хотел его снова пороть, но запер его в спальне.  Впрочем, тебе легко осуждать твоего брата, когда ты сам лежишь здесь в мягкой постели. Разве ты сам всегда бываешь хорошим учеником?»
     Quīntus: "Melior sum frātre meō! Herī laudātus sum, quia pulchrē scrīpseram et recitāveram." – К.: «Лучшим, чем мой брат! Вчера был похвален, потому что прекрасно писал и читал».
     Syra: "Tūne sōlus pulchrē scrīpserās et recitāverās?" – С.: «Только ты прекрасно писал и читал?»
     Quīntus: "Immō omnēs praeter Mārcum laudātī sumus, quod pulchrē scrīpserāmus et recitāverāmus." – К.: «Нет, мы все, кроме Марка, были похвалены, потому что отлично писали и читали».
     Syra: "Sī vōs laudātī estis, quod pulchrius scrīpserātis et recitāverātis quam Mārcus, nōnne ille tam rēctē scrīpserat quam vōs? Ego Mārcus bene nōvī, nec putō eum vōbīs stultiōrem esse." – С.: «Если даже вас похвалили, потому что вы писали и читали лучше, чем Марк, неужели он не писал так правильно, как вы? Я хорошо знала Марка, и не считаю его глупее вас».
     Quīntus: "At certē pigrior est nōbīs!" – К.: «Но, конечно, он ленивее нас!»
ἄπαγε σατανᾶς

Быстрый ответ

Обратите внимание: данное сообщение не будет отображаться, пока модератор не одобрит его.

Имя:
Имейл:
ALT+S — отправить
ALT+P — предварительный просмотр