CAPITULUM 8. TABERNA RŌMĀNA

Автор _Swetlana, 07 июня 2022, 23:06

« назад - далее »

_Swetlana

взято hīc


LINGUA LATĪNA PER SĒ ILLŪSTRĀTA
Familia Rōmāna by Hans H. Ørberg
Audio by Luke Amadeus Ranieri, i.e. ScorpioMartianus (youtube.com/c/ScorpioMartianus)
Аудио 08 Taberna Romana - L. Amadeus Ranierius

taberna, ae f – хижина, лачуга; помещение, лавка
gemma, ae f – почка, глазок; драгоценный камень, прозрачный самоцвет; резной камень, гемма
margarīta, ae f (греч.) – жемчужина
tabernārius, ī m – лавочник
ōrnāmentum, ī n – снаряжение, вооружение, оружие, сбруя; одежда, наряд, убранство, драгоценности; знаки отличия, награды, звание, титул
ānulus, ī m – колечко, перстень
līnea, ae f – нитка, шнурок
līnea margarītārum – нитка жемчуга
digitus, ī m – палец (руки или ноги)
ānulum in digitō - кольцо на пальце
collum, ī n – шея
margarītās in collō - жемчуг на шее
pretium ī n – цена, стоимость

tantus a, um – такой; лишь такой
quantus a, um - какой большой, какой, что за; сколько
tantus quantus – (на)столько (на)сколько; чем тем
Digitus quārtus nōn tantus est quantus digitus medius. – Безымянный палец не такой большой как средний.
Pretium illīus ānulī tantum est quantum huius. – Стоимость того кольца такая же, как этого.
alius, alia, aliud gen. s. alterīus – другой, иной
medius a um – средний; посредственный, заурядный, обыкновенный, неважный
gemmātus a um – украшенный драгоценным камнем

tam (adv.) – так, настолько, столь, до такой степени
tam parvum – столь маленькое
quam (adv.) –I как, до какой степени, насколько, до чего
satis (adv.) – довольно, достаточно
nimis (adv.) – слишком, чрезмерно

aut – или
quia – потому что, так как

vīgintī – 20
octōgintā – 80
nōnāgintā - 90

vēndō, vēndit, vēndunt, vēndere - продавать
cōnsistō, cōnsistit, cōnsistunt, cōnsistere - становиться; подойти, останавливаться, задержаться, остановиться; твёрдо стоять на ногах
Cōnsiste! – остановись
dēlectō, dēlectat, dēlectant, delectāre; dēlectantur – восхищать; радоваться, восхищаться
emō, emit, emunt, emere – покупать, приобретать
Emite! - покупайте
aspiciō, aspicit, aspiciunt, aspicere - смотреть, глядеть, взирать; смотреть с восхищением, восторгаться
Aspice! – посмотри. Lȳdia tabernam aspicit.
abeō, abit, abeunt, abīre - уходить, удаляться; уклоняться, отказываться; проходить, миновать, исчезать
capiō, capit, capiunt, capere - брать, взять; получать, принимать; брать, захватывать
accipiō, accipit, accipiunt, accipere - получать, принимать; испытывать, терпеть; принимать внутрь
Accipe! – прими.
ōrnō, ōrnat, ōrnant, ōrnāre - снабжать; одевать, наряжать; украшать
clāmō, clāmat, clāmant, clāmāre - кричать, вопить, призывать
mōnstrō, mōnstrat, mōnstrāre - указывать, показывать
Lȳdia tabernam Albīnī digitō mōnstrat.
teneō, tenet, tenent, tenēre - держать; держать (направлять) путь; владеть, обладать
ostendō, ostendit, ostendunt, ostendere - протягивать; выставлять; показывать
cōnstō, cōnstat, cōnstant, cōnstāre – стоять твёрдо (неподвижно);  останавливаться, застывать; оставаться неизменным; быть известным; стоить
cōnsistō, cōnsistit, cōnsistunt, cōnsistere - становиться; подойти, останавливаться, задержаться, остановиться; твёрдо стоять на ногах
conveniō, convenit, convenīre – сходиться, съезжаться, собираться;  обращаться, встречаться; соглашаться; подходить, соответствовать, подобать
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#1


CAPITULUM OCTĀVUM. TABERNA RŌMĀNA

     Ecce taberna Rōmāna, in quā gemmae et margarītae multae sunt. Cuius est haec taberna? Albīnī est. Albīnus hanc tabernam habet. Quī tabernam habet tabernārius est. Albīnus est tabernārius Rōmānus quī gemmās et margarītās vēndit. Aliī tabernāriī librōs vēndunt, aliī māla et pira, aliī rosās et līlia.
     Gemmae et margarītae sunt ōrnāmenta. Ānulus cum gemmā ōrnāmentum pulchrum est. Etiam līnea cum margarītīs ōrnāmentum est. Līnea sine margarītīs nōn est ōrnāmentum!
     Multae fēminae quae in hāc viā ambulant ante tabernam Albīnī cōnsistunt, nam fēminae ōrnāmentis dēlectantur. Eae quae magnam pecūniam habent multa ōrnāmenta emunt. Quae nūllam aut parvam pecūniam habent ōrnāmenta aspiciunt tantum, nōn emunt. Etiam virī multī ad hanc tabernam adeunt. Quī magnam pecūniam habent ōrnāmenta emunt et fēminīs dant; cēterī rūrsus abeunt. Fēminae quārum virī magnam pecūniam habent multa ōrnāmenta ā virīs suīs accipiunt.
     Aemilia, cuius vir pecūniōsus est, multa ōrnāmenta ab eō accipit. Aemilia ānulum in digitō et margarītās in collō multaque alia ōrnāmenta habet. Ānulus digitum Aemiliae ōrnat, margarītae collum eius ōrnant. Fēminae gemmīs et margarītīs ānulīsque ōrnantur.



In viā prope tabernam Albīnī vir et fēmina ambulant. Quī vir et quae fēmina? Est Mēdus, quī cum Lȳdiā, amīca suā, ambulat. Mēdus est servus Iūliī, sed dominus eius Rōmae nōn est. Mēdus sine dominō suō cum fēminā fōrmōsā in viīs Rōmae ambulat.
     Lȳdia ōrnāmentum pulchrum in collō habet. Quod ōrnāmentum? Ōrnāmentum quod Lȳdia habet est līnea margarītārum. Collum Lȳdiae margarītīs pulchrīs ōrnātur; Lȳdia autem nūllum aliud ōrnāmentum habet, quia pecūniōsa nōn est, neque pecūniōsus est amīcus eius. (Pecūniōsus est quī magnam pecūniam habet.)
     Albīnus clāmat: " Ōrnāmenta! Ōrnāmenta fēminārum! Ōr-nā-men-ta! Emite ōrnāmenta!"
     Lȳdia cōnsistit oculōsque ad tabernam Albīnī vertit: Lȳdia tabernam aspicit. Mēdus nōn cōnsistit neque tabernam aspicit.



   
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#2
 Lȳdia: "Cōnsiste, Mēde! Aspice illam tabernam! Ō, quam pulchra sunt illa ōrnāmenta!" Lȳdia tabernam Albīnī digitō mōnstrat. Mēdus sē vertit, tabernam videt, cum Lȳdiā ad tabernam adit. Mēdus et Lȳdia ante tabernam cōnsistunt. Albīnus eōs salūtat et margarītās in līneā ante oculōs Lȳdiae tenet: Albīnus Lȳdiae margarītās ostendit.
     Albīnus: "In hōc ōrnāmentō vīgintī margarītae magnae sunt. Nōnne pulchrae sunt hae margarītae?"
     Mēdus: "Amīca mea multās margarītās habet."
     Lȳdia: "In hāc taberna multa alia ōrnāmenta sunt."
     Albīnus iīs trēs ānulōs sine gemmīs ostendit: "Aspicite hōs ānulōs! Nōnne hī ānulī pulchrī sunt?"
     Mēdus et Lȳdia ānulōs aspiciunt.
     Lȳdia: "In hīs ānulīs gemmae nūllae sunt!"
     Mēdus Albīnum interrogat: "Quot nummīs cōnstat ānulus in quō gemma est?"
     Albīnus Mēdō ānulum gemmātum ostendit.
     Albīnus: "Hic ānulus centum nummīs cōnstat."
     Mēdus: "Quid?"
     Albīnus: "Pretium huius ānulī est centum sēstertiī."
     Mēdus: "Centum sēstertiī? Id magnum pretium est!"
     Albīnus: "Immō parvum pretium est! Aspice hunc ānulum: in hōc anulō magna gemma est. Tanta gemma sōla octōgintā sēstertiīs cōnstat."
     Mēdus: "Num ānulus sine gemmā vīgintī tantum sēstertiīs cōnstat?" Albīnus nōn respondet.
     Mēdus, quī alium ānulum gemmātum post Albīnum videt: "Hic ānulus pulcher nōn est. Quot sēstertiīs cōnstat ille ānulus?"
     Albīnus: "Quī ānulus?"
     Mēdus: "Ille post tē. Quantum est pretium illīus ānulī?" Mēdus ānulum post Albīnum digitō mōnstrat.
     Albīnus: Ille quoque ānulus centum sēstertiīs cōnstat. Pretium illīus ānulī tantum est quantum huius; sed amīca tua hunc ānulum amat, nōn illum."
     Lȳdia ānulum gemmātum ante oculōs tenet.
     Lȳdia: "Ō, quam pulchrum hoc ōrnāmentum est! Illud ōrnāmentum nōn tam pulchrum est quam hoc, neque illa gemma tanta est quanta haec."
     Mēdus: "Tanta gemma ad tam parvum ānulum nōn convenit."
     Lȳdia, quae haec verba nōn audit, Mēdō digitōs suōs ostendit, in quibus nūllī ānulī sunt.
     Lȳdia: Aspice, Mēde! In digitīs meīs nūllī sunt ānulī. Aliae fēminae digitōs ānulōrum plēnos habent – meī digitī vacuī sunt!"
     Mēdus: "Sacculus quoque meus vacuus est!"
     Lȳdia ānulum in mēnsā pōnit. In oculīs eius lacrimae sunt. Mēdus, quī lacrimās videt, sacculum suum in mēnsā pōnit – neque vacuus est sacculus, sed plēnus nummōrum! Quanta ресūnia est in sacculō Mēdī? In eō nōnāgintā sēstertiī īnsunt.
     Mēdus: "Ecce sēstertiī nōnāgintā."
     Albīnus: "Sed nōnāgintā nōn satis est. Pretium ānulī est sēstertiī centum!"
     Lȳdia: "Dā huic tabenāriō centum sēstertiōs!"
     Mēdus: "Id nimis magnum pretium est! Aliī tabernāriī ānulum gemmātum octōgintā sēstertiīs vēndunt."
     Albīnus: "Quī sunt iliī tabernāriī?"
     Mēdus: "Quī in aliīs viīs tabernās habent."
     Albīnus: "Quae sunt illae viae in quibus illae tabernae sunt? Et quae sunt illa ōrnāmenta quae in illīs tabernīs parvō pretiō emuntur? Nōn sunt ōrnāmenta! Sed aspicite haec ōrnāmenta: hōs ānulōs, has gemmās, hās margarītās! Haec ōrnāmenta proba sunt! Neque pretium hōrum ōrnāmentōrum nimis magnum est!"
     Mēdus: "Accipe nummōs nōnāgintā – aut nūllōs!"
     Albīnus: "Num hīc nōnāgintā sēstertiī sunt?"
     Mēdus: "Numerā eōs!"
     Albīnus numerat sēstertiōs, quōrum numerus est nōnāgintā.
     Albīnus: Sunt nōnāgintā."
     Mēdus: "Satisne est?"
     Albīnus nōn respondet, sed nummōs sūmit Mēdōque ānulum dat. Albīnus peciūniam accipit et Mēdō ānulum vēndit sēcstertiīs nōnāgintā.
     Mēdus sē ad Lȳdiam vertit: "Accipe hunc ānulum ab amīсō tuō..." Mēdus ānulum in digitō Lȳdiae pōnit. In quō digitō? In digitō mediō.
     Mēdus: "Hic ānulus ad digitum tuum nōn convenit. Ānulus nimis parvus est aut digitus nimis magnus!"
     Lȳdia: "Ō Mēde! Digitus medius nimis magnus est. Pōne ānulum in digitō quārtō!"
     Mēdus ānulum in digitō Lȳdiae quārtō pōnit. Ānulus satis magnus est et ad digitum convenit, nam digitus quārtus nōn tantus est quantus digitus medius. Lȳdia laeta digitum suum aspicit et amicō suō ōsculum dat.
     Mēdus et Lȳdia ā tabernā abeunt. Lȳdia, quae Rōmae habitat, Mēdō viam mōnstrat.
     Albīnus rūrsus clāmat: "Ōrnāmenta! Ōr-nā-men-ta!" et aliōs virōs pecūniōsōs, quōrum amīcae nūlla aut pauca ōrnāmenta habent, exspectat.


ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

GRAMMATICA LATĪNA

ānulus cum gemmā
līnea cum margarītīs = līnea margarītārum
ūnum prōnōmen
duo prōnōmina

Prōnōmina 'quis', 'quī', 'is', 'ille'

Masculinum.
Sg.
Quis saccum portat? Servus saccum portat. Quī servus? Servus quī saccum portat est Syrus. Is/ille servus saccum portat. -
Кто несёт мешок? Раб несёт мешок. Какой раб? Раб, который несёт мешок, Сюр. Он/тот раб несёт мешок.

Iūlius dominus servī est. Cuius servī? Syrus est servus cuius dominus Iūlius est. Iūlius dominus eius/illīus servī est. -
Юлий – хозяин раба. Какого раба? Сюр – раб, хозяин которого Юлий. Юлий хозяин его/того раба.

Iūlius servō mālum dat. Cui servō? Servus cui Iūlius mālum dat est Syrus. Iūlius еī/illī servō mālum dat. -
Юлий даёт рабу яблоко. Какому рабу? Раб, которому Юлий даёт яблоко, Сюр. Юлий ему/тому рабу даёт яблоко.

Iūlius servum vocat. Quem servum? Servus quem Iūlius vocat est Syrus. Iūlius eum/illum servum vocat. -
Юлий зовёт раба. Какого раба? Раб, которого зовёт Юлий, Сюр. Юлий зовёт его/того раба.

Saccus ā servō portātur. Ā quō servō? Servus ā quō saccus portātur est Syrus. Saccus ab eō/illō servō portātur. -
Мешок переносится рабом. Каким рабом? Раб, которым переносится мешок, Сюр. Мешок переносится им/тем рабом.

Pl.
Servī saccōs portant. Quī servī? Servī quī saccos portant sunt Syrus et Lēander. /illī servī saccōs portant. -
Рабы несут мешки. Какие рабы? Рабы, которые несут мешки, Сюр и Леандр. Они/те рабы несут мешки.

Iūlius dominus servōrum est. Quōrum servōrum? Servī quōrum dominus est Iūlius sunt Syrus et Lēander. Iūlius dominus eōrum/illōrum servōrum est. -
Юлий – хозяин рабов. Каких рабов? Рабы, хозяин которых Юлий, Сюр и Леандр. Юлий хозяин их/тех рабов.

Iūlius servīs māla dat. Quibus servīs? Servī quibus Iūlius māla dat sunt Syrus et Lēander. Iūlius iīs/illīs servīs māla dat. -
Юлий даёт рабам яблоки. Каким рабам? Рабы, которым Юлий даёт яблоки, Сюр. Юлий им/тем рабам даёт яблоки.

Iūlius servōs vocat. Quōs servōs? Servī quōs Iūlius vocat sunt Syrus et Lēander. Iūlius eōs/illōs servōs vocat.-
Юлий зовёт рабов. Каких рабов? Рабы, которых зовёт Юлий, Сюр и Леандр. Юлий зовёт их/тех рабов.

Saccī ā servīs portantur. Ā quibus servīs? Servī ā quibus saccī portantur sunt Syrus et Lēander. Ab iīs/illīs servīs saccī ponantur. -
Мешки переносятся рабами. Какими рабами? Рабы, которыми переносятся мешки, Сюр и Леандр. Мешки переносятся ими/теми рабами.

Fēminīnum.
Sg.
Ancilla abest. Quae ancilla? Ancilla quae abest est Syra. Ea/illa ancilla abest. -
Рабыня отсутствует. Какая рабыня? Рабыня, которая отсутствует, Сюра. Она/та рабыня отсутствует.

Iūlius dominus ancillae est. Cuius ancillae? Syra est ancilla cuius dominus Iūlius est.  Iūlius dominus eius/illīus ancillae est. -
Юлий – хозяин рабыни. Какой рабыни? Сюра – рабыня, хозяин которой Юлий. Юлий её/той рабыни хозяин. 

Iūlius ancillae mālum dat. Cui ancillae? Ancilla cui Iūlius mālum dat est Syra. Iūlius /illī ancillae mālum dat. -
Юлий даёт рабыне яблоко. Какой рабыне? Рабыня, которой Юлий даёт яблоко, Сюра. Юлий ей/той рабыне даёт яблоко.

Iūlius ancillam vocat. Quam ancillam? Ancilla quam Iūlius vocat est Syra. Iūlius eam/illam ancillam vocat. -
Юлий зовёт рабыню. Какую рабыню? Рабыня, которую зовёт Юлий, Сюра. Юлий зовёт её/ту рабыню.

Iūlius ab ancillā salūtātur. Ā quā ancillā? Ancilla ā quā Iūlius salūtatur est Syra. Iūlius ab eā/illā ancillā salūtātur. -
Юлий приветствуется рабыней. Какой рабыней? Рабыня, которой приветствуется Юлий, Сюра. Юлий ею/той рабыней приветствуется.

Pl.
Ancillae absunt. Quae ancillae? Ancillae quae absunt sunt Syra et Dēlia. Eae/illae ancillae absunt. -
Рабыни отсутствуют. Какие рабыни? Рабыни, которые отсутствуют, Сюра и Делия.

Iūlius dominus ancillārum est. Quārum ancillārum? Ancillae quārum dominus est Iūlius sunt Syra et Dēlia. Iūlius dominus eārum/illārum ancillārum est. -
Юлий хозяин рабынь. Каких рабынь? Рабыни, хозяин которых Юлий, Сюра и Делия. Юлий их/тех рабынь хозяин.

Iūlius ancillīs māla dat. Quibus ancillīs? Ancillae quibus Iūlius māla dat sunt Syra et Dēlia. Iūlius iīs/illīs ancillīs māla dat. -
Юлий даёт рабыням яблоки. Каким рабыням? Рабыни, которым Юлий даёт яблоки, Сюра и Делия. Юлий им/тем рабыням даёт яблоки.

Iūlius ancillās vocat. Quās ancillās? Ancillae quās Iūlius vocat sunt Syra et Dēlia. Iūlius eās/illās ancillās vocat. -
Юлий зовёт рабынь. Каких рабынь? Рабыни, которых зовёт Юлий, Сюра и Делия. Юлий зовёт их/тех рабынь.

Iūlius ab ancillīs salūtātur. Ā quibus ancillīs? Ancillae ā quibus Iūlius salūtātur sunt Syra et Dēlia. Ab iīs/illīs ancillīs Iūlius salūtātur. -
Юлий приветствуется рабынями. Какими рабынями? Рабыни, которыми Юлий приветствуется, Сюра и Делия. Юлий приветствуется ими/теми рабынями.

Neutrum.
Sg.
Quid est ānulus? Ānulus est ōrnāmentum. Quod ōrnāmentum? Ānulus est ōrnāmentum quod digitum ōrnat. Id/illud ōrnāmentum pulchrum est. -
Что такое кольцо? Кольцо – это украшение. Какое украшение? Кольцо – украшение, которое украшает палец.

Pretium ōrnāmentī est HS (= sēstertiī) C. Cuius ōrnāmentī? Ōrnāmentum cuius pretium est HS C est ānulus. Pretium eius/illīus ōrnāmentī est HS C. -
Цена украшения 100 сестерциев. Какого украшения? Кольцо – украшение, цена которого 100 сестерциев. Цена его/того украшения 100 сестерциев.

Fluvius oppidō aquam dat. Cui oppidō? Oppidum cui fluvius aquam dat est Capua. Fluvius /illī oppidō aquam dat. -
Река даёт городу воду. Какрму городу? Город, которому река даёт воду, Капуя. Река ему/тому городу даёт воду.

Quid Lȳdia in collō habet? Ōrnāmentum habet. Quod ōrnāmentum? Ōrnāmentum quod Lȳdia in collō habet est līnea margarītārum. Lȳdia id/illud ōrnāmentum amat. -
Что у Лидии на шее? Украшение. Какое украшение? Украшение, которое у Лидии на шее, нитка жемчуга. Лидия его/то украшение любит.

Cornēlius in parvō oppidō habitat. In quō oppidō? Oppidum in quō Cornēlius habitat est Tūsculum. In /illō oppidō habitat Cornēlius. -
Корнелий живёт в маленьком городе. В каком городе? Город, в котором живёт Корнелий, Тускул. В нём/том городе живёт Корнелий.

Pl.
Quae oppida prope Rōmam sunt? Ōstia et Tūsculum sunt oppida quae prope Rōmam sunt. Ea/illa oppida prope Rōmam sunt. -
Какие города вблизи Рима. Остия и Тускул города, которые вблизи Рима.

Pretium ōrnāmentōrum est HS C. Quōrum ōrnāmentōrum? Ōrnāmenta quōrum pretium est HS C ānulī sunt. Pretium eōrum/illōrum ōrnāmentōrum est HS C. -
Цена украшений – сто сестерциев. Каких украшений? Украшения, цена которых сто сестерциев, кольца. Цена их/тех украшений сто сестерциев.

Fluviī oppidīs aquam dant. Quibus oppidīs? Oppida quibus fluviī aquam dant sunt Capua et Brundisium. Fluviī iīs/illīs oppidīs aquam dant. -
Реки дают воду городам. Каким городам? Города, которым реки дают воду, Капуя и Брундизий. Реки им/тем городам дают воду.

Albīnus ōrnāmenta vēndit. Quae ōrnāmenta? Ōrnāmenta quae Albīnus vēndit sunt ānulī. Ea/illa ōrnāmenta vēndit Albīnus. -
Альбин продаёт украшения. Какие украшения? Украшения, которые продаёт Альбин, кольца. Их/те украшения продаёт Альбин.

Fēminae ōrnāmentīs dēlectantur. Quibus ōrnāmentīs? Ōrnāmenta quibus fēminae dēlectantur sunt margarītae et gemmae. Iīs/illīs ōrnāmentīs dēlectantur fēminae. -
Женщины восхищаются украшениями. Какими украшениями? Украшения, которыми восхищаются женщины, жемчуг и драгоценные камни. Ими/теми украшениями восхищаются женщины.
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

Вопросительное местоимение quis, quae, quid.
Относительное местоимение quī, quae, quod.
Указательные местоимения
is, ea, id;
hic, haec, hoc; // этот
ille, illa, illud. // тот

Местоимения hic, haec, hoc и ille, illa, illud в основном используются как определения перед существительными:
hic/ille vir, haec/illa femina, hoc/illud oppidum.

Местоимение is, ea, id тоже может употребляться как определение перед существительным:
is servus (тот раб), ea ancilla (та служанка), id ōrnāmentum (то украшение).

Вопросительное местоимение quī, quae, quid также используется перед существительными как определение:
quī servus? (какой раб?) quae ancilla? quod oppidum?

Форма quis тоже может использоваться перед существительным в вопросах идентификации:
quis servus? – Mēdus.

Если относительное местоимение используется без антецедента, например:
"Quī tabernam habet, tabernārius est" (Тот, у кого есть лавка, лавочник) и
"Quī magnam pecūniam habent ōrnāmenta emunt" (Те, у кого много денег, покупают украшения.),
то указательное местоимение можно понимать как:
is quī..., iī quī... - тот, кто...; те, кто...   

Вместо tam magnus и quam magnus используются прилагательные tantus и quantus, и tantus quantus вместо tam magnus quam:
Pretium illīus anulī tantum est quantum huius.Цена тех колец так же велика, как у этих.

Quam используется в восклицаниях:
Ō, quam pulchra sunt illa ōrnāmenta!О, как красивы те украшения! 
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

Вопросительные местоимения кто? что?
  numerus    m    f    n 
  Singulāris    quis?    quae? (quis)    quid? 
  Plurālis    quī?    quae?    quae? 

Склонение вопросительных, относительных и указательных местоимений

Singulāris
  casus    m кто? который он тот   f кто? которая она та    n что? которое оно то 
  nom.    quis? [kʷɪs̠] quī [kʷiː] 
  is [ɪs̠] ille [ˈɪlːʲɛ] 
  quae?[kʷäe̯] quae 
  ea [ˈeä] illa 
  quid? [kʷɪd̪] quod [kʷɔd̪] 
  id [ɪd̪] illud 
  gen.    cuius?[ˈkʊi̯ːʊs̠] cuius 
  eius [ˈɛi̯ːʊs̠] illīus [ɪlˈlʲiːʊs̠] 
  cuius? [ˈkʊi̯ːʊs̠] cuius 
  eius [ˈɛi̯ːʊs̠] illīus [ɪlˈlʲiːʊs̠] 
  cuius? [ˈkʊi̯ːʊs̠] cuius 
  eius [ˈɛi̯ːʊs̠] illīus [ɪlˈlʲiːʊs̠] 
  dat.    cui? [kʊi̯] cui 
  [ˈeiː] illī [ˈɪlːʲiː] 
  cui? [kʊi̯] cui 
  [ˈeiː] illī [ˈɪlːʲiː] 
  cui? [kʊi̯] cui 
  [ˈeiː] illī [ˈɪlːʲiː] 
  acc.    quem? [kʷɛ̃ˑ] quem 
  eum [ˈeʊ̃ˑ] illum 
  quam? [kʷä̃ˑ] quam 
  eam [ˈeä̃ˑ] illam 
  quid? [kʷɪd̪] quod [kʷɔd̪] 
  id [ɪd̪] illud 
  abl.    quō? [kʷoː] quō 
  [ˈeoː] illō 
  quā? [kʷäː] quā 
  [ˈeä] illā 
  quō? [kʷoː] quō 
  [ˈeoː] illō 

Plurālis
  casus    m кто? которые они те    f кто? которые они те    n что? которые они те 
  nom.    quī?[kʷiː] quī 
  iī (ī) [ˈiː] illī [ˈɪlːʲiː]
  quae?[kʷäe̯] quae 
  eae [ˈeäe̯] illae 
  quae?[kʷäe̯] quae 
  ea [ˈeä] illa 
  gen.    quōrum? [ˈkʷoːrʊ̃ˑ] quōrum 
  eōrum [eˈoːrʊ̃ˑ] illōrum 
  quārum? [ˈkʷäːrʊ̃ˑ] quārum 
  eārum [eˈäːrʊ̃ˑ] illārum 
  quōrum? [ˈkʷoːrʊ̃ˑ] quōrum 
  eōrum [eˈoːrʊ̃ˑ] illōrum 
  dat.    quibus? [ˈkʷɪbʊs̠] quibus 
  iīs [ˈiːs̠] illīs 
  quibus? [ˈkʷɪbʊs̠] quibus 
  iīs [ˈiːs̠] illīs 
  quibus? [ˈkʷɪbʊs̠] quibus 
  iīs [ˈiːs̠] illīs 
  acc.    quōs? [kʷoːs̠] quōs 
  eōs [ˈeoːs̠] illōs 
  quās? [kʷäːs̠] quās 
  eās [ˈeäːs̠] illās 
  quae?[kʷäe̯] quae 
  ea [ˈeä] illa 
  abl.    quibus? [ˈkʷɪbʊs̠] quibus 
  iīs [ˈiːs̠] illīs 
  quibus? [ˈkʷɪbʊs̠] quibus 
  iīs [ˈiːs̠] illīs 
  quibus? [ˈkʷɪbʊs̠] quibus 
  iīs [ˈiːs̠] illīs 

Prōnōmen 'hic'

Singulāris
  casus    m    f    n 
  nom.    hic  [hɪk] mūrus    haec [häe̯k] via    hoc [hɔk] verbum 
  gen.    huius [ˈhʊi̯ːʊs̠] mūrī   huius [ˈhʊi̯ːʊs̠] viae    huius [ˈhʊi̯ːʊs̠] verbō 
  dat.    huic [hʊi̯k] mūrō   huic [hʊi̯k] viae    huic [hʊi̯k] verbō 
  acc.    hunc mūrum    hanc viam    hoc  [hɔk] verbum 
  abl.    hōc [hoːk] mūrō    hāc viā    hōc [hoːk] verbō 

Plurālis
  casus    m    f    n 
  nom.    mūrī    hae viae    haec [häe̯k] verba 
  gen.    hōrum mūrōrum   hārum viārum    hōrum verbōrum 
  dat.    hīs mūrīs   hīs viīs    hīs verbīs 
  acc.    hōs mūrōs      hās viās    haec [häe̯k] verba 
  abl.    hīs mūrīs   hīs viīs    hīs verbīs 
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

#6
Беспредложный аблатив орудия, инструментальный падеж (ablātīvus īnstrūmentī).
Обозначает орудие или средство, при помощи которого что-либо делается. Отвечает на вопрос «чем, с помощью чего производится действие?» Переводится творительным падежом. Примеры:
fēminae ōrnāmentīs dēlectantur – женщины восхищаются украшениями;
gemmīs et margaritīs anulīsque ōrnantur – украшаются геммами, и жемчугом, и кольцами;
Lȳdia tabernam Albīnī digitō monstrat – Лидия указывает пальцем на лавку Альбини;
ager aquā irrigātur – поле орошается водой.
Примечение.
К ablātīvus īnstrūmentī относятся также некоторые выражения, в которых по-русски не употребляется творительный падеж:
vehī equō, currū, nāveехать на лошади (верхом), на колеснице (в экипаже), на корабле;
proeliō vincereпобедить в сражении.

Аблатив «цены» (ablātīvus pretiī)
Употребляется для обозначения цены, за которую что-нибудь покупается, продаётся и т. п., при глаголах со значениями: «покупать», «продавать», «стоить», «нанимать», «отдавать внаймы».
Например, с глаголами emit, vēndit, cōnstant цена ставится в аблативе:
hic ānnulus centum nummīs cōnstant - это кольцо стоит сто сестерциев ;
Albīnus ... Mēdō ānulum vēndit sēstertiīs nōnāgintā - Альбин продаёт Меду кольцо за 90 сестерциев.

magnus - большой, просторный, обширный
Singulāris         
      m    f    n 
  nōm.    magnus    magna    magnum 
  gen.    magnī    magnae    magnī 
  dat.    magnō   magnae    magnō 
  acc.    magnum    magnam    magnum 
  abl.    magnō    magnā    magnō 

Plurālis             
      m    f    n 
  nōm.    magnī    magnae    magna 
  gen.    magnōrum    magnārum    magnōrum 
  dat.    magnīs    magnīs    magnīs 
  acc.    magnōs    magnās    magna 
  abl.    magnīs   magnīs    magnīs 
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

CAPITULUM OCTĀVUM. TABERNA RŌMĀNA – ГЛАВА ВОСЬМАЯ. РИМСКАЯ ЛАВКА

Ecce taberna Rōmāna, in quā gemmae et margarītae multae sunt. Cuius est haec taberna? Albīnī est. Albīnus hanc tabernam habet. Quī tabernam habet tabernārius est. Albīnus est tabernārius Rōmānus quī gemmās et margarītās vēndit. Aliī tabernāriī librōs vēndunt, aliī māla et pira, aliī rosās et līlia. – Вот римская лавка, в которой много гемм и жемчуга. Чья эта лавка? Альбина. Альбин – римский лавочник, который продаёт геммы и жемчуг. Одни лавочники продают книги, другие – яблоки и груши, третьи – розы и лилии.
Gemmae et margarītae sunt ōrnāmenta. Ānulus cum gemmā ōrnāmentum pulchrum est. Etiam līnea cum margarītīs ōrnāmentum est. Līnea sine margarītīs nōn est ōrnāmentum! – Геммы и жемчуг – украшения. Кольцо с камнем красивое украшение. Нитка жемчуга тоже украшение. Нитка без жемчуга – не украшение!
Multae fēminae quae in hāc viā ambulant ante tabernam Albīnī cōnsistunt, nam fēminae ōrnāmentis dēlectantur. Eae quae magnam pecūniam habent multa ōrnāmenta emunt. Quae nūllam aut parvam pecūniam habent ōrnāmenta aspiciunt tantum, nōn emunt. Etiam virī multī ad hanc tabernam adeunt. Quī magnam pecūniam habent ōrnāmenta emunt et fēminīs dant; cēterī rūrsus abeunt. Fēminae quārum virī magnam pecūniam habent multa ōrnāmenta ā virīs suīs accipiunt. – Многие женщины, которые идут по этой дороге, останавливаются перед лавкой Альбина, потому что женщины восхищаются украшениями. Те, у кого большие деньги, много украшений покупают.  Те, у кого денег нет или мало, только смотрят на украшения, не покупают. Также многие мужчины приходят к этой лавке. Те, у кого большие деньги, покупают украшения и дарят женщинам. Остальные снова уходят. Женщины, у мужей которых много денег, получают много украшений от своих мужей.
Aemilia, cuius vir pecūniōsus est, multa ōrnāmenta ab eō accipit. Aemilia ānulum in digitō et margarītās in collō multaque alia ōrnāmenta habet. Ānulus digitum Aemiliae ōrnat, margarītae collum eius ōrnant. Fēminae gemmīs et margarītīs ānulīsque ōrnantur. – Эмилия, чей муж богат, получает от него много украшений. У Эмилии кольцо на пальце, и жемчуга на шее, и другие украшения. Женщины украшаются геммами, и жемчугом, и кольцами.
In viā prope tabernam Albīnī vir et fēmina ambulant. Quī vir et quae fēmina? Est Mēdus, quī cum Lȳdiā, amīca suā, ambulat. Mēdus est servus Iūliī, sed dominus eius Rōmae nōn est. Mēdus sine dominō suō cum fēminā fōrmōsā in viīs Rōmae ambulat. – По дороге вблизи лавки Альбина идут мужчина и женщина. Кто мужчина и кто женщина? Это Медей, который гуляет с Лидией, своей подругой. Медей раб Юлия, но хозяин его не в Риме. Медей без своего хозяина с красивой женщиной гуляет по римским дорогам.
Lȳdia ōrnāmentum pulchrum in collō habet. Quod ōrnāmentum? Ōrnāmentum quod Lȳdia habet est līnea margarītārum. Collum Lȳdiae margarītīs pulchrīs ōrnātur; Lȳdia autem nūllum aliud ōrnāmentum habet, quia pecūniōsa nōn est, neque pecūniōsus est amīcus eius. (Pecūniōsus est quī magnam pecūniam habet.) – У Лидии красивое украшение на шее. Какое украшение? Украшение, которое есть у Лидии, нитка жемчуга. Шея Лидии украшается красивыми жемчужинами; никаких других украшений у Лидии нет, потому что она не богата деньгами, и безденежен её друг. (Богат деньгами тот, у кого большие деньги).
ἄπαγε σατανᾶς

_Swetlana

Albīnus clāmat: " Ōrnāmenta! Ōrnāmenta fēminārum! Ōr-nā-men-ta! Emite ōrnāmenta!" – Альбин кричит: «Украшения! Женские украшения! У-кра-ше-ни-я! Покупайте украшения!»
Lȳdia cōnsistit oculōsque ad tabernam Albīnī vertit: Lȳdia tabernam aspicit. Mēdus nōn cōnsistit neque tabernam aspicit. – Лидия останавливается и переводит взгляд на лавку Альбини: Лидия смотрит на лавку. Медей не останавливается и на лавку не смотрит.
Lȳdia: "Cōnsiste, Mēde! Aspice illam tabernam! Ō, quam pulchra sunt illa ōrnāmenta!" Lȳdia tabernam Albīnī digitō mōnstrat. Mēdus sē vertit, tabernam videt, cum Lȳdiā ad tabernam adit. Mēdus et Lȳdia ante tabernam cōnsistunt. Albīnus eōs salūtat et margarītās in līneā ante oculōs Lȳdiae tenet: Albīnus Lȳdiae margarītās ostendit. – Л: «Остановись, Мед! Посмотри на ту лавку! О какие красивые те украшения!» Лидия показывает на лавку Альбина пальцем. Медей поворачивается, видит лавку, идёт с Лидией к лавке.
Albīnus: "In hōc ōrnāmentō vīgintī margarītae magnae sunt. Nōnne pulchrae sunt hae margarītae?" – А: «В этом украшении двадцать больших жемчужин. Разве не красивы эти жемчужины?»
Mēdus: "Amīca mea multās margarītās habet." – М: «У моей подруги много жемчуга».
Lȳdia: "In hāc taberna multa alia ōrnāmenta sunt." – Л: «В этой лавке много других украшений».
Albīnus iīs trēs ānulōs sine gemmīs ostendit: "Aspicite hōs ānulōs! Nōnne hī ānulī pulchrī sunt?" –Альбин показывает им три кольца без камней: «Посмотрите на эти кольца! Разве они не красивы?»
Mēdus et Lȳdia ānulōs aspiciunt. – Медей и Лидия смотрят на кольца.
Lȳdia: "In hīs ānulīs gemmae nūllae sunt!" – Л: «В этих кольцах нет камней!»
Mēdus Albīnum interrogat: "Quot nummīs cōnstat ānulus in quō gemma est?" – Медей спрашивает Альбина: «Сколько сестерциев стоит кольцо с камнем (в котором есть камень)?»
Albīnus Mēdō ānulum gemmātum ostendit. – Альбин показывает Медею кольцо с камнем.
Albīnus: "Hic ānulus centum nummīs cōnstat." – А: «Это кольцо стоит сто сестерциев».
Mēdus: "Quid?" – М: «Что?»
Albīnus: "Pretium huius ānulī est centum sēstertiī." – А: «Цена этого кольца сто сестерциев».
Mēdus: "Centum sēstertiī? Id magnum pretium est!" – М: «Сто сестерциев? Это большая цена!»
Albīnus: "Immō parvum pretium est! Aspice hunc ānulum: in hōc anulō magna gemma est. Tanta gemma sōla octōgintā sēstertiīs cōnstat." – А: «Напротив, это небольшая цена! Посмотрите на это кольцо: в этом кольце большой камень. Такой камень один стоит восемьдесят сестерциев».
Mēdus: "Num ānulus sine gemmā vīgintī tantum sēstertiīs cōnstat?" Albīnus nōn respondet. – М: «Кольцо без камня стоит только двадцать сестерциев?» Альбин не отвечает.
Mēdus, quī alium ānulum gemmātum post Albīnum videt: "Hic ānulus pulcher nōn est. Quot sēstertiīs cōnstat ille ānulus?" – Медей, который видит позади Альбина другое кольцо с камнем: «Это кольцо не красивое. Сколько сестерциев стоит то кольцо?»
Albīnus: "Quī ānulus?" – А: «Какое кольцо?»
Mēdus: "Ille post tē. Quantum est pretium illīus ānulī?" Mēdus ānulum post Albīnum digitō mōnstrat. – М: «То сзади тебя. Какая цена у того кольца?» Медей показывает на кольцо за Альбином.
Albīnus: Ille quoque ānulus centum sēstertiīs cōnstat. Pretium illīus ānulī tantum est quantum huius; sed amīca tua hunc ānulum amat, nōn illum." – А: «То кольцо тоже стоит сто сестерциев. Цена того кольца такая же, как и этого; но твоей подруге нравится это кольцо, не то».
Lȳdia ānulum gemmātum ante oculōs tenet. – Лидия держит кольцо с камнем перед глазами.
Lȳdia: "Ō, quam pulchrum hoc ōrnāmentum est! Illud ōrnāmentum nōn tam pulchrum est quam hoc, neque illa gemma tanta est quanta haec." – Л: «О как красиво это украшение! Другое украшение не так красиво, как это, и другой камень не такой большой, как этот».
Mēdus: "Tanta gemma ad tam parvum ānulum nōn convenit." – М: «Такой большой камень не подходит к такому маленькому кольцу».
Lȳdia, quae haec verba nōn audit, Mēdō digitōs suōs ostendit, in quibus nūllī ānulī sunt. – Лидия, которая не слышит эти слова, показывает Медею свои пальцы, на которых нет ни одного украшения.
Lȳdia: Aspice, Mēde! In digitīs meīs nūllī sunt ānulī. Aliae fēminae digitōs ānulōrum plēnos habent – meī digitī vacuī sunt!" – Л: «Смотри, Медей! На моих пальцах нет ни одного кольца. У других женщин на пальцах много колец – мои пальцы пусты!»
Mēdus: "Sacculus quoque meus vacuus est!" – М: «Кошелёк мой тоже пуст!»
Lȳdia ānulum in mēnsā pōnit. In oculīs eius lacrimae sunt. Mēdus, quī lacrimās videt, sacculum suum in mēnsā pōnit – neque vacuus est sacculus, sed plēnus nummōrum! Quanta ресūnia est in sacculō Mēdī? In eō nōnāgintā sēstertiī īnsunt. – Лидия кладёт кольцо на стол. В её глазах слёзы. Медей, который видит слёзы, кладёт на стол свой кошелёк – не пуст кошелёк, но полон сестерциями!
Mēdus: "Ecce sēstertiī nōnāgintā." – М: «Вот девяносто сестерциев».
Albīnus: "Sed nōnāgintā nōn satis est. Pretium ānulī est sēstertiī centum!" – А: «Но девяносто недостаточно. Цена кольца сто сестерциев!»
Lȳdia: "Dā huic tabenāriō centum sēstertiōs!" – Л: «Дай этому лавочнику сто сестерциев!»
Mēdus: "Id nimis magnum pretium est! Aliī tabernāriī ānulum gemmātum octōgintā sēstertiīs vēndunt." –
Albīnus: "Quī sunt iliī tabernāriī?" – А: «Кто эти лавочники?»
Mēdus: "Quī in aliīs viīs tabernās habent." – М: «У которых лавки на других дорогах».
Albīnus: "Quae sunt illae viae in quibus illae tabernae sunt? Et quae sunt illa ōrnāmenta quae in illīs tabernīs parvō pretiō emuntur? Nōn sunt ōrnāmenta! Sed aspicite haec ōrnāmenta: hōs ānulōs, has gemmās, hās margarītās! Haec ōrnāmenta proba sunt! Neque pretium hōrum ōrnāmentōrum nimis magnum est!" – А: «Какие другие дороги, на которых другие лавки? И какие другие украшения, которые в других лавках дёшево продаются? Это не украшения! Но посмотрите на эти украшения: эти кольца, эти геммы, этот жемчуг! Это хорошие украшения! И цена этих украшений не слишком велика! »
Mēdus: "Accipe nummōs nōnāgintā – aut nūllōs!" – М: «Получи 90 сестерциев – или ничего!»
Albīnus: "Num hīc nōnāgintā sēstertiī sunt?" – А: «Здесь 90 сестерциев?»
Mēdus: "Numerā eōs!" – М: «Сосчитай их!»
Albīnus numerat sēstertiōs, quōrum numerus est nōnāgintā. – Альбин считает сестерции, числом девяносто (которых число есть 90).
Albīnus: Sunt nōnāgintā." – А: «Девяносто».
Mēdus: "Satisne est?" – М: «Достаточно?»
Albīnus nōn respondet, sed nummōs sūmit Mēdōque ānulum dat. Albīnus peciūniam accipit et Mēdō ānulum vēndit sēcstertiīs nōnāgintā. – Альбин не отвечает, но берет сестерции и даёт Медею кольцо. Альбин получает деньги и продаёт Медею кольцо за 90 сестерциев.
Mēdus sē ad Lȳdiam vertit: "Accipe hunc ānulum ab amīсō tuō..." Mēdus ānulum in digitō Lȳdiae pōnit. In quō digitō? In digitō mediō. – Медей поворачивается к Лидии: «Прими это кольцо от твоего друга...» Медей надевает Лидии кольцо на палец. На какой палец? На средний палец.
Mēdus: "Hic ānulus ad digitum tuum nōn convenit. Ānulus nimis parvus est aut digitus nimis magnus!" – М: «Это кольцо не подходит к твоему пальцу. Кольцо слишком маленькое или палец слишком большой!»
Lȳdia: "Ō Mēde! Digitus medius nimis magnus est. Pōne ānulum in digitō quārtō!" – Л: «О Медей! Средний палец слишком большой. Надень кольцо на безымянный (четвёртый) палец!»
Mēdus ānulum in digitō Lȳdiae quārtō pōnit. Ānulus satis magnus est et ad digitum convenit, nam digitus quārtus nōn tantus est quantus digitus medius. Lȳdia laeta digitum suum aspicit et amicō suō ōsculum dat. – Медей надевает Лидии кольцо на безымянный палец. Кольцо достаточно большое и подходит пальцу, потому что безымянный (четвёртый) палец не такой большой, как средний. Весёлая Лидия смотрит с восхищением на свой палец и целует своего друга.
Mēdus et Lȳdia ā tabernā abeunt. Lȳdia, quae Rōmae habitat, Mēdō viam mōnstrat. – Медей и Лидия уходят из лавки. Лидия, которая живёт в Риме, показывает Медею дорогу.
Albīnus rūrsus clāmat: "Ōrnāmenta! Ōr-nā-men-ta!" et aliōs virōs pecūniōsōs, quōrum amīcae nūlla aut pauca ōrnāmenta habent, exspectat. –Альбин снова кричит: «Украшения! У-кра-ше-ни-я!» и других денежных мужчин, у подруг которых нет или мало украшений, ожидает.
ἄπαγε σατανᾶς

Быстрый ответ

Предупреждение: в этой теме не было сообщений более 120 дней.
Возможно, будет лучше создать новую тему.

Обратите внимание: данное сообщение не будет отображаться, пока модератор не одобрит его.

Имя:
Имейл:
ALT+S — отправить
ALT+P — предварительный просмотр