CAPITULUM 1. IMPERIUM RŌMĀNUM

Автор _Swetlana, 04 июня 2022, 21:40

« назад - далее »

_Swetlana

Взято hīc


OLD VERSION

NEW VERSION

Аудио 01 Imperium Romanum - L. Amadeus Ranierius
Аудио NEW VERSION 01 Imperium Romanum - L. Amadeus Ranierius


LINGUA LATĪNA PER SĒ ILLŪSTRĀTA
Familia Rōmāna by Hans H. Ørberg
Audio by Luke Amadeus Ranieri, i.e. ScorpioMartianus (youtube.com/c/ScorpioMartianus)
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#1
Italia, in Italiā
Imperium Rōmānum, in imperiō Rōmānō
fluvius, ī m – река
īnsula, ae f – остров
oppidum, ī n – город
prōvincia, ae f – провинция, провинции
capitulum ī n – головка; головной убор; капитель; глава
capitulum prīmum - первая глава
vocābulum,  ī n – наименование, название; имя; слово
mīlle vocābula – тысяча слов
littera, ae f – буква; почерк, рука; pl. - записка; письмо; документ; письменность, литература; науки, образование, учёность
litterae Latīnae, litterae Graecae – латинские буквы, греческие буквы
littera prīma, littera secunda, littera tertia – A, B, C
syllaba, ae f – слог;pl. - стихи
trēs syllabae – три слога
syllabās Catullī amāre – любить стихи Катулла
numerus ī m –член, элемент;  ритм, такт; созвучие, благозвучие, гармония;  стих, стихотворный размер, стопа; число
numerī Rōmānī – римские числа
I – ūnus, ūna, ūnum
II – duo, duae, duo
III – trēs, trēs, tria
sex - 6
CIↃ (M) = mīlle - 1000

quis – кто? (м. и ж. род)
quid – что? (ср. род от quis)
cūjus – кого? чей, чья, чьё?

ūnus, ūna, ūnum – один, одна, одно
Мн. ч. ūnī, ūnae, ūna
prīmus, prīma, prīmum – первый, первая, первое
Мн. ч. prīmī, prīmae, prīma

magnus – большой; важный; великий
magnus, magna, magnum
magnī, magnae, magna
parvus – малый, маленький
parvus, parva, parvum
parvī, parvae, parva

multus – многочисленный, многий; большой; значительный
multus, multa, multum
multī, multae, multa
paucus – малый, небольшой; мн.ч. – несколько; немногие; немногочисленные
paucus, pauca, paucum
paucī, paucae, pauca



CAPITULUM PRĪMUM. IMPERIUM RŌMĀNUM

    Rōma in Italiā est. Italia in Eurōpā est. Graecia in Eurōpā est. Italia et Graecia in Eurōpā sunt. Hispānia quoque in Eurōpā est. Hispānia et Italia et Graecia in Eurōpā sunt.
    Aegyptus in Eurōpā nōn est, Aegyptus in Āfricā est. Gallia nōn in Āfricā est, Gallia est in Eurōpā. Syria nōn est in Eurōpā, sed in Asiā. Arabia quoque in Asiā est. Syria et Arabia in Asiā sunt. Germānia nōn in Asiā, sed in Eurōpā est. Britannia quoque in Eurōpā est. Germānia et Britannia sunt in Eurōpā.
    Estne Gallia in Eurōpā? Gallia in Eurōpā est. Estne Rōma in Galliā? Rōma in Galliā nōn est. Ubi est Rōma? Rōma est in Italiā. Ubi est Italia? Italia in Eurōpā est. Ubi sunt Gallia et Hispānia? Gallia et Hispānia in Eurōpā sunt.
    Estne Nīlus in Eurōpā? Nīlus in Eurōpā nōn est. Ubi est Nīlus? Nīlus in Āfricā est. Rhēnus ubi est? Rhēnus est in Germāniā. Nīlus fluvius est. Rhēnus fluvius est. Nīlus et Rhēnus fluviī sunt. Dānuvius quoque fluvius est. Rhēnus et Dānuvius sunt fluviī in Germānia. Tiberis fluvius in Italiā est.
    Nīlus fluvius magnus est. Tiberis nōn est fluvius magnus, Tiberis fluvius parvus est. Rhēnus nōn est fluvius parvus, sed fluvius magnus. Nīlus et Rhēnus nōn fluviī parvī, sed fluviī magnī sunt. Dānuvius quoque fluvius magnus est.
    Corsica īnsula est. Corsica et Sardinia et Sicilia īnsulae sunt. Britannia quoque īnsula est. Italia īnsula nōn est. Sicilia īnsula magna est. Melita est īnsula parva. Britannia nōn īnsula parva, sed īnsula magna est. Sicilia et Sardinia nōn īnsulae parvae, sed īnsulae magnae sunt.
    Brundisium oppidum est. Brundisium et Tūsculum oppida sunt. Sparta quoque oppidum est. Brundisium est oppidum magnum. Tūsculum oppidum parvum est. Delphī quoque oppidum parvum est. Tūsculum et Delphī nōn oppida magna, sed oppida parva sunt.
    Ubi est Sparta? Sparta est in Graeciā. Sparta est oppidum Graecum. Sparta et Delphī oppida Graeca sunt. Tūsculum nōn oppidum Graecum, sed oppidum Rōmānum est. Tūsculum et Brundisium sunt oppida Rōmāna. Sardinia īnsula Rōmāna est. Crēta, Rhodus, Naxus, Samos, Chios, Lesbos, Lēmnos, Euboea sunt īnsulae Graecae. In Graeciā multae īnsulae sunt. In Italiā et in Graeciā sunt multa oppida. In Galliā et in Germāniā multī sunt fluviī . Suntne multī fluviī et multa oppida in Arabiā? In Arabiā nōn multī, sed paucī fluviī sunt et pauca oppida.
    Num Crēta oppidum est? Crēta oppidum nōn est! Quid est Crēta? Crēta īnsula est. Num Sparta īnsula est? Sparta nōn est īnsula! Quid est Sparta? Sparta oppidum est. Rhēnus quid est? Rhēnus est magnus fluvius. Num ōceanus Atlanticus parvus est? Nōn parvus, sed magnus est ōceanus.
    Ubi est imperium Rōmānum? Imperium Rōmānum est in Eurōpā, in Asiā, in Āfricā. Hispānia et Syria et Aegyptus prōvinciae Rōmānae sunt. Germānia nōn est prōvincia Rōmāna: Germānia in imperiō Rōmānō nōn est. Sed Gallia et Britannia sunt prōvinciae Rōmānae.
    In imperiō Rōmānō multae sunt prōvinciae. Magnum est imperium Rōmānum!
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana



LITTERAE ET NUMERĪ

    I et II numerī sunt. III quoque numerus est. I, II, III numeri Romani sunt. I et II sunt parvi numeri. CIↃ  magnus numerus est.
    A et B litterae sunt, C quoque littera est. A, B, C sunt trēs litterae. A est littera prīma (I), B littera secunda (II), C littera tertia (III), Γ – littera Graeca est. C est littera Latīna, C et D litterae Latīnae sunt,  Γ et Δ sunt litterae Graecae.
    Fluius et oppidum vocābula Latīna sunt. Ubi quoque vocābulum Latīnum est. In vocābulō ubi sunt trēs litterae. In capitulō primō mīlle vocābula sunt.
    In vocābulō īnsula sex litterae et trēs syllabae sunt: syllaba prīma īn-, secunda -su-, tertia -la. In vocābulō nōn sunt trēs litterae et ūna syllaba.
    Quid est III? III numerus Rōmānus est. Γ quid est? Γ littera Graeca est. Num C littera Graeca est? Νōn littera Graeca, sed littera Latīna est C. Estne B littera prīma? B nōn littera prīma, sed secunda est. Quid est nōn? Νōn est vocābulum Latīnum. Nōn, sed, magnus, numerus vocābula Latīna sunt. Vocābulum quoque vocābulum Latīnum est!

GRAMMATICA LATĪNA
Singulāris et plūrālis

Nīlus fluvius magnus est.
Nīlus et Rhēnus fluviī magnī sunt.
'Fluvius' singulāris est. 'Fluviī' plūrālis est.
Singulāris: -us. Plūrālis: -ī.
Exemplum: numerus, numeri.
I parvus numerus est. I et II parvī numerī sunt.

Corsica īnsula magna est.
Corsica et Sardinia īnsulae magnae sunt.
'Īnsula' singulāris est. 'Īnsulae' plūrālis est.
Singulāris: -a. Plūrālis: -ae.
Exempla: littera, litterae; provincia, provinciae.
A littera Latīna est. A et B litterae Latīnae sunt.
Gallia est prōvincia Rōmāna. Gallia et Hispānia provinciae Rōmānae sunt.

Brundisium oppidum magnum est.
Brundisium et Sparta oppida magna sunt.
'Oppidum' singulāris est. 'Oppida' plūrālis est.
Singulāris: -um. Plūrālis: -a.
Exempla: vocābulum, vocābula; exemplum, exempla.
Littera est vocābulum Latīnum, nōn Graecum. Littera et numerus nōn vocābula Graeca, sed Latīna sunt.
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

CAPITULUM PRĪMUM. IMPERIUM RŌMĀNUM – ГЛАВА ПЕРВАЯ. РИМСКАЯ ИМПЕРИЯ

    Rōma in Italiā est. Italia in Eurōpā est. Graecia in Eurōpā est. Italia et Graecia in Eurōpā sunt. Hispānia quoque in Eurōpā est. Hispānia et Italia et Graecia in Eurōpā sunt. – Рим находится в Италии. Италия – в Европе. Испания, и Италия, и Греция – в Европе.
    Aegyptus in Eurōpā nōn est, Aegyptus in Āfricā est. Gallia nōn in Āfricā est, Gallia est in Eurōpā. Syria nōn est in Eurōpā, sed in Asiā. Arabia quoque in Asiā est. Syria et Arabia in Asiā sunt. Germānia nōn in Asiā, sed in Eurōpā est. Britannia quoque in Eurōpā est. Germānia et Britannia sunt in Eurōpā. – Египет не в Европе, Египет находится в Африке. Галлия не в Африке, Галлия в Европе. Сирия не в Европе, но в Азии. Аравия тоже в Азии. Сирия и Аравия в Азии. Германия не в Азии, но в Европе. Британия тоже в Европе. Германия и Британия – в Европе.
    Estne Gallia in Eurōpā? Gallia in Eurōpā est. Estne Rōma in Galliā? Rōma in Galliā nōn est. Ubi est Rōma? Rōma est in Italiā. Ubi est Italia? Italia in Eurōpā est. Ubi sunt Gallia et Hispānia? Gallia et Hispānia in Eurōpā sunt.  – Находится ли Галлия в Европе? Галлия в Европе. Находится ли Рим в Галлии? Рим не в Галлии. Где находится Рим? Рим в Италии. Где находится Италия? Италия в Европе. Где находятся Галлия и Испания? Галлия и Испания в Европе.
    Estne Nīlus in Eurōpā? Nīlus in Eurōpā nōn est. Ubi est Nīlus? Nīlus in Āfricā est. Rhēnus ubi est? Rhēnus est in Germāniā. Nīlus fluvius est. Rhēnus fluvius est. Nīlus et Rhēnus fluviī sunt. Dānuvius quoque fluvius est. Rhēnus et Dānuvius sunt fluviī in Germānia. Tiberis fluvius in Italiā est. – Находится ли Нил в Европе? Нил не в Европе. Где находится Нил? Нил в Африке. Рейн где? Рейн в Германии. Нил – это река. Рейн тоже река. Нил и Рейн – это реки. Дунай тоже река. Рейн и Дунай – реки в Германии. Тибр – река в Италии.  
    Nīlus fluvius magnus est. Tiberis nōn est fluvius magnus, Tiberis fluvius parvus est. Rhēnus nōn est fluvius parvus, sed fluvius magnus. Nīlus et Rhēnus nōn fluviī parvī, sed fluviī magnī sunt. Dānuvius quoque fluvius magnus est. – Нил – большая река. Тибр не большая река, Тибр – небольшая (мелкая) река.
    Corsica īnsula est. Corsica et Sardinia et Sicilia īnsulae sunt. Britannia quoque īnsula est. Italia īnsula nōn est. Sicilia īnsula magna est. Melita est īnsula parva. Britannia nōn īnsula parva, sed īnsula magna est. Sicilia et Sardinia nōn īnsulae parvae, sed īnsulae magnae sunt. – Корсика – остров. Корсика, и Сардиния, и Сицилия – острова. Британия тоже остров. Италия не остров. Сицилия – большой остров. Мальта – маленький остров. Британия не маленький, но большой остров. Сицилия и Сардиния – не маленькие, но большие острова.
    Brundisium oppidum est. Brundisium et Tūsculum oppida sunt. Sparta quoque oppidum est. Brundisium est oppidum magnum. Tūsculum oppidum parvum est. Delphī quoque oppidum parvum est. Tūsculum et Delphī nōn oppida magna, sed oppida parva sunt. – Брундизий – город. Брундизий и Тускул – города. Спарта тоже город. Брундизий – большой город. Тускул – маленький город. Дельфи тоже маленький город. Тускул и Дельфи – не большие, а маленькие города.
    Ubi est Sparta? Sparta est in Graeciā. Sparta est oppidum Graecum. Sparta et Delphī oppida Graeca sunt. Tūsculum nōn oppidum Graecum, sed oppidum Rōmānum est. Tūsculum et Brundisium sunt oppida Rōmāna. Sardinia īnsula Rōmāna est. Crēta, Rhodus, Naxus, Samos, Chios, Lesbos, Lēmnos, Euboea sunt īnsulae Graecae. In Graeciā multae īnsulae sunt. In Italiā et in Graeciā sunt multa oppida. In Galliā et in Germāniā multī sunt fluviī . Suntne multī fluviī et multa oppida in Arabiā? In Arabiā nōn multī, sed paucī fluviī sunt et pauca oppida. – Где находится Спарта? Спарта в Греции. Спарта – греческий город. Спарта и Дельфи – греческие города. Тускул не греческий, но римский город. Тускул и Брундизий – римские города. Сардиния – римский остров. Крит, Родос, Наксус, Самос, Хиос, Лесбос, Лемнос, Эвбея – греческие острова. В Греции много островов. В Италии и в Греции много городов. В Галлии и Германии много рек. Есть ли много рек и много городов в Аравии? В Аравии не много, а мало рек и мало городов.
    Num Crēta oppidum est? Crēta oppidum nōn est! Quid est Crēta? Crēta īnsula est. Num Sparta īnsula est? Sparta nōn est īnsula! Quid est Sparta? Sparta oppidum est. Rhēnus quid est? Rhēnus est magnus fluvius. Num ōceanus Atlanticus parvus est? Nōn parvus, sed magnus est ōceanus.– Город ли Крит? Крит – не город!  Что такое Крит? Крит – это остров. Остров ли Спарта? Спарта – не остров! Что такое Рейн? Рейн – большая река. Мал ли Атлантический океан? Океан не мал, но велик.  
    Ubi est imperium Rōmānum? Imperium Rōmānum est in Eurōpā, in Asiā, in Āfricā. Hispānia et Syria et Aegyptus prōvinciae Rōmānae sunt. Germānia nōn est prōvincia Rōmāna: Germānia in imperiō Rōmānō nōn est. Sed Gallia et Britannia sunt prōvinciae Rōmānae. – Где находится Римская империя? Римская империя в Европе, в Азии, в Африке. Испания, и Сирия, и Египет – римские провинции. Германия не римская провинция, Германия не находитсся в Римской империи. Но Галлия и Британия – римские провинции.
    In imperiō Rōmānō multae sunt prōvinciae. Magnum est imperium Rōmānum! – В Римской империи много провинций. Велика Римская империя!
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

LITTERAE ET NUMERĪ – БУКВЫ И ЧИСЛА

    I et II numerī sunt. III quoque numerus est. I, II, III numeri Romani sunt. I et II sunt parvi numeri. CIↃ  magnus numerus est. – I и II – числа. III тоже число. I, II, III – римские числа. I и II – маленькие числа. CIↃ (тысяча) –  большое число.
    A et B litterae sunt, C quoque littera est. A, B, C sunt trēs litterae. A est littera prīma (I), B littera secunda (II), C littera tertia (III), Γ – littera Graeca est. C est littera Latīna, C et D litterae Latīnae sunt,  Γ et Δ sunt litterae Graecae. – A и B – буквы, C тоже буква. A, B, C три буквы. A – первая буква, B – вторая буква,  C – третья, Γ – греческая буква. C – латинская буква, C и D – латинские буквы,  Γ и Δ – греческие.
    Fluius et oppidum vocābula Latīna sunt. Ubi quoque vocābulum Latīnum est. In vocābulō ubi sunt trēs litterae. In capitulō primō mīlle vocābula sunt. – 'Fluius' (река) и 'oppidum' (город) – латинские слова. 'Ubi' (где) тоже латинское слово.  слове «где» три буквы. В первой главе тысяча слов.
    In vocābulō īnsula sex litterae et trēs syllabae sunt: syllaba prīma īn-, secunda -su-, tertia -la. In vocābulō nōn sunt trēs litterae et ūna syllaba. – В слове 'īnsula' шесть букв и три слога: первый слог īn-, второй -su-, третий -la. В слове 'nōn' три буквы и один слог.
    Quid est III? III numerus Rōmānus est. Γ quid est? Γ littera Graeca est. Num C littera Graeca est? Νōn littera Graeca, sed littera Latīna est C. Estne B littera prīma? B nōn littera prīma, sed secunda est. Quid est nōn? Νōn est vocābulum Latīnum. Nōn, sed, magnus, numerus vocābula Latīna sunt. Vocābulum quoque vocābulum Latīnum est! – Что такое III? III – римское число. Что такое Γ? Γ – греческая буква. Греческая ли буква C? – Не греческая, но латинская. Разве B первая буква? B не первая буква, но вторая. Что такое 'nōn'? 'Νōn' – латинское слово. 'Nōn, sed, magnus, numerus' – римские слова. 'Vocābulum' – тоже латинское слово.
ἄπαγε σατανᾶς

Быстрый ответ

Предупреждение: в этой теме не было сообщений более 120 дней.
Возможно, будет лучше создать новую тему.

Обратите внимание: данное сообщение не будет отображаться, пока модератор не одобрит его.

Имя:
Имейл:
ALT+S — отправить
ALT+P — предварительный просмотр