CAPITULUM 2. FAMILIA RŌMĀNA

Автор _Swetlana, 04 июня 2022, 22:28

« назад - далее »

_Swetlana

Взято hīc

ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#1
OLD VERSION

NEW VERSION

LINGUA LATĪNA PER SĒ ILLŪSTRĀTA
Familia Rōmāna by Hans H. Ørberg
Audio by Luke Amadeus Ranieri, i.e. ScorpioMartianus (youtube.com/c/ScorpioMartianus)

Аудио 02 Familia Romana - L. Amadeus Ranierius
Аудио NEW VERSION 02 Familia Romana - L. Amadeus Ranierius

familia, ae f  – семья, семейство (в широком смысле слова, включая слуг и рабов)
vir, ī m – мужчина
fēmina, ae f – женщина
puer, ī m – мальчик
puella ae f – девочка, девушка
māter, mātris f – мать; pater – отец
fīlius, ī m – сын; fīlia – дочь
līberī, lībōrum – дети
dominus, ī m – господин, хозяин, государь; господский, хозяйский
domina, ae f – госпожа
servus, ī m – раб, невольник; слуга; зависимый, подневольный
ancilla ae f – рабыня; служанка
liber, librī m – книга
pāgina, ae f  – лист, страница; рукопись
titulus, ī m - надпись; подпись; заглавие, заголовок

novus, nova, novum – новый, ранний; юный
antīquus,  antīqua, antīquum –  древний, старинный, старый
cetērus, cetēra, cetērum – прочий, остальной
cetērī, cetērae, cetēra
meus, mea, meum – мой, моя, моё
tuus, tua, tuum – твой, твоя, твоё

-que – и (энклитическая частица, может не переводиться)
cujus [ˈkʊ́jjus] – кого? чей, чья, чьё?

Относительное местоимение quī, quae, quod употребляется как:
прилагательное в значении который, какой;
существительное в значении кто или тот, кто;
в среднем роде что (основа *quo-, в женском роде *qua-).
quī – (м.род) кто?; который, какой?; тот, который
quae – (ж. род от quī) кто?; которая, какая? та, которая
quod – (ср. род от quī ) что? которое, какое? то, которое

quot – I сколько?
Quot estis? – Сколько вас?;
quot – I I каждый, еже-
quot dies – ежедневно

centum – 100
mīlle, pl. mīlia – 1000



CAPITULUM SECUNDUM. FAMILIA RŌMĀNA

    Iūlius vir Rōmānus est. Aemilia fēmina Rōmāna est. Mārcus est puer Rōmānus. Quīntus quoque puer Rōmānus est. Iūlia est puella Rōmāna.
    Mārcus et Quīntus non virī, sed puerī sunt. Virī sunt Iūlius et Mēdus et Dāvus. Aemilia et Dēlia et Syra sunt fēminae. Estne fēmina Iūlia? Nōn fēmina, sed parva puella est Iūlia.
    Iūlius, Aemilia, Mārcus, Quīntus, Iūlia, Syra, Dāvus, Dēlia Mēdusque sunt familia Rōmāna. Iūlius pater est. Aemilia est māter. Iūlius pater Mārcī et Quīntī est. Iūlius pater Iūliae quoque est. Aemilia est māter Mārcī et Quīntī et Iūliae. Mārcus fīlius Iūliī est. Mārcus fīlius Aemiliae est. Quīntus quoque fīlius Iūliī et Aemiliae est. Iūlia est fīlia Iūliī et Aemiliae.
    Quis est Mārcus? Mārcus puer Rōmānus est. Quis pater Mārcī est? Iūlius pater Mārcī est. Quae est māter Mārcī? Māter Mārcī est Aemilia. Quae est Iūlia? Iūlia est puella Rōmāna. Quae māter Iūliae est? Aemilia māter Iūliae est. Pater Iūliae est Iūlius. Iūlia fīlia Iūliī est. Quī sunt fīliī Iūliī? Fīliī Iūliī sunt Mārcus et Quīntus. Mārcus, Quīntus Iūliaque sunt trēs liberī. Liberī sunt fīliī fīliaeque. Mārcus et Quīntus et Iūlia sunt līberī Iūliī et Aemiliae. In familiā Iūliī sunt trēs līberī: duo fīliī et ūna fīlia.
    Estne Mēdus filius Iūliī? Mēdus fīlius Iūliī nōn est, Mēdus est servus Iūliī. Iūlius dominus Mēdī est. Iūlius dominus servī est. Dāvus quoque servus est. Mēdus et Dāvus duo servī sunt. Iulius est dominus Mēdī et Dāvī. Iūlius dominus servōrum est et pater līberōrum.
    Estne Dēlia fīlia Aemiliae? Dēlia nōn est fīlia Aemiliae, Dēlia ancilla Aemiliae est. Aemilia domina Dēliae est. Aemilia domina ancillae est. Syra quoque ancilla est. Dēlia et Syra duae ancillae sunt. Aemilia domina ancillārum est.
    Cuius servus est Dāvus? Dāvus servus Iūliī est. Cuius ancilla est Syra? Syra est ancilla Aemiliae.
Quot līberī sunt in familiā? In familiā Iūliī sunt trēs līberī.
    Quot fīliī et quot fīliae? Duo fīliī et ūna fīlia. Quot servī sunt in familiā? In familiā sunt centum servī. In familiā Iūliī sunt multī servī, paucī līberī. Iūlius est dominus multōrum servōrum.
    'Duo' et 'trēs' numerī sunt. 'Centum' quoque numerus est. Numerus servōrum est centum. Numerus līberōrum est trēs. Centum est magnus numerus. Trēs parvus numerus est. Numerus servōrum est magnus. Numerus līberōrum parvus est. In familiā Iūliī magnus numerus servōrum, parvus numerus līberōrum est.
    Mēdus servus Graecus est. Dēlia est ancilla Graeca. In familiā Iūliī sunt multī servī Graecī multaeque ancillae Graecae. Estne Aemilia fēmina Graeca? Aemilia nōn est fēmina Graeca, sed Rōmāna. Iūlius nōn vir Graecus, sed Rōmānus est.
    Sparta oppidum Graecum est. Sparta, Delphī Tūsculumque tria oppida sunt: duo oppida Graeca et ūnum oppidum Rōmānum. In Graeciā et in Italiā magnus numerus oppidōrum est. In Galliā est magnus numerus fluviōrum. Fluviī Galliae magnī sunt. Magnīne sunt fluviī Āfricae? In Āfrica ūnus fluvius magnus est: Nīlus; cēterī fluviī Africae parvi sunt. Suntne magnae īnsulae Graecae? Creta et Euboea duae īnsulae magnae sunt; cēterae īnsulae Graecae sunt parvae.



    Quis est Cornēlius? Cornēlius dominus Rōmānus est. Iūlius et Cornēlius duo dominī Rōmānī sunt.
Mēdus nōn est servus Cornēliī. Mēdus servus Iūliī est.
    Cornēlius: "Cuius servus est Mēdus?"
    Iūlius: "Mēdus servus meus est."
    Cornēlius: "Estne Dāvus servus tuus?"
    Iūlius: "Dāvus quoque servus meus est. Servī meī sunt Mēdus et Dāvus et cēterī multī..."
    Cornēlius: "Estne Dēlia ancilla tua?"
    Iūlius: "Dēlia est ancilla mea, et Syra quoque ancilla mea est. Ancillae meae sunt Dēlia et Syra et cēterae multae. Familia mea magna est."
    Cornēlius: "Quot servī sunt in familiā tuā?"
    Iūlius: "In familiā meā sunt centum servī." Cornelius: "Quid?"
    Iūlius: "Numerus servōrum meōrum est centum."
    Cornēlius: "Centum servī! Magnus est numerus servōrum tuōrum!"



LIBER TUUS LATĪNUS

    Ecce duo librī Latīnī: liber antīquus et liber novus. LINGVA LATĪNA est prīmus liber tuus Latīnus. Titulus librī tuī est 'LINGVA LATĪNA'. Liber tuus nōn antīquus, sed novus est.
    In LINGVA LATĪNA sunt multae pāginae et multa capitula: capitulum prīmum, secundum, tertium, cētera. 'IMPERIUM RŌMĀNUM' est titulus capitulī prīmī. Titulus capitulī secundī est 'FAMILIA RŌMĀNA'. In capitulō secundō sunt sex pāginae. In pāginā prīmā capitulī secundī multa vocābula nova sunt: vir, fēmina, puer, puella, familia, cētera. Numerus vocābulōrum Latīnōrum magnus est!
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#2
GRAMMATICA LATĪNA

ūnus vir, duo virī
ūnus puer, duo puerī
ūnus liber, duo librī

duo, duae, duo
duo servī, duae ancillae, duo oppida
trēs, trēs, tria
trēs līberī, trēs litterae, tria oppida

Genetīvus
   
    -us, -r  -a  -um 
  Singulāris  -ī  -ae  -ī 
  Plurālis  -ōrum  -ārum  -ōrum 
Exempla:
Masculīnum
Iūlius dominus servī (Dāvī) est. (singulāris)
Iūlius dominus servōrum (Dāvī et Mēdī) est. (plūrālis)
'Servī' genetīvus singulāris est. 'Servōrum' genetīvus plūrālis est.

Femininum
Aemilia domina ancillae (Syrae) est.
Aemilia domina ancillārum (Syrae et Dēliae) est.
'Ancillae' genetīvus singulāris est. 'Ancillārum' genetīvus plūrālis est.

Neutrum
'D' est prīma littera vocābulī 'dominus'. (singulāris)
Numerus vocābulōrum magnus est.
'Vocābulī' genetīvus singulāris est. 'Vocābulōrum' genetīvus plūrālis est.

magnus numerus servōrum = multī servī
parvus numerus liberōrum = paucī liberī
magnus numerus ancillārum = multae ancillae
magnus numerus oppidōrum = multa oppida
magnus numerus fluviōrum = multī fluviī

quis? quae? quī?
quis est Mārcus? quis est  pater Mārcī?
quae est Iūlia? quae est māter Mārcī?
quī sunt fīliī Iūliī?

Уточнение.
If the gender is known to be feminine, both quis and quae can equally well be used as the question word, with the former preferred in Republican Latin and the latter in Late Latin.
ссылка
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

CAPITULUM SECUNDUM. FAMILIA RŌMĀNA – ГЛАВА ВТОРАЯ. РИМСКОЕ СЕМЕЙСТВО

Iūlius vir Rōmānus est. Aemilia fēmina Rōmāna est. Mārcus est puer Rōmānus. Quīntus quoque puer Rōmānus est. Iūlia est puella Rōmāna. – Юлий – римский мужчина (римлянин). Эмилия – римская женщина (римлянка). Марк – римский мальчик. Квинт тоже римский мальчик. Юлия – римская девочка.
Mārcus et Quīntus non virī, sed puerī sunt. Virī sunt Iūlius et Mēdus et Dāvus. Aemilia et Dēlia et Syra sunt fēminae. Estne fēmina Iūlia? Nōn fēmina, sed parva puella est Iūlia. – Марк и Квинт не мужчины, а мальчики. Мужчины – Юлий, Медей и Дав. Эмилия, и Делия, и Сюра женщины. Разве Юлия женщина? Юлия не женщина, а маленькая девочка.
Iūlius, Aemilia, Mārcus, Quīntus, Iūlia, Syra, Dāvus, Dēlia Mēdusque sunt familia Rōmāna. Iūlius pater est. Aemilia est māter. Iūlius pater Mārcī et Quīntī est. Iūlius pater Iūliae quoque est. Aemilia est māter Mārcī et Quīntī et Iūliae. Mārcus fīlius Iūliī est. Mārcus fīlius Aemiliae est. Quīntus quoque fīlius Iūliī et Aemiliae est. Iūlia est fīlia Iūliī et Aemiliae. – Юлий, Эмилия, Марк, Квинт, Юлия, Сюра, Дав, Делия и Медей – римское семейство (дом).
Quis est Mārcus? Mārcus puer Rōmānus est. Quis pater Mārcī est? Iūlius pater Mārcī est. Quae est māter Mārcī? Māter Mārcī est Aemilia. Quae est Iūlia? Iūlia est puella Rōmāna. Quae māter Iūliae est? Aemilia māter Iūliae est. Pater Iūliae est Iūlius. Iūlia fīlia Iūliī est. Quī sunt fīliī Iūliī? Fīliī Iūliī sunt Mārcus et Quīntus. Mārcus, Quīntus Iūliaque sunt trēs liberī. Liberī sunt fīliī fīliaeque. Mārcus et Quīntus et Iūlia sunt līberī Iūliī et Aemiliae. In familiā Iūliī sunt trēs līberī: duo fīliī et ūna fīlia. – Кто такой Марк? Марк – римский мальчик. Кто отец Марка? Юлий отец Марка. Кто мать Марка? Эмилия мать Марка. Юлий отец Юлии. Юлия дочь Юлия. Кто сыновья Юлия? Сыновья Юлия Марк и Квинт. Марк, Квинт и Юлия – трое детей. Дети – это сыновья и дочери. Марк, Квинт и Юлия дети Юлия и Эмилии. В семье Юлия трое детей: два сына и одна дочь.
Estne Mēdus filius Iūliī? Mēdus fīlius Iūliī nōn est, Mēdus est servus Iūliī. Iūlius dominus Mēdī est. Iūlius dominus servī est. Dāvus quoque servus est. Mēdus et Dāvus duo servī sunt. Iulius est dominus Mēdī et Dāvī. Iūlius dominus servōrum est et pater līberōrum. – Разве Медей сын Юлия? Медей не сын Юлия, Медей – раб Юлия. Юлий – господин (хозяин) Медея. Юлий – хозяин раба. Дав тоже раб. Медей и Дав – два раба. Юлий – хозяин рабов и отец детей.
Estne Dēlia fīlia Aemiliae? Dēlia nōn est fīlia Aemiliae, Dēlia ancilla Aemiliae est. Aemilia domina Dēliae est. Aemilia domina ancillae est. Syra quoque ancilla est. Dēlia et Syra duae ancillae sunt. Aemilia domina ancillārum est. – Разве Делия дочь Эмилии? Делия не дочь Эмилии, Делия рабыня Эмилии. Эмилия – госпожа Делии. Эмилия – госпожа рабыни. Сюра тоже рабыня. Делия и Сюра – две рабыни. Эмилия – госпожа рабынь.
Cuius servus est Dāvus? Dāvus servus Iūliī est. Cuius ancilla est Syra? Syra est ancilla Aemiliae. – Чей раб Дав? Дав раб Юлия. Чья рабыня Сюра? Сюра рабыня Эмилии.
Quot līberī sunt in familiā? In familiā Iūliī sunt trēs līberī. Quot fīliī et quot fīliae? Duo fīliī et ūna fīlia. Quot servī sunt in familiā? In familiā sunt centum servī. In familiā Iūliī sunt multī servī, paucī līberī. Iūlius est dominus multōrum servōrum. – Сколько детей в семье? В семье Юлия трое детей. Сколько сыновей и сколько дочерей? Двое сыновей и одна дочь. Сколько рабов в семье? В семье сто рабов. В семье Юлия много рабов, мало детей. Юлий хозяин большого количества рабов.
'Duo' et 'trēs' numerī sunt. 'Centum' quoque numerus est. Numerus servōrum est centum. Numerus līberōrum est trēs. Centum est magnus numerus. Trēs parvus numerus est. Numerus servōrum est magnus. Numerus līberōrum parvus est. In familiā Iūliī magnus numerus servōrum, parvus numerus līberōrum est. – «Два» и «три» – числа. Сто – тоже число. Число рабов – сто. Число детей – три. Число рабов велико. Число детей небольшое. В семье Юлия большое число рабов, небольшое число детей.  
Mēdus servus Graecus est. Dēlia est ancilla Graeca. In familiā Iūliī sunt multī servī Graecī multaeque ancillae Graecae. Estne Aemilia fēmina Graeca? Aemilia nōn est fēmina Graeca, sed Rōmāna. Iūlius nōn vir Graecus, sed Rōmānus est. – Медей – греческий раб. Делия – греческая рабыня. В семье Юлия многие рабы – греки, и многие рабыни – гречанки. Разве Эмилия – гречанка? Эмилия не гречанка, Эмилия римлянка. Юлий не грек, Юлий римлянин.
Sparta oppidum Graecum est. Sparta, Delphī Tūsculumque tria oppida sunt: duo oppida Graeca et ūnum oppidum Rōmānum. In Graeciā et in Italiā magnus numerus oppidōrum est. In Galliā est magnus numerus fluviōrum. Fluviī Galliae magnī sunt. Magnīne sunt fluviī Āfricae? In Āfrica ūnus fluvius magnus est: Nīlus; cēterī fluviī Africae parvi sunt. Suntne magnae īnsulae Graecae? Creta et Euboea duae īnsulae magnae sunt; cēterae īnsulae Graecae sunt parvae. – Спарта – греческий город. Спарта, Дельфи и Тускул три города: два греческих и один римский. В Греции и в Италии большое число городов. В Галии большое число рек. Реки Галлии большие. Большие ли реки в Африке? В Африке одна большая река – Нил; остальные реки Африки небольшие. Есть ли большие греческие острова? Крит и Эвбея – два больших острова; остальные греческие острова небольшие.
Quis est Cornēlius? Cornēlius dominus Rōmānus est. Iūlius et Cornēlius duo dominī Rōmānī sunt. Mēdus nōn est servus Cornēliī. Mēdus servus Iūliī est.– Кто такой Корнелий? Корнелий – римский господин. Юлий и Корнелий – два римских господина. Медей – раб Юлия.
Cornēlius: "Cuius servus est Mēdus?" – К: «Чей раб Медей?»
Iūlius: "Mēdus servus meus est." – Ю: «Мед – мой раб».
Cornēlius: "Estne Dāvus servus tuus?" – К: «Твой ли раб Дав?»
Iūlius: "Dāvus quoque servus meus est. Servī meī sunt Mēdus et Dāvus et cēterī multī..." – Ю: «Дав тоже мой раб. Мои рабы Мед и Дав и многие другие...»
Cornēlius: "Estne Dēlia ancilla tua?" – К: «Твоя ли рабыня Делия? »
Iūlius: "Dēlia est ancilla mea, et Syra quoque ancilla mea est. Ancillae meae sunt Dēlia et Syra et cēterae multae. Familia mea magna est." – Ю: «Делия – моя рабыня, и Сюра тоже моя рабыня. Мои рабыни Делия и Сюра и многие другие. Велика моя семья».
Cornēlius: "Quot servī sunt in familiā tuā?" – К: «Сколько рабов в твоей семье?»
Iūlius: "In familiā meā sunt centum servī." – Ю: «В моей семье сто рабов».
Cornelius: "Quid?" – К: «Что?»
Iūlius: "Numerus servōrum meōrum est centum." – Ю: «Число моих рабов – сто».
Cornēlius: "Centum servī! Magnus est numerus servōrum tuōrum!" – К: «Сто рабов! Велико число твоих рабов!»
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

LIBER TUUS LATĪNUS – ТВОЯ ЛАТИНСКАЯ КНИГА

Ecce duo librī Latīnī: liber antīquus et liber novus. LINGVA LATĪNA est prīmus liber tuus Latīnus. Titulus librī tuī est 'LINGVA LATĪNA'. Liber tuus nōn antīquus, sed novus est. – Вот две латинских книги: книга новая и книга древняя. «Латинский язык» - твоя первая латинская книга. Название твоей книги «Латинский язык».
In LINGVA LATĪNA sunt multae pāginae et multa capitula: capitulum prīmum, secundum, tertium, cētera. 'IMPERIUM RŌMĀNUM' est titulus capitulī prīmī. Titulus capitulī secundī est 'FAMILIA RŌMĀNA'. In capitulō secundō sunt sex pāginae. In pāginā prīmā capitulī secundī multa vocābula nova sunt: vir, fēmina, puer, puella, familia, cētera. Numerus vocābulōrum Latīnōrum magnus est! – В «Латинском языке» много страниц и много глав: глава первая, вторая, третья, прочие. «Римская империя» – название первой главы. Название второй главы «Римская семья». Во второй главе шесть страниц. На первой странице второй главы много новых слов: мужчина, женщина, мальчик, девочка, семья, прочие. Число латинских слов велико!
ἄπαγε σατανᾶς

Быстрый ответ

Предупреждение: в этой теме не было сообщений более 120 дней.
Возможно, будет лучше создать новую тему.

Обратите внимание: данное сообщение не будет отображаться, пока модератор не одобрит его.

Имя:
Имейл:
ALT+S — отправить
ALT+P — предварительный просмотр