Colloquium 24

Автор _Swetlana, 19 сентября 2022, 02:35

« назад - далее »

_Swetlana


24 Colloquium - L. Amadeus Ranierius

Col24_1.png

ārdeo, ārsi, ārsūrus, ārdēre – гореть, сгорать, пылать, быть раскалённым
incendium, ī n. – пожар, пламя
clāvis, is f. – ключ
crassus a, um – густой
tandem – adv. наконец, в конце концов
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

COLLOQUIUM VĪCĒSIMUM QUARTUM
Persōnae: Diodōrus, Symmachus, TIēpolemus


Postquam Sextus abiit, magister pōculum suum exhaurit et "Ego quoque" inquit "redīre volō, etsī nēmō domī mē opperītur."
Symmachus: "Nōnne iānitor cūstōdit domum tuam?"
Diodōrus: "Mihi, ut magistrō pauperrimō, ūnus tantum est servus, neque is nunc domī est."
Symmachus: "Quid servus tuus agit forīs?"
Diodorus: "Multa sunt servī meī officia. Hodiē tabellārius est: epistulam fert ad patrem Mārcī, neque eum ante hōram nōnam reditūrum esse putō. Sed eō absente canis meus ferōx domum cūstōdit."
Symmachus: "Ergō nōn opus est tē iam redīre. Quīn hīc exspectās duro dēsinit imber ac tonitrus? Mox sōl rūrsus lūcēbit."
Diodōrus caelum spectāns "Id nōn arbitror" inquit, "Ecce nova nūbēs ātra oritur."
Item Symmachus caelum intuētur et "Nōn nūbēs" inquit, "sed fūmus est."
Diodōrus: "Fūmus? Unde venit ille fūmus?"
Symmachus: "Semper ex igne venit fūmus. Ego aliquam domum ārdēre putō."
Subitō aliquis magnā vōce "Incendium!" clāmāre incipit, atque brevī tempore viae oppidī implentur hominibus, quī omnēs in eam partem currunt unde fūmus oritur. Diodōrus quoque et Symmachus ē taberna exeunt atque cēterōs sequuntur.
"Quō īmus?" interrogat Diodōrus.
"In eam partem ubi tū habitās, putō" respondet Symmachus.
Diodōrus quoque currere incipit.
Paulō post Diodōrus ante domum suam ārdentem cōnsistit. Intrā forēs clausās canis vīnctus ululat.
"Age, aperī iānuam, Diodōre! Solve canem tuum!" clāmat aliquis, dum aliī magnō cum strepitū forēs frangere cōnantur.
Diodōrus continuō clāvem prōmit, forēs aperit et canem territum solvit. Canis laetus ē domō excurrit. At dominus, etsī propter fūmum crassum vix spīrāre potest, in mediam domum prōcēdit librōs suōs quaerēns. Tandem, ūnō librō captō, recēdit, ac vix vīvus intrā forēs lābitur.

Col24_2.png
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

Col24_3.png

Eō ipsō tempore Tlēpolemus revertitur. "Ubi est erus meus?" inquit.
"Intrā līmen iacet" respondet aliquis, "Tū servā dominum tuum!"
Vix haec verba dicta erant, cum Tlēpolemus per forēs apertās currit, dominum iacentem tollit eumque extrā forēs portat.
Diodōrus, quī ūnum librum manū tenet, oculōs aperit
.
"Ō domine!" inquit Tlēpolemus, "Gaudeō tē vīvere!"
At magister "Mēne vīvere" inquit "sine domō ac sine librīs?"
Hīc advenit Symmachus et "Ō mī Diodōre!" inquit, "Quid tibi factum est?"
Diodōrus: "Nōnne vidēs domum meam ārdēre? Iuppiter mē perdidit. Egone hoc meruī? Quid male fēcī? Cūr mē sīc pūnīvit Iuppiter?"
Symmachus: "Ipse dīcis 'tē deōs nōn verērī. ' Cūr igitur putās tē ā Iove pūnītum esse?"
Diodōrus: "Quia Iuppiter est deus caelī quī tonitrum ac fulgura efficit. Ille domum meam perdidit. Mihi necesse erit sub caelō apertō vīvere!"
Symmachus: "Certē sub tēctō vīvēs, Diodōre. Venī apud mē habitātum. Domus mea satis magna est."
Diodōrus: "Quid fīet lūdō ac discipulīs meīs?"
Symmachus: "Nūper dīxistī 'tē lūdum clausūrum esse. ' Iam clausus est lūdus. Discipulī tuī novum magistrum quaerent. Neque iam opus est tē puerōs improbōs docēre: omne tempus tibi vacuum est ad librōs tuōs."
Diodōrus: "Quid mē dērīdēs, Symmache? Ex omnibus librīs meīs ūnum tantum servāvī."
Symmachus: "Quōmodo librum ex incendiō servavistī? Tūne sōlus domum ārdentem intrāvistī?"
Diodōrus: "Sōlus intrāvī, nec sōlus illinc exiī: servus meus, quī interim advēnerat, mē vix vīvum ē domō ārdentī tulit. Ecce servus fortis quī erum suum servāvit."
Tlēpolemus: "Antequam ego erum servāvī, ille canem suum servāverat. "
"Nec sōlum canem servāveram, sed etiam hunc librum" inquit Diodōrus et medicō librum ostendit.
Symmachus: "Quī liber est iste?"
Diodōrus titulum aspiciēns "Lucrētiī" inquit "Dē rērum nātūrā liber sextus. Is est liber dē caelō ac dē tonitrū fulguribusque."
Symmachus: "Quid dīcit Lucrētius dē causā tonitrūs?"
Diodōrus: "Lucrētius dīcit 'tonitrum fierī quia nūbēs volantēs in caelō concurrunt ventīs pugnantibus ... ' Certē negat 'Iovem facere tonitrum'."
Symmachus: "Neque igitur Iuppiter tē pūnīvit."
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#3
COLLOQUIUM VĪCĒSIMUM QUARTUM – ДИАЛОГ ДВАДЦАТЬ ЧЕТВЁРТЫЙ
Persōnae: Diodōrus, Symmachus, Tlēpolemus – Действующие лица: Диодор, Сюммах, Тлеполем

Postquam Sextus abiit, magister pōculum suum exhaurit et "Ego quoque" inquit "redīre volō, etsī nēmō domī mē opperītur." –  После того как Секст ушёл, учитель осушает свою чашу и грит: «Я тоже хочу уйти, хоть и никто не ждёт меня дома».
Symmachus: "Nōnne iānitor cūstōdit domum tuam?" – С.: «Разве привратник не сторожит твой дом?»
Diodōrus: "Mihi, ut magistrō pauperrimō, ūnus tantum est servus, neque is nunc domī est." – Д.: «У меня, как у беднейшего учителя, только один раб, и он сейчас не дома».
Symmachus: "Quid servus tuus agit forīs?" – С.: «Что делает твой раб вне дома?»
Diodorus: "Multa sunt servī meī officia. Hodiē tabellārius est: epistulam fert ad patrem Mārcī, neque eum ante hōram nōnam reditūrum esse putō. Sed eō absente canis meus ferōx domum cūstōdit." – Д.: «У моего раба много обязанностей. Сегодня он гонец: несёт письмо отцу Марка, не думаю, что он вернётся раньше 9 часов. Но пока он отсутствует, дом стережёт моя злая собака».
Symmachus: "Ergō nōn opus est tē iam redīre. Quīn hīc exspectās dum dēsinit imber ac tonitrus? Mox sōl rūrsus lūcēbit." – С.: «Значит, не нужно тебе сейчас возвращаться. Почему не ждёшь здесь, пока не прекратится дождь и гром?  Скоро снова будет светить солнце».
Diodōrus caelum spectāns "Id nōn arbitror" inquit, "Ecce nova nūbēs ātra oritur." – Диодор, глядя на небо: «Это не наблюдаю, - грит. Вот поднимается новая тёмная туча».
Item Symmachus caelum intuētur et "Nōn nūbēs" inquit, "sed fūmus est." – Сюммах тоже пристально смотрит на небо и: «Не туча, - грит, - а дым».
Diodōrus: "Fūmus? Unde venit ille fūmus?" – Д.: «Дым? Откуда идёт тот дым?»
Symmachus: "Semper ex igne venit fūmus. Ego aliquam domum ārdēre putō." – С.: «Дым всегда идёт от огня. Думаю, что горит чей-то дом».
Subitō aliquis magnā vōce "Incendium!" clāmāre incipit, atque brevī tempore viae oppidī implentur hominibus, quī omnēs in eam partem currunt unde fūmus oritur. Diodōrus quoque et Symmachus ē taberna exeunt atque cēterōs sequuntur. – Вдруг кто-то громким голосом начинает кричать: «Пожар!» – и за короткое время дороги города наполняются людьми, которые все бегут в ту сторону, откуда появляется дым. Диодор и Сюммах тоже выходят из таверны и следуют за остальными.
"Quō īmus?" interrogat Diodōrus. – «Куда мы идём?» – спрашивает Диодор.
"In eam partem ubi tū habitās, putō" respondet Symmachus. – «Думаю, в ту сторону, где ты живёшь», - отвечает Сюммах.
Diodōrus quoque currere incipit. – Диодор тоже начинает бежать.
Paulō post Diodōrus ante domum suam ārdentem cōnsistit. Intrā forēs clausās canis vīnctus ululat. – Немного погодя Диодор стоит перед своим горящим домом. За закрытыми дверями воет привязанная собака.
"Age, aperī iānuam, Diodōre! Solve canem tuum!" clāmat aliquis, dum aliī magnō cum strepitū forēs frangere cōnantur. – «Ну, открой двери, Диодор! Отвяжи свою собаку!» – кричит кто-то, пока другие с большим грохотом пытаются сломать двери.
Diodōrus continuō clāvem prōmit, forēs aperit et canem territum solvit. Canis laetus ē domō excurrit. At dominus, etsī propter fūmum crassum vix spīrāre potest, in mediam domum prōcēdit librōs suōs quaerēns. Tandem, ūnō librō captō, recēdit, ac vix vīvus intrā forēs lābitur. – Диодор немедленно вынимает ключ, открывает двери и отвязывает испуганную собаку. Довольная собака выбегает из дома. И хозяин, хоть и едва может дышать из-за густого дыма проходит внутрь дома, ища свои книги.  Наконец, взяв одну книгу, идёт назад и, едва живой, падает в дверях.
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

Eō ipsō tempore Tlēpolemus revertitur. "Ubi est erus meus?" inquit. – В этот самое время возвращается Тлеполем. «Где мой хозяин?» – грит.
"Intrā līmen iacet" respondet aliquis, "Tū servā dominum tuum!" – «Лежит за порогом, – отвечает кто-то, – ты спасай своего господина!»
Vix haec verba dicta erant, cum Tlēpolemus per forēs apertās currit, dominum iacentem tollit eumque extrā forēs portat. – Едва эти слова были сказаны, как Тлеполем бежит через открытые двери, поднимает лежащего хозяина и выносит его за двери.
Diodōrus, quī ūnum librum manū tenet, oculōs aperit. – Диодор, который держит в руке одну книгу, открывает глаза.
"Ō domine!" inquit Tlēpolemus, "Gaudeō tē vīvere!" – «О хозяин! – грит Тлеполем. – Рад, что ты жив!»
At magister "Mēne vīvere" inquit "sine domō ac sine librīs?" – Но учитель: «Мне ли жить, – грит, – без дома и без книг?»
Hīc advenit Symmachus et "Ō mī Diodōre!" inquit, "Quid tibi factum est?" – Тут приходит Сюммах и: «О мой Диодор! – грит. Что у тебя произошло?»
Diodōrus: "Nōnne vidēs domum meam ārdēre? Iuppiter mē perdidit. Egone hoc meruī? Quid male fēcī? Cūr mē sīc pūnīvit Iuppiter?" – Д.: «Разве не видишь, что мой дом горит? Юпитер меня губит. Заслужил ли я это? Что сделал плохого? Почему меня так наказал Юпитер?»
Symmachus: "Ipse dīcis 'tē deōs nōn verērī. ' Cūr igitur putās tē ā Iove pūnītum esse?" – С.: «Сам говоришь, что ты не боишься богов. Почему же считаешь, что ты был наказан Юпитером?»
Diodōrus: "Quia Iuppiter est deus caelī quī tonitrum ac fulgura efficit. Ille domum meam perdidit. Mihi necesse erit sub caelō apertō vīvere!" – Д.: «Потому что Юпитер – бог неба, который производит гром и молнию. Он разрушил мой дом. Мне придётся жить под открытым небом!»
Symmachus: "Certē sub tēctō vīvēs, Diodōre. Venī apud mē habitātum. Domus mea satis magna est." – С.: «Конечно, под крышей будешь жить, Диодор. Приходи у меня жить. Дом мой достаточно большой».
Diodōrus: "Quid fīet lūdō ac discipulīs meīs?" – Д. «Что станется со школой и моими учениками?»
Symmachus: "Nūper dīxistī 'tē lūdum clausūrum esse. ' Iam clausus est lūdus. Discipulī tuī novum magistrum quaerent. Neque iam opus est tē puerōs improbōs docēre: omne tempus tibi vacuum est ad librōs tuōs." – С.: «Недавно ты сказал, что собираешься закрыть школу. Теперь школа закрыта. Твои ученики будут искать нового учителя. Тебе больше не нужно учить негодных мальчишек: всё время у тебя свободно для твоих книг».
Diodōrus: "Quid mē dērīdēs, Symmache? Ex omnibus librīs meīs ūnum tantum servāvī." – Д.: «Зачем насмехаешься надо мной, Сюммах? Из всех моих книг спас только одну».
Symmachus: "Quōmodo librum ex incendiō servavistī? Tūne sōlus domum ārdentem intrāvistī?" – С.: «Каким образом спас книгу из огня? Разве ты один вошёл в горящий дом?» 
Diodōrus: "Sōlus intrāvī, nec sōlus illinc exiī: servus meus, quī interim advēnerat, mē vix vīvum ē domō ārdentī tulit. Ecce servus fortis quī erum suum servāvit." – Д.: «Вошёл один, вышел оттуда не один: раб мой, который тем временем пришёл, меня, едва живого, вынес из горящего дома. Вот храбрый раб, который спас своего хозяина».
Tlēpolemus: "Antequam ego erum servāvī, ille canem suum servāverat." – Т.: «Прежде чем я спас хозяина, он спас свою собаку».
"Nec sōlum canem servāveram, sed etiam hunc librum" inquit Diodōrus et medicō librum ostendit. – «Не только собаку спас, но ещё и эту книгу», – грит Диодор и показывает лекарю книгу.
Symmachus: "Quī liber est iste?" – С. «Что это за книга?»
Diodōrus titulum aspiciēns "Lucrētiī" inquit "Dē rērum nātūrā liber sextus. Is est liber dē caelō ac dē tonitrū fulguribusque." – Д., глядя на название: «Лукреций, – грит, – 'О природе вещей. Книга шестая'. Это книга о небе, а также о громе и молниях».
Symmachus: "Quid dīcit Lucrētius dē causā tonitrūs?" – С.: «Что говорит Лукреций о причине грома?»
Diodōrus: "Lucrētius dīcit 'tonitrum fierī quia nūbēs volantēs in caelō concurrunt ventīs pugnantibus ... ' Certē negat 'Iovem facere tonitrum'." – Д.: «Лукреций говорит, что гром получается, потому что летящие в небе тучи набегают друг на друга, (подгоняемые)  противоборствующими ветрами... Конечно, он отрицает, что Юпитер производит гром».
Symmachus: "Neque igitur Iuppiter tē pūnīvit." – С.: «Значит, не Юпитер тебя  наказал».
ἄπαγε σατανᾶς

Быстрый ответ

Обратите внимание: данное сообщение не будет отображаться, пока модератор не одобрит его.

Имя:
Имейл:
ALT+S — отправить
ALT+P — предварительный просмотр