Colloquium 2

Автор _Swetlana, 04 июня 2022, 22:31

« назад - далее »

_Swetlana

Коллоквиум взят hīc

OLD VERSION

NEW VERSION

Аудио Colloquium 02 - L. Amadeus Ranierius
Аудио NEW VERSION Colloquium 02 - L. Amadeus Ranierius

decem - X
vīgintī – XX
neque, nec – ни; и не; и притом не



COLLOQUIUM SECUNDUM
Persōnae: Dēlia, Libanus

Dēlia ancilla est. Libanus est servus.
Libanus: "Quae est domina tua, Dēlia?"
Dēlia: "Domina mea est Aemilia. Iūlius dominus meus est. Quis est dominus tuus?"
Libanus: "Dominus meus est Cornēlius, et Fabia est domina mea. Estne magna familia Iūliī?"
Dēlia: "Est magna."
Libanus: "Mea quoque familia magna est."
Dēlia: "Tua familia? Nōn tua, sed Cornēlī familia est. Num cēterī servī Corneliī tuī servī sunt?"
Libanus: "Familia dominī meī est familia mea! Quot servī sunt in familiā tuā?"
Dēlia: "Centum servī ancillaeque."
Libanus: "Līberī quot sunt?"
Dēlia: "Trēs: duo fīliī et ūna fīlia. In familiā Iūliī sunt multī servī et paucī līberī. Quot sunt līberī in familiā Cornēliī?"
Libanus: "In familiā Cornēliī nōn trēs, sed duo līberī sunt: ūna fīlia, Cornēlia, et ūnus fīlius, Sextus. Numerus līberōrum parvus est, sed numerus servōrum nōn est parvus."
Dēlia: "Quot servī et quot ancillae sunt in familiā dominī tuī?"
Libanus: "Decem servī decemque ancillae."
Dēlia: "Decem parvus numerus est."
Libanus: "Sed decem et decem sunt vīgintī. Vīgintī nōn est parvus numerus. Familia mea est magna!"
Dēlia: "Nōn magna, sed parva est – neque tua est familia!"
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

COLLOQUIUM SECUNDUM – ДИАЛОГ ВТОРОЙ
Persōnae: Dēlia, Libanus – Действующие лица: Делия, Ливан

Dēlia ancilla est. Libanus est servus. – Делия – рабыня. Ливан – раб.
Libanus: "Quae est domina tua, Dēlia?" – Л: «Кто твоя госпожа, Делия?»
Dēlia: "Domina mea est Aemilia. Iūlius dominus meus est. Quis est dominus tuus?" – Д: «Моя госпожа Эмилия. Юлий мой хозяин. Кто твой хозяин?»
Libanus: "Dominus meus est Cornēlius, et Fabia est domina mea. Estne magna familia Iūliī?" – Л: «Хозяин мой Корнелий, и Фабия моя госпожа. Велика ли семья Юлия?»
Dēlia: "Est magna." – Д: «Велика».
Libanus: "Mea quoque familia magna est." – Л. «Моя семья тоже велика».
Dēlia: "Tua familia? Nōn tua, sed Cornēlī familia est. Num cēterī servī Corneliī tuī servī sunt?" – Д: «Твоя семья? Не твоя, а семья Корнелия. Разве остальные рабы Корнелия твои рабы?»
Libanus: "Familia dominī meī est familia mea! Quot servī sunt in familiā tuā?" – Л: «Семья моего господина – моя семья! Сколько рабов в твоей семье?»
Dēlia: "Centum servī ancillaeque." – Д: «Сто рабов и рабынь».
Libanus: "Līberī quot sunt?" – Л: «Сколько детей?»
Dēlia: "Trēs: duo fīliī et ūna fīlia. In familiā Iūliī sunt multī servī et paucī līberī. Quot sunt līberī in familiā Cornēliī?" – Д: «Трое: два сына и одна дочь. В семье Юлия много рабов и мало детей. Сколько детей в семье Корнелия?»
Libanus: "In familiā Cornēliī nōn trēs, sed duo līberī sunt: ūna fīlia, Cornēlia, et ūnus fīlius, Sextus. Numerus līberōrum parvus est, sed numerus servōrum nōn est parvus." – Л: «В семье Корнелия не трое, а двое детей: одна дочь, Корнелия, и один сын, Секст. Число детей мало, но количество рабов не мало».
Dēlia: "Quot servī et quot ancillae sunt in familiā dominī tuī?" – Д: «Сколько рабов и рабынь в семье твоего хозяина?»
Libanus: "Decem servī decemque ancillae." – Л: «Десять рабов и десять рабынь».
Dēlia: "Decem parvus numerus est." – Д: «Десять – маленькое число».
Libanus: "Sed decem et decem sunt vīgintī. Vīgintī nōn est parvus numerus. Familia mea est magna!" – Л: «Но 10 и 10 это 20. Двадцать не маленькое число! Велика моя семья!»
Dēlia: "Nōn magna, sed parva est – neque tua est familia!" – Д: «Не велика, а мала – и притом не твоя!»
ἄπαγε σατανᾶς

Быстрый ответ

Предупреждение: в этой теме не было сообщений более 120 дней.
Возможно, будет лучше создать новую тему.

Обратите внимание: данное сообщение не будет отображаться, пока модератор не одобрит его.

Имя:
Имейл:
ALT+S — отправить
ALT+P — предварительный просмотр